Plautus, Poenulus, 2, Scaena I. Lycus Antamonides.
| 1 | LYCUS Di illum infelicent omnes, qui post hunc diem |
| 2 | leno ullam Veneri umquam immolarit hostiam |
| 3 | quive ullum turis granum sacruficaverit. |
| 4 | nam ego hodie infelix dis meis iratissumis |
| 5 | sex immolavi agnos, nec potui tamen |
| 6 | propitiam Venerem facere uti esset mihi. |
| 7 | quoniam litare nequeo, abii illim ilico |
| 8 | iratus, votui exta prosicarier; |
| 9 | [neque ea poricere volui, quoniam non bona |
| 10 | haruspex dixit: deam esse indignam credidi.] |
| 11 | eo pacto avarae Veneri pulchre adii manum. |
| 12 | quando id quod sat erat satis habere noluit, |
| 13 | ego pausam feci. sic ago, sic me decet. |
| 14 | ego faxo posthac di deaeque ceteri |
| 15 | contentiores mage erunt atque avidi minus, |
| 16 | quom scibunt, Veneri ut adierit leno manum. |
| 17 | condigne haruspex, non homo trioboli, |
| 18 | omnibus in extis aibat portendi mihi |
| 19 | malum damnumque et deos esse iratos mihi. |
| 20 | quid ei divini aut humani aequomst credere? |
| 21 | mina mihi argenti dono postilla datast. |
| 22 | sed quaeso, ubi nam illic restitit miles modo, |
| 23 | qui hanc mihi donavit, quem ego vocavi ad prandium? |
| 24 | sed eccum incedit. ANTAMONIDES Ita ut occepi dicere, |
| 25 | lenulle, de illa pugna Pentetronica, |
| 26 | quom sexaginta milia hominum uno die |
| 27 | volaticorum manibus occidi meis. |
| 28 | LYC. Volaticorum hominum? ANTAM. Ita dico quidem. |
| 29 | LYC. An, opsecro, usquam sunt homines volatici? |
| 30 | ANTAM. Fuere. verum ego interfeci. LYC. Quo modo |
| 31 | potuisti? ANTAM. Dicam. viscum legioni dedi |
| 32 | fundasque; eo praesternebant folia farferi. |
| 33 | LYC. Quoi rei? ANTAM. Ad fundas viscus ne adhaeresceret. |
| 34 | LYC. Perge. optume hercle perieras. quid postea? |
| 35 | ANTAM. In fundas visci indebant grandiculos globos, |
| 36 | eo illos volantis iussi funditarier. |
| 37 | quid multa verba? quemquem visco offenderant, |
| 38 | tam crebri ad terram |
| 39 | accidebant quam pira. |
| 40 | ut quisque acciderat, eum necabam ilico |
| 41 | per cerebrum pinna sua sibi, quasi turturem. |
| 42 | LYC. Si hercle istuc umquam factum est, tum me Iuppiter |
| 43 | faciat ut semper sacruficem nec umquam litem. |
| 44 | ANTAM. An mi haec non credis? LYC. Credo, ut mi aequomst credier. |
| 45 | age eamus intro. LYC. Dum exta referuntur, volo |
| 46 | narrare tibi etiam unam pugnam. LYC. Nil moror. |
| 47 | ANTAM. Ausculta. LYC. Non hercle auscultabo. ANTAM. Quo modo? |
| 48 | colaphis quidem hercle tuom iam dilidam caput, |
| 49 | nisi aut auscultas aut is in malam crucem. |
| 50 | LYC. Malam crucem ibo potius. ANTAM. Certumnest tibi? |
| 51 | LYC. Certum. ANTAM. Tum tu igitur die bono Aphrodisiis |
| 52 | addice tuam mihi meretricem minusculam. |
| 53 | LYC. Ita res divina mihi fuit: res serias |
| 54 | omnis extollo ex hoc die in alium diem. |
| 55 | ANTAM. Profestos festos habeam decretum est mihi. |
| 56 | LYC. Nunc hinc eamus intro. sequere hac me. - ANTAM. Seqor. |
| 57 | in hunc diem iam tuos sum mercennarius. - |