Plautus, Poenulus, 3, Scaena II. Milphio Collybiscus Agorastocles Advocati.
| 1 | MILPHIO Iam tenes praecepta in corde? COLLYBISCUS Pulchre. MIL. Vide sis calleas. |
| 2 | COLL. Quid opust verbis? callum aprugnum callere aeque non sinam. |
| 3 | MIL. Fac modo ut condocta tibi sint dicta ad hanc fallaciam. |
| 4 | COLL. Quin edepol condoctior sum, quam tragoedi aut comici. |
| 5 | MIL. Probus homost. AGOR. Adeamus propius. MIL. Adsunt testes? AGOR. Tot quidem. |
| 6 | MIL. Non potuisti adducere homines magis ad hanc rem idoneos. |
| 7 | nam istorum nullus nefastust: comitiales sunt meri; |
| 8 | ibi habitant, ibi eos conspicias quam praetorem saepius. |
| 9 | hodie iuris coctiores non sunt qui lites creant, |
| 10 | quam hi sunt, qui si nihil est quicum litigent, lites emunt. |
| 11 | ADV. Di te perdant. MIL. Vos quidem hercle - cum eo cum quiqui tamen |
| 12 | et bene et benigne facitis, quom ero amanti operam datis. |
| 13 | sed isti iam sciunt, negoti quid sit? AGOR. Omne in ordine. |
| 14 | MIL. Tum vos animum advortite igitur. hunc vos lenonem Lycum |
| 15 | novistis? ADV. Facile. COLL. At pol ego eum, qua sit facie, nescio. |
| 16 | eum mihi volo demonstretis hominem. ADV. Nos curabimus. |
| 17 | satis praeceptumst. AGOR. Hic trecentos nummos numeratos habet. |
| 18 | ADV. Ergo nos inspicere oportet istuc aurum, Agorastocles, |
| 19 | ut sciamus quid dicamus mox pro testimonio. |
| 20 | COLL. Agite, inspicite. ADV. Aurum est profecto hoc, spectatores, comicum: |
| 21 | macerato hoc pingues fiunt auro in barbaria boves; |
| 22 | verum ad hanc rem agundam Philippum est: ita nos adsimulabimus. |
| 23 | COLL. Sed ita adsimulatote quasi ego sim peregrinus. ADV. Scilicet, |
| 24 | et quidem quasi tu nobiscum adveniens hodie oraveris, |
| 25 | liberum ut commostraremus tibi locum et voluptarium, |
| 26 | ubi ames, potes, pergraecere. COLL. Eu, edepol mortales malos. |
| 27 | AGOR. Ego enim docui. MIL. Quis te porro? COLL. Agite intro abite, Agorastocles, |
| 28 | ne hic vos mecum conspicetur leno neu fallaciae |
| 29 | praepedimentum obiciatur. ADV. Hic homo sapienter sapit. |
| 30 | facite quod iubet. AGOR. Abeamus. sed vos - ADV. Satis dictumst. abi. |
| 31 | AGOR. Abeo. ADV. Quaeso, di immortales, quin abis? AGOR. Abeo. - ADV. Sapis. |
| 32 | COLL. Si, |
| 33 | tace. ADV. Quid est? COLL. Fores hae fecerunt magnum flagitium modo. |
| 34 | ADV. Quid <id> est flagiti? COLL. Crepuerunt clare. ADV. Di te perduint. |
| 35 | pone nos recede. COLL. Fiat. ADV. Nos priores ibimus. |
| 36 | COLL. Faciunt scurrae quod consuerunt: pone sese homines locant. |
| 37 | ADV. Illic homo est, qui egreditur, leno. C. Bonus est, nam similis malist. |
| 38 | iam nunc ego illi egredienti sanguinem exsugam procul. |