Plautus, Poenulus, 5, Scaena IV. Adelphasium Anterastilis Hanno Agorastocles.
| 1 | ADELPHASIUM Fuit hodie operae pretium cuivis qui amabilitati animum adiceret, |
| 2 | oculis epulas dare, delubrum qui hodie ornatum eo visere venit. |
| 3 | deamavi ecastor illi hodie lepidissima munera meretricum, |
| 4 | digna dea venustissima Venere, neque contempsi eius opes hodie. |
| 5 | tanta ibi copia venustatum aderat, in suo quique loco sita munde. |
| 6 | aras tus, murrinus, omnis odor complebat. haud sordere visust |
| 7 | festus dies, Venus, nec tuom fanum: |
| 8 | tantus ibi clientarum erat numerus, quae ad Calydoniam venerant Venerem. |
| 9 | ANTERASTILIS Certo enim, quod quidem ad nos duas attinuit, praepotentes pulchre |
| 10 | pacisque potentes, soror, fuimus, neque ab iuventute inibi inridiculo |
| 11 | habitae, quod pol, soror, ceteris omnibus factumst. |
| 12 | AD. Malim istuc aliis videatur, quam uti tu te, soror, conlaudes. |
| 13 | ANT. Spero equidem. AD. Et pol ego, quom, ingeniis quibus sumus atque aliae, gnosco; |
| 14 | eo sumus gnatae genere, ut deceat nos esse a culpa castas. |
| 15 | HAN. Iuppiter, qui genus colis alisque hominum, per quem vivimus vitalem aevom, |
| 16 | quem penes spes vitae sunt hominum omnium, da diem hunc sospitem quaeso, |
| 17 | rebus meis agundis, ut quibus annos multos carui quasque <e> patria |
| 18 | perdidi parvas redde is libertatem, invictae praemium ut esse sciam pietati. |
| 19 | AGOR. Omnia faciet Iuppiter faxo, nam mi est obnoxius et me |
| 20 | metuit. HAN. Tace quaeso. AGOR. Ne lacruma, patrue. |
| 21 | ANT. Ut volup est homini, mea soror, si quod agit cluet victoria; |
| 22 | sicut nos hodie inter alias praestitimus pulchritudine. |
| 23 | AD. Stulta, soror, magis es quam volo. an tu eo pulchra videre, obsecro, |
| 24 | si tibi illi non os oblitumst fuligine? |
| 25 | AGOR. O patrue, o patrue mi. HAN. Quid est, fratris mei gnate, gnate, quid vis? expedi. |
| 26 | AGOR. At enim hoc volo agas. HAN. At enim ago istuc. AGOR. <O> patrue mi patruissime. |
| 27 | HAN. Quid est? AGOR. Est lepida et lauta. ut sapit. HAN. Ingenium patris habet quod sapit. |
| 28 | AGOR. Quae res? iam diu edepol sapientiam tuam haec quidem abusast. |
| 29 | nunc hinc sapit, hinc sentit, quidquid sapit, ex meo amore. |
| 30 | AD. Non eo genere sumus prognatae, tam etsi sumus servae, soror, |
| 31 | ut deceat nos facere quicquam quod homo quisquam inrideat. |
| 32 | multa mulierum sunt vitia, sed hoc e multis maxumumst, |
| 33 | quom sibi nimis placent minusque addunt operam, uti placeant viris. |
| 34 | ANT. Nimiae voluptatist quod in extis nostris portentumst, soror, |
| 35 | quodque haruspex de ambabus dixit. AGOR. Velim de me aliquid dixerit. |
| 36 | ANT. Nos fore invito domino nostro diebus paucis liberas. |
| 37 | id ego nisi quid di aut parentes faxint, qui sperem hau scio. |
| 38 | AGOR. Mea fiducia hercle haruspex, patrue, his promisit, scio, |
| 39 | libertatem, quia me amare hanc scit. AD. Soror, sequere hac. AN. Sequor. |
| 40 | HAN. Prius quam abitis, vos volo ambas. nisi piget, consistite. |
| 41 | AD. Quis revocat? AGOR. Qui bene volt vobis facere. AD. Facere occasiost. |
| 42 | sed quis homost? AGOR. Amicus vobis. AD. Qui quidem inimicus non siet. |
| 43 | AGOR. Bonus est hic homo, mea voluptas. AD. Pol istum malim quam malum. |
| 44 | AGOR. Siquidem amicitiast habenda, cum hoc habendast. AD. Hau precor. |
| 45 | AGOR. Multa bona volt vobis facere. AD. Bonus bonis bene feceris. |
| 46 | [HAN. Gaudio ero vobis. AD. At edepol nos voluptati tibi. |
| 47 | HAN. Libertatique. AD. Istoc pretio tuas nos facile feceris.] |
| 48 | AGOR. Patrue mi, ita me di amabunt, ut ego, si sim Iuppiter, |
| 49 | iam hercle ego illam uxorem ducam et Iunonem extrudam foras. |
| 50 | ut pudice verba fecit, cogitate et commode, |
| 51 | ut modeste orationem praebuit. HAN. Certo haec meast. |
| 52 | sed ut astu sum adgressus ad eas. AGOR. Lepide hercle atque commode. |
| 53 | HAN. Pergo etiam temptare? AGOR. In pauca confer: sitiunt qui sedent. |
| 54 | HAN. Quid istic? quod faciundumst cur non agimus? in ius vos voco. |
| 55 | AGOR. Nunc, patrue, tu frugi bonae es. tene. vin ego hanc adprendam? |
| 56 | AD. An patruos est, Agorastocles, tuos hic? AGOR. Iam faxo scibis. |
| 57 | nunc pol ego te ulciscar probe, nam faxo - mea eris sponsa. |
| 58 | HAN. Ite in ius, ne moramini. antestare me atque duce. |
| 59 | AGOR. Ego te antestabor, postea hanc amabo atque amplexabor. |
| 60 | sed illud quidem volui dicere - immo hercle dixi quod volebam. |
| 61 | HAN. Moramini. in ius vos voco, nisi honestiust prehendi. |
| 62 | AD. Quid in ius vocas nos? quid tibi debemus? AGOR. Dicet illi. |
| 63 | AD. Etiam me meae latrant canes? AGOR. At tu hercle adludiato: |
| 64 | dato mihi pro offa savium, pro osse linguam obicito. |
| 65 | ita hanc canem faciam tibi oleo tranquilliorem. |
| 66 | HAN. Ite si itis. AD. Quid nos fecimus tibi? HAN. Fures estis ambae. |
| 67 | AD. Nosne tibi? HAN. Vos inquam. AGOR. Atque ego scio. AD. Quid id furtist? AGOR. Hunc rogato. |
| 68 | HAN. Quia annos multos filias meas celavistis clam me, |
| 69 | atque equidem ingenuas liberas summoque genere gnatas. |
| 70 | AD. Numquam mecastor reperies tu istuc probrum penes nos. |
| 71 | AGOR. Da pignus, ni nunc perieres, in savium, uter utri det. |
| 72 | AD. Nil tecum ago, apscede opsecro. AGOR. Atque hercle mecum agendum est. |
| 73 | nam hic patruos meus est, pro hoc mihi patronus sim necesse est; |
| 74 | et praedicabo quo modo [vos] furta faciatis multa |
| 75 | quoque modo huius filias apud vos habeatis servas, |
| 76 | quas vos ex patria liberas surruptas esse scitis. |
| 77 | AD. Ubi sunt eae? aut quas, opsecro? AGOR. Satis iam sunt maceratae. |
| 78 | HAN. Quid si eloquamur? AGOR. Censeo hercle, patrue. AD. Misera timeo, |
| 79 | quid hoc sit negoti, mea soror; ita stupida sine animo asto. |
| 80 | HAN. Advortite animum, mulieres. primum, si id fieri possit, |
| 81 | ne indigna indignis di darent, id ego evenire vellem; |
| 82 | nunc quod boni mihi di danunt, vobis vostraeque matri, |
| 83 | eas dis est aequom gratias nos agere sempiternas, |
| 84 | quom nostram pietatem adprobant decorantque di immortales. |
| 85 | vos meae estis ambae filiae et hic est cognatus vester, |
| 86 | huiusce fratris filius, Agorastocles. AD. Amabo, |
| 87 | num hi falso oblectant gaudio nos? AGOR. At ita me di servent, |
| 88 | ut hic pater est vester. date manus. AD. Salve, insperate nobis |
| 89 | pater, te complecti nos sine. ANT. Cupite atque exspectate |
| 90 | pater, salve. AD. Ambae filiae sumus. ANT. Amplectamur ambae. |
| 91 | AGOR. Quis me amplectetur postea? HAN. Nunc ego sum fortunatus, |
| 92 | multorum annorum miserias nunc hac voluptate sedo. |
| 93 | AD. Vix hoc videmur credere. HAN. Magis qui credatis dicam. |
| 94 | nam vostra nutrix primum me cognovit. AD. Ubi ea, amabo, est? |
| 95 | HAN. Apud hunc est. AGOR. Quaeso, qui lubet tam diu tenere collum? |
| 96 | omitte saltem tu altera. nolo ego istuc. AD. Enicas me. * * * |
| 97 | prius quam tibi desponderit. AGOR. Mitto. AD. Sperate, salve. |
| 98 | HAN. Condamus alter alterum ergo in nervom bracchialem. |
| 99 | quibus nunc in terra melius est? AGOR. Eveniunt digna dignis. |
| 100 | HAN. Tandem huic cupitum contigit. AGOR. O Apella, o Zeuxis pictor, |
| 101 | cur numero estis mortui, hoc exemplo ut pingeretis? |
| 102 | nam alios pictores nil moror huius modi tractare exempla. |
| 103 | HAN. Di deaeque omnes, vobis habeo merito magnas gratias, |
| 104 | quom hac me laetitia adfecistis tanta et tantis gaudiis, |
| 105 | ut meae gnatae ad me redirent in potestatem meam. |
| 106 | [AD. Mi pater, tua pietas plane nobis auxilio fuit. |
| 107 | AGOR. Patrue, facito in memoria habeas, tuam maiorem filiam |
| 108 | mihi te despondisse. HAN. Memini. AGOR. Et dotis quid promiseris.] |