monumenta.ch > Plautus > 3 > 39 > 14 > 1 > 10 > 3 > 23 > 5 > 23 > 5 > 5 > 8 > 5 > 6 > 23 > 5 > 23 > 6 > 8 > 4 > 4 > 4 > 5 > 56 > 4 > 5 > 4 > 16 > 4 > 20 > 4 > 1 > 18 > 4 > A > 2 > 9 > 10 > 10 > 3 > 61 > 54 > 51 > 10 > 10 > 10 > 5 > 78 > 5 > 6 > 6 > 5 > 1 > 33 > 3 > 1 > 69 > 4 > 2 > 22 > 4 > 20 > 5 > 4 > 16 > 16 > 21 > 13 > 38 > 38 > 16 > 4 > 16 > 3 > 5 > 2 > 11 > 1 > 7 > 8 > 3 > 59 > 5 > 9 > 22 > 2
Plautus, Poenulus, 5, Scaena I. Hanno. <<<     >>> Scaena III. Giddenis Milphio Hanno Agorastocles Puer.

Plautus, Poenulus, 5, Scaena II. Agorastocles Milphio Hanno Antamonides.

1 AGORASTOCLES Ain tu tibi dixe Syncerastum, Milphio,
2 eas esse ingenuas ambas surrupticias
3 Carthaginiensis? MILPHIO Aio, et, si frugi esse vis,
4 eas liberali iam adseres causa manu.
5 nam tuom flagitiumst tuas te popularis pati
6 servire ante oculos, domi quae fuerint liberae.
7 HAN. Pro di immortales, opsecro vostram fidem,
8 quam orationem hanc aures dulcem devorant.
9 creta est profecto horum hominum oratio,
10 ut mi apsterserunt omnem sorditudinem.
11 AGOR. Si ad eam rem testis habeam, faciam quod iubes.
12 MIL. Quid tu mihi testis? quin tu insistis fortiter?
13 aliqua Fortuna fuerit adiutrix tibi.
14 AGOR. Incipere multost quam impetrare facilius.
15 MIL. Sed quae illaec avis est, quae huc cum tunicis advenit?
16 numnam in balineis circumductust pallio?
17 AGOR. Facies quidem edepol Punicast. MIL. Guggast homo.
18 servos quidem edepol veteres antiquosque habet.
19 AGOR. Qui scis? MIL. Viden homines sarcinatos consequi?
20 atque ut opinor digitos in manibus non habent.
21 AGOR. Quid iam? MIL. Quia incedunt cum anulatis auribus.
22 HAN. Adibo hosce atque appellabo Punice.
23 si respondebunt, Punice pergam loqui;
24 si non, tum ad horum mores linguam vertero.
25 MIL. Quid ais tu? ecquid commeministi Punice?
26 AGOR. Nihil edepol. nam qui scire potui, dic mihi,
27 qui illim sexennis perierim Carthagine?
28 HAN. Pro di immortales, plurumi ad illum modum
29 periere pueri liberi Carthagine.
30 MIL. Quid ais tu? AGOR. Quid vis? MIL. Vin appellem hunc Punice?
31 AGOR. An scis? MIL. Nullus me est hodie Poenus Poenior.
32 AGOR. Adi atque appella, quid velit, quid venerit,
33 qui sit, quoiatis, unde sit: ne parseris.
34 MIL. Avo. quoiates estis aut quo ex oppido?
35 HAN. Anno byn mytthymballe udradait annech.
36 AGOR. Quid ait? MIL. Hannonem se esse ait Carthagine,
37 Carthaginiensis Mytthumbalis filium.
38 HAN. Avo. MIL. Salutat. HAN. Donni. MIL. Doni volt tibi
39 dare hic nescio quid. audin pollicitarier?
40 AGOR. Saluta hunc rursus Punice verbis meis.
41 MIL. Avo donni inquit hic tibi verbis suis.
42 HAN. Me har bocca. MIL. Istuc tibi sit potius quam mihi.
43 AGOR. Quid ait? MIL. Miseram esse praedicat buccam sibi.
44 fortasse medicos nos esse arbitrarier.
45 AGOR. Si <ita> est, nega esse; nolo ego errare hospitem.
46 MIL. Audin tu? HAN. Rufeyn nyccho issam. AGOR. Sic volo
47 profecto vera cuncta huic expedirier.
48 roga numquid opus sit. MIL. Tu qui zonam non habes,
49 quid in hanc venistis urbem aut quid quaeritis?
50 HAN. Muphursa. ANTAM. Quid ait? HAN. Mivulec hianna. ANTAM. Quid venit?
51 MIL. Non audis? mures Africanos praedicat
52 in pompam ludis dare se velle aedilibus.
53 HAN. Lech lachanna nilimniichto. AGOR. Quid nunc ait?
54 MIL. Ligulas, canalis ait se advexisse et nuces:
55 nunc orat, operam ut des sibi, ut ea veneant.
56 AGOR. Mercator credo est. HAN. Assam. MIL. Arvinam quidem.
57 HAN. Palu mirga detha. AGOR. Milphio, quid nunc ait?
58 MIL. Palas vendundas sibi ait et mergas datas,
59 ad messim credo, nisi quid tu aliud sapis.
60 [ut hortum fodiat atque ut frumentum metat.]
61 AGOR. Quid istuc ad me? MIL. Certiorem te esse volt,
62 ne quid clam furtim se accepisse censeas.
63 HAN. Mufonnim siccoratim. MIL. Hem, cave sis feceris
64 quod hic te orat. AGOR. Quid ait aut quid orat? expedi.
65 MIL. Sub cratim ut iubeas se supponi atque eo
66 lapides imponi multos, ut sese neces.
67 HAN. Gunebbal samem lyryla. AGOR. Narra, quid est?
68 quid ait? MIL. Non hercle nunc quidem quicquam scio.
69 HANN. At ut scias, nunc dehinc latine iam loquar.
70 servom hercle te esse oportet et nequam et malum,
71 hominem peregrinum atque advenam qui inrideas.
72 MIL. At hercle te hominem et sycophantam et subdolum,
73 qui huc advenisti nos captatum, migdilix,
74 bisulci lingua quasi proserpens bestia.
75 AGOR. Maledicta hinc aufer, linguam compescas face.
76 maledicere huic tu temperabis, si sapis.
77 meis consanguineis nolo te iniuste loqui.
78 Carthagini ego sum gnatus, ut tu sis sciens.
79 HAN. O mi popularis, salve. AGOR. Et tu edepol, quisquis es.
80 et si quid opus est, quaeso, dic atque impera
81 popularitatis causa. HAN. Habeo gratiam.
82 [verum ego hic hospitium habeo: Antidamae filium
83 quaero (commostra si novisti) Agorastoclem.]
84 sed ecquem adulescentem tu hic novisti Agorastoclem?
85 AGOR. Siquidem Antidamai quaeris adoptaticium,
86 ego sum ipsus quem tu quaeris. HAN. Hem, quid ego audio?
87 AGOR. Antidamae gnatum me esse. HAN. Si itast, tesseram
88 conferre si vis hospitalem, eccam attuli.
89 AGOR. Agedum huc ostende. est par probe, quam habeo domi.
90 HAN. O mi hospes, salve multum. nam mihi tuos pater
91 patritus ergo hospes Antidamas fuit.
92 haec mi hospitalis tessera cum illo fuit.
93 AGOR. Ergo hic apud me hospitium tibi praebebitur.
94 nam haud repudio hospitium neque Carthaginem,
95 unde sum oriundus. HAN. Di dent tibi omnes quae velis.
96 quid ais? qui potuit fieri, ut Carthagini
97 gnatus sis? hic autem habuisti Aetolum patrem.
98 AGOR. Surruptus sum illinc. hic me Antidama hospes tuos
99 emit, et is me sibi adoptavit filium.
100 HAN. Demarcho item ipse fuit adoptaticius.
101 sed mitto de illoc, ad te redeo. dic mihi,
102 ecquid meministi tuom parentum nomina,
103 patris atque matris? AGOR. Memini. HAN. Memoradum mihi,
104 si novi forte aut si sunt cognati mihi.
105 AGOR. Ampsigura mater mihi fuit, Iahon pater.
106 HAN. Patrem atque matrem viverent vellem tibi.
107 AGOR. An mortui sunt? HAN. Factum, quod aegre tuli.
108 nam mihi sobrina Ampsigura tua mater fuit;
109 pater tuos, is erat frater patruelis meus,
110 et is me heredem fecit, quom suom obiit diem,
111 quo me privatum aegre patior mortuo.
112 sed si ita est, ut tu sis Iahonis filius,
113 signum esse oportet in manu laeva tibi,
114 ludenti puero quod memordit simia.
115 ostende, inspiciam. <AGOR. Em ostendo.> HAN. Aperi. audi atque ades:
116 AGOR. Mi patrue, salve. HAN. Et tu salve, Agorastocles.
117 iterum mihi gnatus videor, quom te repperi.
118 MIL. Pol istam rem vobis bene evenisse gaudeo.
119 sed te moneri num nevis? HAN. Sane volo.
120 MIL. Paterna oportet filio reddi bona.
121 aequomst habere hunc bona quae possedit pater.
122 HAN. Haud postulo aliter: restituentur omnia;
123 suam sibi rem salvam sistam, si illo advenerit.
124 MIL. Facito sis reddas, etsi hic habitabit, tamen.
125 HAN. Quin mea quoque iste habebit, si quid me fuat.
126 MIL. Festivom facinus venit mi in mentem modo.
127 HAN. Quid id est? MIL. Tua opus est opera. HAN. Dic mihi quid lubet:
128 profecto uteris, ut voles, operam meam.
129 quid est negoti? MIL. Potin tu fieri subdolus?
130 HAN. Inimico possum, amico insipientia est.
131 MIL. Inimicus hercle est huius. HAN. Male faxim lubens.
132 MIL. Amat ab lenone hic. HAN. Facere sapienter puto.
133 MIL. Leno hic habitat vicinus. HAN. Male faxim lubens.
134 MIL. Ei duae puellae sunt meretrices servolae
135 sorores: earum hic alteram efflictim perit,
136 neque eam incestavit umquam. HAN. Acerba amatiost.
137 MIL. Hunc leno ludificatur. HAN. Suom quaestum colit.
138 MIL. Hic illi malam rem dare volt. HAN. Frugist, si id facit.
139 MIL. Nunc hoc consilium capio et hanc fabricam apparo,
140 ut te allegemus, filias dicas tuas
141 surruptasque esse parvolas Carthagine ***
142 manu liberali causa ambas adseras,
143 quasi filiae tuae sint. iamne intellegis?
144 HAN. Intellego hercle. nam mihi item gnatae duae
145 cum nutrice una sunt surruptae parvolae.
146 MIL. Lepide hercle adsimulas. iam in principio id mihi placet.
147 HAN. Pol magis quam vellem. MIL. Eu hercle mortalem catum,
148 *** malum crudumque, estolidum et subdolum.
149 ut adflet, quo illud gestu faciat facilius.
150 me quoque dolis iam superat architectonem.
151 HAN. Sed earum nutrix qua sit facie, mi expedi.
152 MIL. Statura hau magna, corpore aquilost. HAN. Ipsa east.
153 MIL. Specie venusta, ore atque oculis pernigris.
154 HAN. Formam quidem hercle verbis depinxti probe.
155 MIL. Vin eam videre? HAN. Filias malo meas.
156 sed i atque evoca illam; si eae meae sunt filiae,
157 si illarum est nutrix, me continuo noverit.
158 MIL. Heus, ecquis hic est? nuntiate ut prodeat
159 foras Giddeneni. est qui illam conventam esse volt.
Plautus HOME

bav1615.313 cpl1613.290

Plautus, Poenulus, 5, Scaena I. Hanno. <<<     >>> Scaena III. Giddenis Milphio Hanno Agorastocles Puer.
monumenta.ch > Plautus > 3 > 39 > 14 > 1 > 10 > 3 > 23 > 5 > 23 > 5 > 5 > 8 > 5 > 6 > 23 > 5 > 23 > 6 > 8 > 4 > 4 > 4 > 5 > 56 > 4 > 5 > 4 > 16 > 4 > 20 > 4 > 1 > 18 > 4 > A > 2 > 9 > 10 > 10 > 3 > 61 > 54 > 51 > 10 > 10 > 10 > 5 > 78 > 5 > 6 > 6 > 5 > 1 > 33 > 3 > 1 > 69 > 4 > 2 > 22 > 4 > 20 > 5 > 4 > 16 > 16 > 21 > 13 > 38 > 38 > 16 > 4 > 16 > 3 > 5 > 2 > 11 > 1 > 7 > 8 > 3 > 59 > 5 > 9 > 22 > 2

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik