Plautus, Poenulus, 5, Scaena III. Giddenis Milphio Hanno Agorastocles Puer.
| 1 | GIDDENIS Quis pultat? MIL. Qui te proximust. GIDD. Quid vis? MIL. Eho, |
| 2 | novistin tu illunc tunicatum hominem qui siet? |
| 3 | GIDD. Nam quem ego aspicio? pro supreme Iuppiter, |
| 4 | erus meus hic quidem est, mearum alumnarum pater, |
| 5 | Hanno Carthaginiensis. MIL. Ecce autem mala. |
| 6 | [praestrigiator hic quidem Poenus probust, |
| 7 | perduxit omnis ad suam sententiam.] |
| 8 | GIDD. O mi ere, salve, Hanno, insperatissume |
| 9 | mihi tuisque filiis, salve atque - eho, |
| 10 | mirari noli neque me contemplarier. |
| 11 | cognoscin Giddenenem ancillam tuam? |
| 12 | HAN. Novi. sed ubi sunt meae gnatae? id scire expeto. |
| 13 | GIDD. Apud aedem Veneris. HAN. Quid ibi faciunt? dic mihi. |
| 14 | GIDD. Aphrodisia hodie Veneris est festus dies: |
| 15 | oratum ierunt deam, ut sibi esset propitia. |
| 16 | MIL. Pol satis scio, impetrarunt, quando hic hic adest. |
| 17 | AGOR. Eho an huius sunt illae filiae? GIDD. Ita ut praedicas. |
| 18 | tua pietas nobis plane auxilio fuit, |
| 19 | quom huc advenisti hodie in ipso tempore; |
| 20 | namque hodie earum mutarentur nomina |
| 21 | facerentque indignum genere quaestum corpore. |
| 22 | PUER Avamma illi. GIDD. Havon bane silli in mustine. |
| 23 | Mepstaetemes tas dum et alanna cestimim. |
| 24 | AGOR. Quid illi locuti sunt inter se? dic mihi. |
| 25 | HAN. Matrem hic salutat suam, haec autem hunc filium. |
| 26 | tace atque parce muliebri supellectili. |
| 27 | AGOR. Quae east supellex? HAN. Clarus clamor. AGOR. Sine modo. |
| 28 | HAN. Tu abduc hosce intro; et una nutricem simul |
| 29 | iube hanc abire hinc ad te. AGOR. Fac quod imperat. |
| 30 | MIL. Sed quis illas tibi monstrabit? AGOR. Ego doctissume. |
| 31 | MIL. Abeo igitur. AGOR. Facias modo quam memores mavelim. |
| 32 | patruo advenienti cena curetur volo. |
| 33 | MIL. Lachanna vos, quos ego iam detrudam ad molas, |
| 34 | inde porro ad puteum atque ad robustum codicem. |
| 35 | ego faxo hospitium hoc leniter laudabitis. - |
| 36 | AGOR. Audin tu, patrue? dico, ne dictum neges: |
| 37 | tuam mihi maiorem filiam despondeas. |
| 38 | HAN. Pactam rem habeto. AGOR. Spondesne igitur? HAN. Spondeo. |
| 39 | AGOR. Mi patrue, salve. nam nunc es plane meus. |
| 40 | nunc demum ego cum illa fabulabor libere. |
| 41 | nunc, patrue, si vis tuas videre filias, |
| 42 | me sequere. HAN. Iamdudum equidem cupio, et te sequor. |
| 43 | [AGOR. Quid si eamus illis obviam? HAN. At ne intervias |
| 44 | praeterbitamus metuo. magne Iuppiter, |
| 45 | restitue certas mi ex incertis nunc opes. |
| 46 | AGOR. Ego quidem meos amores mecum confido fore.] |
| 47 | sed eccas video ipsas. HAN. Haecine meae sunt filiae? |
| 48 | quantae e quantillis iam sunt factae. AGOR. Scin quid est? |
| 49 | tragicae sunt: in calones sustolli solent. |
| 50 | [MIL. Opino hercle hodie, quod ego dixi per iocum, |
| 51 | id eventurum esse et severum et serium, |
| 52 | ut haec inveniantur hodie esse huius filiae. |
| 53 | AGOR. Pol istuc quidem iam certum est. tu istos, Milphio, |
| 54 | abduce intro. nos hasce hic praestolabimur.] |