monumenta.ch > Horatius > 17 > 14 > 19 > 7 > 28 > 69 > 24 > 8 > 10 > 5 > 20 > 10 > 13 > 18 > 5 > 4 > 12 > 4 > 16 > 1 > 3 > 37 > 3 > 21 > 4 > 22 > 26 > 24 > 1 > 2 > 19 > 18 > 14 > 1 > 36 > 3 > 3 > 28 > 86B > 15 > 7 > 29 > 5 > 10 > 16 > 15 > 18 > 3 > 7 > 1 > 2 > 22 > 1 > 14 > 7 > 20 > 7 > 24 > 2 > 2 > 28 > 1 > 1 > 1 > 1 > 81 > 1 > 18 > 18 > 1 > 6
Plautus, Poenulus, 5, Scaena V. Antamonides Anterastilis Adelphasium Hanno Agorastocles. <<<     >>> Scaena VII. Agorastocles Lycus Antamonides Hanno.

Plautus, Poenulus, 5, Scaena VI. Lycus Agorastocles Hanno Antamonides.

1 LYCUS Decipitur nemo, mea quidem sententia,
2 qui suis amicis narrat recte res suas;
3 nam omnibus amicis meis idem unum convenit,
4 ut me suspendam, ne addicar Agorastocli.
5 AGOR. Leno, eamus in ius. LYC. Opsecro te, Agorastocles,
6 suspendere ut me liceat. HAN. In ius te voco.
7 LYC. Quid tibi mecum autem? HAN. Quia hasce aio liberas
8 ingenuasque esse filias ambas meas;
9 eae sunt surruptae cum nutrice parvolae.
10 LYC. Iam pridem equidem istuc scivi, et miratus fui,
11 neminem venire qui istas adsereret manu.
12 [meae quidem profecto non sunt. ANTAM. Leno, in ius eas.
13 LYC. De prandio tu dicis. debetur, dabo.]
14 AGOR. Duplum pro furto mi opus est. LYC. Sume hinc quid lubet.
15 HAN. Et mihi suppliciis multis. LYC. Sume hinc quid lubet:
16 [ANTAM. Et mihi quidem mina argenti. LY. Sume hinc quid lubet.]
17 collo rem solvam iam omnibus, quasi baiolus.
18 [AGOR. Numquid recusas contra me? LYC. Haud verbum quidem.
19 AGOR. Ite igitur intro, mulieres. sed patrue mi,
20 tuam, ut dixisti, mihi desponde filiam.
21 HAN. Haud aliter ausim. ANTAM. Bene vale. AGOR. Et tu bene vale.
22 ANTAM. Leno, arrabonem hoc pro mina mecum fero. -
23 LYC. Perii hercle. AGOR. Immo haud multo post, si in ius veneris.
24 LYC. Quin egomet tibi me addico. quid praetore opust?
25 verum obsecro te, ut liceat simplum solvere,
26 trecentos Philippos; credo conradi potest:
27 cras auctionem faciam. AGOR. Tantisper quidem
28 ut sis apud me lignea in custodia.
29 LYC. Fiat. AGOR. Sequere intro, patrue mi, ut hunc festum diem
30 habeamus hilare, huius malo et nostro bono.
31 multum valete. multa verba fecimus;
32 malum postremo omne ad lenonem reccidit.
33 nunc, quod postremum est condimentum fabulae,
34 si placuit, plausum postulat comoedia. - ]
Plautus HOME

bav1615.321 cpl1613.304

Plautus, Poenulus, 5, Scaena V. Antamonides Anterastilis Adelphasium Hanno Agorastocles. <<<     >>> Scaena VII. Agorastocles Lycus Antamonides Hanno.
monumenta.ch > Horatius > 17 > 14 > 19 > 7 > 28 > 69 > 24 > 8 > 10 > 5 > 20 > 10 > 13 > 18 > 5 > 4 > 12 > 4 > 16 > 1 > 3 > 37 > 3 > 21 > 4 > 22 > 26 > 24 > 1 > 2 > 19 > 18 > 14 > 1 > 36 > 3 > 3 > 28 > 86B > 15 > 7 > 29 > 5 > 10 > 16 > 15 > 18 > 3 > 7 > 1 > 2 > 22 > 1 > 14 > 7 > 20 > 7 > 24 > 2 > 2 > 28 > 1 > 1 > 1 > 1 > 81 > 1 > 18 > 18 > 1 > 6

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik