Plautus, Poenulus, 5, Scaena VII. Agorastocles Lycus Antamonides Hanno.
| 1 | AGOR. Quam rem agis, miles? qui lubet patruo meo |
| 2 | loqui inclementer? ne mirere, mulieres |
| 3 | quod eum secuntur: modo cognovit filias |
| 4 | suas esse hasce ambas. LYCUS Hem, quod verbum aures meas |
| 5 | tetigit? nunc perii. ANTAM. Unde haec perierunt domo? |
| 6 | AGOR. Carthaginienses sunt. LYC. At ego sum perditus. |
| 7 | illuc ego metui semper, ne cognosceret |
| 8 | eas aliquis, quod nunc factumst. vae misero mihi, |
| 9 | periere, opinor, duodeviginti minae, |
| 10 | qui hasce emi. AGOR. Et tute ipse periisti, Lyce. |
| 11 | HAN. Quis hic est? AGOR. Utrumvis est, vel leno vel Lycus. |
| 12 | in servitute hic filias habuit tuas, |
| 13 | et mi auri fur est. HAN. Bellum hominem, quem noveris. |
| 14 | ANTAM. Leno, rapacem te esse semper credidi, |
| 15 | verum etiam furacem qui norunt magis. |
| 16 | LYC. Accedam. per ego tua te genua obsecro |
| 17 | et hunc, cognatum quem tuom esse intellego: |
| 18 | quando boni estis, ut bonos facere addecet |
| 19 | faciatis, vestro subveniatis supplici. |
| 20 | iam pridem equidem istas scivi esse liberas |
| 21 | et exspectabam, si qui eas assereret manu. |
| 22 | nam non meae sunt prosum. tum autem aurum tuom |
| 23 | reddam, quod apud me est, et iusiurandum dabo, |
| 24 | me malitiose nil fecisse, Agorastocles. |
| 25 | AGOR. Quid mihi par facere sit, ego mecum consulam. |
| 26 | omitte genua. LYC. Mitto, si ita sententia est. |
| 27 | ANTAM. Heus tu leno. LYC. Quid lenonem vis inter negotium? |
| 28 | ANTAM. Ut minam mi argenti reddas, prius quam in nervom abducere. |
| 29 | LYC. Di meliora faxint. ANTAM. Sic est: hodie cenabis toris. |
| 30 | aurum argentum collum, leno, tris res nunc debes simul. |
| 31 | HAN. Quid me <in> hac re facere deceat, egomet mecum cogito. |
| 32 | si volo hunc ulcisci, litis sequar in alieno oppido, |
| 33 | quantum audivi ingenium et mores eius quo pacto sient. |
| 34 | ADELPHAN. Mi pater, ne quid tibi cum istoc rei sit pessumo, obsecro. |
| 35 | ANTER. Ausculta sorori. abi, diiunge inimicitias cum improbo. |
| 36 | HAN. Hoc age sis, leno. quamquam ego te meruisse ut pereas scio, |
| 37 | non experiar tecum. AGOR. Neque ego; si aurum mihi reddes meum, |
| 38 | leno, quando ex nervo emissus - compingare in carcerem. |
| 39 | LYC. Iamne autem ut soles? ANTAM. Ego, Poene, tibi me purgatum volo. |
| 40 | si quid dixi iratus advorsum animi tui sententiam, |
| 41 | id uti ignoscas quaeso; et quom istas invenisti filias, |
| 42 | ita me di ament <ut> mihi volup est. HAN. Ignosco et credo tibi. |
| 43 | ANTAM. Leno, tu autem amicam mihi des facito aut [auri] mihi reddas minam. |
| 44 | LYC. Vin tibicinam meam habere? ANTAM. Nil moror tibicinam; |
| 45 | nescias, utrum ei maiores buccaene an mammae sient. |
| 46 | LYC. Dabo quae placeat. ANTAM. Cura. LYC. Aurum cras ad te referam tuom. |
| 47 | AGOR. Facito in memoria habeas. LYC. Miles, sequere me. - ANTAM. Ego vero sequor. - |
| 48 | AGOR. Quid ais, patrue? quando hinc ire cogitas Carthaginem? |
| 49 | nam tecum mi una ire certum est. HAN. Ubi primum potero, ilico. |
| 50 | AGOR. Dum auctionem facio, hic opus est aliquot ut maneas dies. |
| 51 | HAN. Faciam ita ut vis. AGOR. Age sis, eamus, nos curemus. plaudite. |