Plautus, Poenulus, 3, Scaena III. Lycus Advocati Collybiscus.
| 1 | LYCUS Iam ego istuc revortar, miles: convivas volo |
| 2 | reperire nobis commodos, qui una sient; |
| 3 | interibi attulerint exta, atque eadem mulieres |
| 4 | iam ab re divina credo apparebunt domi. |
| 5 | sed quid huc tantum hominum incedunt? ecquidnam adferunt? |
| 6 | et ille chlamydatus quisnam est, qui sequitur procul? |
| 7 | ADV. Aetoli cives te salutamus, Lyce, |
| 8 | quamquam hanc salutem ferimus inviti tibi. |
| 9 | LYC. Fortunati omnes sitis, quod certo scio |
| 10 | nec fore nec fortunam id situram fieri. |
| 11 | ADV. Istic est thensaurus stultis in lingua situs, |
| 12 | ut quaestui habeant male loqui melioribus. |
| 13 | LYC. Viam qui nescit, qua deveniat ad mare, |
| 14 | eum oportet amnem quaerere comitem sibi. |
| 15 | ego male loquendi vobis nescivi viam: |
| 16 | nunc vos mihi amnes estis; vos certum est sequi: |
| 17 | si bene dicetis, vostra ripa vos sequar, |
| 18 | si male dicetis, vostro gradiar limite. |
| 19 | ADV. Malo bene facere tantundemst periculum |
| 20 | quantum bono male facere. LYC. Qui vero? ADV. Scies. |
| 21 | malo si quid bene facias, [id] beneficium interit; |
| 22 | bono si quid male facias, aetatem expetit. |
| 23 | LYC. Facete dictum. sed quid istuc ad me attinet? |
| 24 | ADV. Quia nos honoris tui causa ad te venimus, |
| 25 | quamquam bene volumus leniter lenonibus. |
| 26 | LYC. Si quid boni adportatis, habeo gratiam. |
| 27 | ADV. Boni de nostro tibi nec ferimus nec damus |
| 28 | neque pollicemur, neque adeo volumus datum. |
| 29 | LYC. Credo hercle vobis: ita vestra est benignitas. |
| 30 | sed quid nunc voltis? ADV. Hunc chlamydatum quem vides, |
| 31 | ei Mars iratust. COLL. Capiti vestro istuc quidem. |
| 32 | ADV. Nunc hunc, Lyce, ad te diripiundum adducimus. |
| 33 | COLL. Cum praeda hic hodie incedet venator domum: |
| 34 | canes compellunt in plagas lepide lupum. |
| 35 | LYC. Quis hic est? ADV. Nescimus nos quidem istum qui siet; |
| 36 | nisi dudum mane ut ad portum processimus, |
| 37 | atque istum e navi exeuntem oneraria |
| 38 | videmus. adiit ad nos extemplo exiens; |
| 39 | salutat, respondemus. COLL. Mortalis malos, |
| 40 | ut ingrediuntur docte in sycophantiam. |
| 41 | LYC. Quid deinde? ADV. Sermonem ibi nobiscum copulat. |
| 42 | ait se peregrinum esse huius ignarum oppidi; |
| 43 | locum sibi velle liberum praeberier, |
| 44 | ubi nequam faciat. nos hominem ad te adduximus. |
| 45 | tu si te di amant, agere tuam rem occasiost. |
| 46 | LYC. Itane? ADV. Ille est cupiens, aurum habet. LYC. Praeda haec meast. |
| 47 | ADV. Potare, amare volt. LYC. Locum lepidum dabo. |
| 48 | ADV. At enim hic clam furtim esse volt, ne quis sciat |
| 49 | neve arbiter sit. nam hic latro in Sparta fuit, |
| 50 | ut quidem ipse nobis dixit, apud regem Attalum; |
| 51 | inde huc aufugit, quoniam capitur oppidum. |
| 52 | COLL. Nimis lepide de latrone, de Sparta optume. |
| 53 | LYC. Di deaeque vobis multa bona dent, quom mihi |
| 54 | et bene praecipitis et bonam praedam datis. |
| 55 | ADV. Immo ut ipse nobis dixit, quo accures magis, |
| 56 | trecentos nummos Philippos portat praesidi. |
| 57 | LYC. Rex sum, si ego illum hodie ad me hominem adlexero. |
| 58 | ADV. Quin hic quidem tuos est. LYC. Opsecro hercle hortamini, |
| 59 | ut devortatur ad me in hospitium optumum. |
| 60 | ADV. Neque nos hortari neque dehortari decet |
| 61 | hominem peregrinum: tuam rem tu ages, si sapis. |
| 62 | nos tibi palumbem ad aream usque adduximus: |
| 63 | nunc te illum meliust capere, si captum esse vis. |
| 64 | COLL. Iamne itis? quid quod vobis mandavi, hospites? |
| 65 | ADV. Cum illoc te meliust tuam rem, adulescens, loqui: |
| 66 | illic est ad istas res probus, quas quaeritas. |
| 67 | COLL. Videre equidem vos vellem, quom huic aurum darem. |
| 68 | ADV. Illinc procul nos istuc inspectabimus. |
| 69 | COLL. Bonam dedistis mihi operam. LYC. It ad me lucrum. |
| 70 | COLL. Illud quidem quorsum asinus caedit calcibus. |
| 71 | LYC. Blande hominem compellabo. hospes hospitem |
| 72 | salutat. salvom te advenire gaudeo. |
| 73 | COLL. Multa tibi di dent bona, quom me salvom esse vis. |
| 74 | LYC. Hospitium te aiunt quaeritare. COLL. Quaerito. |
| 75 | LYC. Ita illi dixerunt, qui hinc a me abierunt modo, |
| 76 | te quaeritare a muscis. COLL. Minime gentium. |
| 77 | LYC. Quid ita? COLL. Quia <a> muscis si mi hospitium quaererem, |
| 78 | adveniens irem in carcerem recta via. |
| 79 | ego id quaero hospitium, ubi ego curer mollius, |
| 80 | quam regi Antiocho oculi curari solent. |
| 81 | LYC. Edepol ne tibi illud possum festivom dare, |
| 82 | siquidem potes esse te pati in lepido loco, |
| 83 | in lecto lepide strato lepidam mulierem |
| 84 | complexum contrectare. COLL. Is, leno, viam. |
| 85 | LYC. Ubi tu Leucadio, Lesbio, Thasio, Chio, |
| 86 | vetustate vino edentulo aetatem inriges; |
| 87 | ibi ego te replebo usque unguentum geumatis, |
| 88 | quid multa verba? faciam, ubi tu laveris, |
| 89 | ibi ut balneator faciat unguentariam. |
| 90 | sed haec latrocinantur, quae ego dixi, omnia. |
| 91 | COLL. Quid ita? LYC. Quia aurum poscunt praesentarium. |
| 92 | COLL. Quin hercle accipere tu non mavis quam ego dare. |
| 93 | ADV. Quid si evocemus huc foras Agorastoclem, |
| 94 | ut ipsus testis sit sibi certissumus? |
| 95 | heus tu, qui furem captas, egredere ocius, |
| 96 | ut tute inspectes aurum lenoni dari. |