monumenta.ch > Celsus > 12 > 1 > 11 > 15 > 2 > 3 > 18 > 2 > 4 > 17 > 3 > 25 > 10 > 14 > 3 > 3 > 5 > 13 > 6 > 12 > 16 > 31 > 1
>>> Plautus, Pseudolus, 1, Scaena II. Ballio Servus Calidorus Pseudolus

Plautus, Pseudolus, 1, Scaena I. Pseudolus Calidorus

1 PS. Si ex te tacente fieri possem certior,
2 ere, quae miseriae te tam misere macerent,
3 duorum labori ego hominum parsissem lubens,
4 mei te rogandi et tis respondendi mihi;
5 nunc quoniam id fieri non potest, necessitas
6 me subigit ut te rogitem. responde mihi:
7 quid est quod tu exanimatus iam hos multos dies
8 gestas tabellas tecum, eas lacrumis lavis,
9 neque tui participem consili quemquam facis?
10 eloquere, ut quod ego nescio id tecum sciam.
11 CAL. Misere miser sum, Pseudole. PS. Id te Iuppiter
12 prohibessit. CAL. Nihil hoc Iovis ad iudicium attinet:
13 sub Veneris regno vapulo, non sub Iovis.
14 PS. Licet me id scire quid sit? nam tu me antidhac
15 supremum habuisti comitem consiliis tuis.
16 CAL. Idem animus nunc est. PS. Face me certum quid tibist;
17 iuvabo aut re aut opera aut consilio bono.
18 CAL. Cape has tabellas, tute hinc narrato tibi
19 quae me miseria et cura contabefacit.
20 PS. Mos tibi geretur. sed quid hoc, quaeso? CAL. Quid est?
21 PS. Ut opinor, quaerunt litterae hae sibi liberos:
22 alia aliam scandit. CAL. Ludis iam ludo tuo?
23 PS. Has quidem pol credo nisi Sibulla legerit,
24 interpretari alium posse neminem.
25 CAL. Cur inclementer dicis lepidis litteris
26 lepidis tabellis lepida conscriptis manu?
27 PS. An, opsecro hercle, habent quas gallinae manus?
28 nam has quidem gallina scripsit. CAL. Odiosus mihi es.
29 lege vel tabellas redde. PS. Immo enim pellegam.
30 advortito animum. CAL. Non adest. PS. At tu cita.
31 CAL. Immo ego tacebo, tu istinc ex cera cita;
32 nam istic meus animus nunc est, non in pectore.
33 PS. Tuam amicam video, Calidore. CAL. Ubi ea est, opsecro?
34 PS. Eccam in tabellis porrectam: in cera cubat.
35 CAL. At te di deaeque quantumst - PS. Servassint quidem.
36 CAL. Quasi solstitialis herba paulisper fui:
37 repente exortus sum, repentino occidi.
38 PS. Tace, dum tabellas pellego. CAL. Ergo quin legis?
39 PS. 'Phoenicium Calidoro amatori suo
40 per ceram et lignum litterasque interpretes
41 salutem mittit et salutem abs te expetit,
42 lacrumans titubanti animo, corde et pectore.'
43 CAL. Perii, salutem nusquam invenio, Pseudole,
44 quam illi remittam. PS. Quam salutem? CAL. Argenteam.
45 PS. Pro lignean salute vis argenteam
46 remittere illi? vide sis quam tu rem geras.
47 CAL. Recita modo: ex tabellis iam faxo scies
48 quam subito argento mi usus invento siet.
49 PS. 'Leno me peregre militi Macedonio
50 minis viginti vendidit, voluptas mea;
51 et prius quam hinc abiit, quindecim miles minas
52 dederat; nunc unae quinque remorantur minae.
53 ea causa miles hic reliquit symbolum,
54 expressam in cera ex anulo suam imaginem,
55 ut qui huc adferret eius similem symbolum,
56 cum eo simul me mitteret. ei rei dies
57 haec praestituta est, proxuma Dionysia.'
58 cras ea quidem sunt. CAL. Prope adest exitium mihi,
59 nisi quid mihi in te est auxili. PS. Sine pellegam.
60 CAL. Sino, nam mihi videor cum ea fabularier;
61 lege: dulce amarumque una nunc misces mihi.
62 PS. 'Nunc nostri amores mores consuetudines,
63 [iocus ludus sermo suavisaviatio]
64 compressiones artae amantum corporum,
65 teneris labellis molles morsiunculae,
66 [nostrorum orgiorum - iunculae]
67 papillarum horridularum oppressiunculae,
68 harunc voluptatum mi omnium atque itidem tibi
69 distractio discidium vastities venit,
70 nisi quae mihi in test aut tibist in me salus.
71 haec quae ego scivi ut scires curavi omnia;
72 nunc ego te experiar quid ames, quid simules. vale.'
73 CAL. Est misere scriptum, Pseudole. PS. O, miserrime.
74 CAL. Quin fles? PS. Pumiceos oculos habeo: non queo
75 lacrumam exorare ut expuant unam modo.
76 CAL. Quid ita? PS. Genus nostrum semper siccoculum fuit.
77 CAL. Nilne adiuvare me audes? PS. Quid faciam tibi?
78 CAL. Eheu. PS. Eheu? id quidem hercle ne parsis: dabo.
79 CAL. Miser sum, argentum nusquam invenio mutuom.
80 PS. Eheu. CAL. Neque intus nummus ullus est. PS. Eheu.
81 CAL. Ille abducturus est mulierem cras. PS. Eheu.
82 CAL. Istocine pacto me adiuvas? PS. Do id quod mihi est;
83 nam is mihi thensaurus iugis in nostra est domo.
84 CAL. Actum est de me hodie. sed potes nunc mutuam
85 drachumam dare unam mihi, quam cras reddam tibi?
86 PS. Vix hercle, opinor, si me opponam pignori.
87 sed quid ea drachuma facere vis? CAL. Restim volo
88 mihi emere. PS. Quam ob rem? CAL. Qui me faciam pensilem.
89 certum est mihi ante tenebras tenebras persequi.
90 PS. Quis mi igitur drachumam reddet, si dedero tibi?
91 an tu te ea causa vis sciens suspendere
92 ut me defraudes, drachumam si dederim tibi?
93 CAL. Profecto nullo pacto possum vivere,
94 si illa a me abalienatur atque abducitur.
95 PS. Quid fles, cucule? vives. CAL. Quid ego ni fleam,
96 quoi nec paratus nummus argenti siet
97 neque libellai spes sit usquam gentium?
98 PS. Ut litterarum ego harum sermonem audio,
99 nisi tu illi lacrumis fleveris argenteis,
100 quod tu istis lacrumis te probare postulas,
101 non pluris refert quam si imbrem in cribrum geras.
102 verum ego te amantem, ne pave, non deseram.
103 spero alicunde hodie me bona opera aut hac mea
104 tibi inventurum esse auxilium argentarium.
105 atque id futurum unde unde dicam nescio,
106 nisi quia futurum est: ita supercilium salit.
107 CAL. Utinam quae dicis dictis facta suppetant.
108 PS. Scis tu quidem hercle, mea si commovi sacra,
109 quo pacto et quantas soleam turbellas dare.
110 CAL. In te nunc omnes spes sunt aetati meae.
111 PS. Satin est, si hanc hodie mulierem efficio tibi
112 tua ut sit, aut si tibi do viginti minas?
113 CAL. Satis, si futurumst. PS. Roga me viginti minas,
114 ut me effecturum tibi quod promisi scias.
115 roga, opsecro hercle. gestio promittere.
116 CAL. Dabisne argenti mi hodie viginti minas?
117 PS. Dabo. molestus nunciam ne sis mihi.
118 atque hoc, ne dictum tibi neges, dico prius:
119 si neminem alium potero, tuom tangam patrem.
120 CAL. Di te mihi semper servent. verum, si potest,
121 pietatis causa - vel etiam matrem quoque.
122 PS. De istac re in oculum utrumvis conquiescito.
123 CAL. Oculum anne in aurem? PS. At hoc pervolgatumst minus.
124 nunc, ne quis dictum sibi neget, dico omnibus
125 pube praesenti in contione: omni poplo,
126 omnibus amicis notisque edico meis,
127 in hunc diem a me ut caveant, ne credant mihi.
128 CAL. St, tace opsecro hercle.
129 PS. Quid negoti est? CAL. Ostium
130 lenonis crepuit. PS. Crura mavellem modo.
131 CAL. Atque ipse egreditur intus, periuri caput.
Plautus HOME

bav1615.269 cpl1613.212

>>> Plautus, Pseudolus, 1, Scaena II. Ballio Servus Calidorus Pseudolus
monumenta.ch > Celsus > 12 > 1 > 11 > 15 > 2 > 3 > 18 > 2 > 4 > 17 > 3 > 25 > 10 > 14 > 3 > 3 > 5 > 13 > 6 > 12 > 16 > 31 > 1

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik