Plautus, Poenulus, 3, Scaena IV. Agorastocles Collybiscus Lycus Advocati.
| 1 | AGORASTOCLES Quid est? quid voltis, testes? ADV. Specta ad dexteram. |
| 2 | tuos servos aurum ipsi lenoni dabit. |
| 3 | COLL. Age, accipe hoc sis: hic sunt numerati aurei |
| 4 | trecenti nummi, qui vocantur Philippei. |
| 5 | hinc me procura; propere hosce apsumi volo. |
| 6 | LYC. Edepol fecisti prodigum promum tibi. |
| 7 | age, eamus intro. COLL. Te sequor. LYC. Age, age, ambula, |
| 8 | ibi, quae reliqua, alia fabulabimur. |
| 9 | COLL. Eadem narrabo tibi res Spartiaticas. |
| 10 | LYC. Quin sequere me ergo. - COLL. Abduc intro. addictum tenes. - |
| 11 | AGOR. Quid nunc mi auctores estis? ADV. Ut frugi sies. |
| 12 | AGOR. Quid si animus esse non sinit? ADV. Esto ut sinit. |
| 13 | AGOR. Vidistis, leno quom aurum accepit? ADV. Vidimus. |
| 14 | AGOR. Eum vos meum esse servom scitis? ADV. Scivimus. |
| 15 | AGOR. Rem adversus populi saepe leges? ADV. Scivimus. |
| 16 | AGOR. Em istaec volo ergo vos commeminisse omnia, |
| 17 | mox quom ad praetorem usus veniet. ADV. Meminimus. |
| 18 | AGOR. Quid si recenti re aedis pultem? ADV. Censeo. |
| 19 | AGOR. Si pultem, non recludet? ADV. Panem frangito. |
| 20 | AGOR. Si exierit leno, quid tum? hominem interrogem, |
| 21 | meus servos ad eum veneritne? ADV. Quippini? |
| 22 | [AGOR. Cum auri ducentis nummis Philippis? ADV. Quippini? |
| 23 | AGOR. Ibi extemplo leno errabit. ADV. Qua de re? AGOR. Rogas? |
| 24 | quia centum nummis minus dicetur. ADV. Bene putas. |
| 25 | AGOR. Alium censebit quaeritari. ADV. Scilicet.] |
| 26 | AGOR. Extemplo denegabit. ADV. Iuratus quidem. |
| 27 | AGOR. Homo furti sese adstringet. ADV. Hau dubium id quidemst. |
| 28 | AGOR. Quantum quantum ad eum erit delatum. ADV. Quippini? |
| 29 | AGOR. Diespiter vos perduit. ADV. Te quippini? |
| 30 | AGOR. Ibo et pultabo ianuam iam. ADV. Quippini? |
| 31 | AGOR. Tacendi tempus est, nam crepuerunt fores. |
| 32 | foras egrediri video lenonem Lycum. |
| 33 | adeste quaeso. ADV. Quippini? si voles |
| 34 | operire capita, ne nos leno noverit, |
| 35 | qui illi malae rei tantae fuimus inlices. |