Plautus, Poenulus, 4, Scaena II. Syncerastus Milphio.
| 1 | SYNCERASTUS Satis spectatum est, deos atque homines eius neglegere gratiam, |
| 2 | quoi homini erus est consimilis velut ego habeo hunc huius modi. |
| 3 | neque periurior neque peior alter usquam est gentium, |
| 4 | quam erus meus est, neque tam luteus neque tam caeno conlitus. |
| 5 | ita me di ament, vel in lautumiis vel in pistrino mavelim |
| 6 | agere aetatem praepeditus latere forti ferreo, |
| 7 | quam apud lenonem hunc servitutem colere. quid illuc est genus, |
| 8 | quae illic hominum corruptelae fiunt. di vostram fidem, |
| 9 | quodvis genus ibi hominum videas, quasi Acheruntem veneris, |
| 10 | equitem peditem, libertinum, furem an fugitivom velis, |
| 11 | verberatum, vinctum, addictum: qui habet quod det, <ut>ut homo est, |
| 12 | omnia genera recipiuntur; itaque in totis aedibus |
| 13 | tenebrae latebrae, bibitur estur quasi in popina, hau secus. |
| 14 | ibi tu videas litteratas fictiles epistulas, |
| 15 | pice signatas, nomina insunt cubitum longis litteris: |
| 16 | ita vinariorum habemus nostrae dilectum domi. |
| 17 | MIL. Omnia edepol mira sunt, nisi erus hunc heredem facit, |
| 18 | nam id quidem, illi, uti meditatur, verba faciet mortuo. |
| 19 | et adire lubet hominem et autem nimis eum ausculto lubens. |
| 20 | SYNC. Haec quom hic video fieri, crucior: pretiis emptos maxumis, |
| 21 | apud nos expeculiatos servos fieri suis eris. |
| 22 | sed ad postremum nihil apparet: male partum male disperit. |
| 23 | MIL. Proinde habet orationem, quasi ipse sit frugi bonae, |
| 24 | qui ipsus hercle ignaviorem potis est facere Ignaviam. |
| 25 | SYNC. Nunc domum haec ab aede Veneris refero vasa, ubi hostiis |
| 26 | erus nequivit propitiare Venerem suo festo die. |
| 27 | MIL. Lepidam Venerem. SYNC. Nam meretrices nostrae primis hostiis |
| 28 | Venerem placavere extemplo. MIL. O lepidam Venerem denuo. |
| 29 | SYNC. Nunc domum ibo. MIL. Heus, Synceraste. SYNC. Syncerastum qui vocat? |
| 30 | MIL. Tuos amicus. SYNC. Haud amice facis, qui cum onere offers moram. |
| 31 | MIL. At ob hanc moram tibi reddam operam ubi voles, ubi iusseris. |
| 32 | habe rem pactam. SYNC. Si futurumst, do tibi operam hanc. MIL. Quo modo? |
| 33 | SYNC. Ut enim ubi mihi vapulandum sit, tu corium sufferas. |
| 34 | apage, nescio quid viri sis. MIL. Malus sum. SYNC. Tibi sis. MIL. Te volo. |
| 35 | SYNC. At onus urget. MIL. At tu appone et respice ad me. SYNC. Fecero, |
| 36 | quamquam haud otiumst. MIL. Salvos sis, Synceraste. SYNC. O Milphio, |
| 37 | di omnes deaeque ament. MIL. Quemnam hominem? SYNC. Nec te nec me, Milphio: |
| 38 | neque erum meum adeo. MIL. Quem ament igitur? SYNC. Aliquem, dignus qui siet. |
| 39 | nam nostrorum nemo dignust. MIL. Lepide loquere. SYNC. Me decet. |
| 40 | MIL. Quid agis? SYNC. Facio quod manufesti moechi hau ferme solent. |
| 41 | MIL. Quid id est? SYNC. Refero vasa salva. MIL. Di te et tuom erum perduint. |
| 42 | SYNC. Me non perdent; illum ut perdant facere possum, si velim, |
| 43 | meum erum ut perdant, ni mihi metuam, Milphio. MIL. Quid id est? cedo. |
| 44 | SYNC. Malus es? MIL. Malus sum. SYNC. Male mihi est. MIL. Memora, num esse aliter decet? |
| 45 | quid est, quod male sit tibi, quoi domi sit quod edis quod ames adfatim, |
| 46 | neque triobolum ullum amicae das et ductas gratiis? |
| 47 | SYNC. Diespiter me sic amabit, MIL. Ut quidem edepol dignus es. |
| 48 | SYNC. Ut ego hanc familiam interire cupio. MIL. Adde operam, si cupis. |
| 49 | SYNC. Sine pennis volare hau facilest: meae alae pennas non habent. |
| 50 | MIL. Nolito edepol devellisse: iam his duobus mensibus |
| 51 | volucres tibi erunt tuae hirquinae. SINC. I in malam rem. MIL. I tu atque erus. |
| 52 | SYNC. Verum. enim qui homo eum norit, norit. cito homo pervorti potest. |
| 53 | MIL. Quid iam? SYNC. Quasi tu tacitum habere quicquam potis sis. MIL. Rectius |
| 54 | tacitas tibi res sistam quam quod dictum est mutae mulieri. |
| 55 | SYNC. Animum inducam facile ut tibi istuc credam, ni te noverim. |
| 56 | MIL. Crede audacter meo periclo. SYNC. Male credam, et credam tamen. |
| 57 | MIL. Scin tu erum tuom meo ero esse inimicum capitalem? SYNC. Scio. |
| 58 | MIL. Propter amorem - SYNC. Omnem operam perdis. MIL. Quid iam? SYNC. Quia doctum doces. |
| 59 | MIL. Quid ergo dubitas quin lubenter tuo ero meus quid possiet |
| 60 | facere faciat male, eius merito? tum autem si quid tu adiuvas, |
| 61 | eo facilius facere poterit. SYNC. At ego hoc metuo, Milphio. |
| 62 | MIL. Quid est quod metuas? SYNC. Dum ero insidias paritem, ne me perduim. |
| 63 | si erus meus me esse elocutum quoiquam mortali sciat, |
| 64 | continuo is me ex Syncerasto Crurifragium fecerit. |
| 65 | MIL. Numquam edepol mortalis quisquam fiet e me certior, |
| 66 | nisi ero meo uni indicasso, atque ei quoque ut ne enuntiet |
| 67 | id esse facinus ex ted ortum. SYNC. Male credam, et credam tamen. |
| 68 | sed hoc tu tecum tacitum habeto. MIL. Fide non melius creditur. |
| 69 | loquere (locus occasioque est) libere: hic soli sumus. |
| 70 | SY. Erus si tuos volt facere frugem, meum erum perdet. MIL. Qui id potest? |
| 71 | SYNC. Facile. MIL. Fac ergo id facile noscam ego, ut ille possit noscere. |
| 72 | SYNC. Quia Adelphasium, quam erus deamat tuos, ingenuast. MIL. Quo modo? |
| 73 | SYNC. Eodem quo soror illius altera Anterastilis. |
| 74 | MIL. Cedo qui id credam. SYNC. Quia illas emit in Anactorio parvolas |
| 75 | de praedone Siculo. MIL. Quanti? SYNC. Duodeviginti minis, |
| 76 | duas illas et Giddenenem nutricem earum tertiam. |
| 77 | et ille qui eas vendebat dixit se furtivas vendere: |
| 78 | ingenuas Carthagine aibat esse. MIL. Di vostram fidem, |
| 79 | nimium lepidum memoras facinus. nam erus meus Agorastocles |
| 80 | ibidem gnatust, inde surptus fere sexennis, postibi |
| 81 | qui eum surrupuit huc devexit meoque ero eum hic vendidit. |
| 82 | is in divitias homo adoptavit hunc, quom diem obiit suom. |
| 83 | SYNC. Omnia memoras quo id facilius fiat: manu eas adserat |
| 84 | suas popularis liberali causa. MIL. Tacitus tace modo. |
| 85 | SYNC. Profecto ad incitas lenonem rediget, si eas abduxerit. |
| 86 | MIL. Quin prius disperibit faxo, quam unam calcem civerit. |
| 87 | ita paratumst. SYNC. Ita di faxint, ne apud lenonem hunc serviam. |
| 88 | MIL. Hercle qui meus conlibertus faxo eris, si di volent. |
| 89 | SYNC. Ita di faxint. numquid aliud me morare, Milphio? |
| 90 | MIL. Valeas beneque ut tibi sit. SYNC. Pol istuc tibi et tuost ero in manu. |
| 91 | vale et haec cura clanculum ut sint dicta. MIL. Non dictumst. vale. |
| 92 | SYNC. At enim nihil est, nisi dum calet hoc agitur. MIL. Lepidus, quom mones. |
| 93 | et ita hoc fiet. SYNC. Proba materies data est, si probum adhibes fabrum. |
| 94 | MIL. Potin ut taceas? SYNC. Taceo atque abeo. - MIL. Mihi commoditatem creas. |
| 95 | illic hinc abiit. di immortales meum erum servatum volunt |
| 96 | et hunc disperditum lenonem: tantum eum instat exiti. |
| 97 | satine prius quam unumst iniectum telum, iam instat alterum? |
| 98 | ibo intro, haec ut meo ero memorem. nam huc si ante aedes evocem, |
| 99 | quae audivistis modo, nunc si eadem hic iterum iterem, inscitiast. |
| 100 | [ero] uni potius intus ero odio, quam hic sim vobis omnibus. |
| 101 | [di immortales, quanta turba, quanta adventat calamitas |
| 102 | hodie ad hunc lenonem. sed ego nunc est cum me commoror. |
| 103 | ita negotium institutumst, non datur cessatio; |
| 104 | nam et hoc docte consulendum, quod modo concreditumst, |
| 105 | et illud autem inserviendumst consilium vernaculum. |
| 106 | remora si sit, qui malam rem mihi det merito fecerit. |
| 107 | nunc intro ibo: dum erus adveniat a foro, opperiar domi. - ] |