Plautus, Poenulus, 3, Scaena V. Lycus Agorastocles Advocati.
| 1 | LYCUS Suspendant omnes nunciam se haruspices, |
| 2 | quam ego illis posthac quod loquantur creduam, |
| 3 | qui in re divina dudum dicebant mihi |
| 4 | malum damnumque maximum portendier: |
| 5 | is explicavi meam rem postilla lucro. |
| 6 | AGOR. Salvos sis, leno. LYC. Di te ament, Agorastocles. |
| 7 | AGOR. Magis me benigne nunc salutas quam antidhac. |
| 8 | LYC. Tranquillitas evenit, quasi navi in mari: |
| 9 | utquomque est ventus, exim velum vortitur. |
| 10 | AGOR. Valeant apud te quos volo; atque haud te volo. |
| 11 | LYC. Valent ut postulatumst, verum non tibi. |
| 12 | AGOR. Mitte ad me, si audes, hodie Adelphasium tuam, |
| 13 | die festo celebri nobilique Aphrodisiis. |
| 14 | LYC. Calidum prandisti prandium hodie? dic mihi. |
| 15 | AGOR. Quid iam? LYC. Quia os nunc frigefactas, quom rogas. |
| 16 | AGOR. Hoc age sis, leno. servom esse audivi meum |
| 17 | apud te. LYC. Apud me? numquam factum reperies. |
| 18 | AGOR. Mentire. nam ad te venit aurumque attulit. |
| 19 | ita mihi renuntiatumst, quibus credo satis. |
| 20 | LYC. Malus es, captatum me advenis cum testibus. |
| 21 | tuorum apud me nemost nec quicquam tui. |
| 22 | AGOR. Mementote illud, advocati. ADV. Meminimus. |
| 23 | LYC. Hahahae, iam teneo quid sit, perspexi modo. |
| 24 | hi qui illum dudum conciliaverunt mihi |
| 25 | peregrinum Spartanum, id nunc his cerebrum uritur, |
| 26 | me esse hos trecentos Philippos facturum lucri. |
| 27 | nunc hunc inimicum quia esse sciverunt mihi, |
| 28 | eum adlegarunt, suom qui servom diceret |
| 29 | cum auro esse apud me; compositast fallacia, |
| 30 | ut eo me privent atque inter se dividant. |
| 31 | lupo agnum eripere postulant. nugas agunt. |
| 32 | AGOR. Negasne apud te esse aurum, nec servom meum? |
| 33 | LYC. Nego: et negando, si quid refert, ravio. |
| 34 | ADV. Periisti, leno. nam istest huius vilicus |
| 35 | quem tibi nos esse Spartiatam diximus, |
| 36 | qui ad te trecentos Philippeos modo detulit. |
| 37 | idque in istoc adeo aurum inest marsuppio. |
| 38 | LYC. Vae vostrae aetati. ADV. Id quidem <in> mundo est tuae. |
| 39 | AGOR. Age omitte actutum, furcifer, marsuppium: |
| 40 | manifesto fur es mihi. quaeso hercle, operam date, |
| 41 | dum me videatis servom ab hoc abducere. - |
| 42 | LYC. Nunc pol ego perii certo, haud arbitrario. |
| 43 | consulto hoc factum est, mihi ut insidiae fierent. |
| 44 | sed quid ego dubito fugere hinc in malam crucem, |
| 45 | prius quam hinc optorto collo ad praetorem trahor? |
| 46 | eheu, quom ego habui hariolos haruspices; |
| 47 | qui si quid bene promittunt, perspisso evenit, |
| 48 | id quod mali promittunt, praesentarium est. |
| 49 | nunc ibo, amicos consulam, quo me modo |
| 50 | suspendere aequom censeant potissimum. - |