Plautus, Poenulus, 1, Scaena II. Adelphasium Anterastilis Agorastocles Milphio.
| 1 | ADELPHASIUM Negoti sibi qui volet vim parare, |
| 2 | navem et mulierem, haec duo comparato. |
| 3 | nam nullae magis res duae plus negoti |
| 4 | habent, forte si occeperis exornare, |
| 5 | [neque umquam satis hae duae res ornantur] |
| 6 | neque eis ulla ornandi satis satietas est. |
| 7 | atque haec, ut loquor, nunc domo docta dico. |
| 8 | nam nos usque ab aurora ad hoc quod diei est, |
| 9 | [postquam aurora inluxit, numquam concessamus] |
| 10 | ex industria ambae numquam concessamus |
| 11 | lavari aut fricari aut tergeri aut ornari, |
| 12 | poliri expoliri, pingi fingi; et una |
| 13 | binae singulis quae datae nobis ancillae, |
| 14 | eae nos lavando eluendo operam dederunt, |
| 15 | aggerundaque aqua sunt viri duo defessi. |
| 16 | apage sis, negoti quantum in muliere una est. |
| 17 | sed vero duae, sat scio, maxumo uni |
| 18 | poplo cuilubet plus satis dare potis sunt, |
| 19 | quae noctes diesque omni in aetate semper |
| 20 | ornantur, lavantur, tergentur, poliuntur. |
| 21 | postremo modus muliebris nullust: numquam |
| 22 | lavando et fricando scimus facere finem. |
| 23 | [nam quae lauta est nisi perculta est, meo quidem animo quasi inluta est.] |
| 24 | ANTERASTILIS Miror equidem, soror, te istaec sic fabulari, |
| 25 | quae tam callida et docta sis et faceta. |
| 26 | nam quom sedulo munditer nos habemus, |
| 27 | vix aegreque amatorculos invenimus. |
| 28 | AD. Ita est. verum hoc unum tamen cogitato: |
| 29 | modus omnibus rebus, soror, optimus est habitu. |
| 30 | nimia omnia nimium exhibent negoti hominibus ex se. |
| 31 | ANT. Soror, cogita, amabo, item nos perhiberi |
| 32 | quam si salsa muriatica esse autumantur: |
| 33 | [sine omni lepore et sine suavitate] |
| 34 | nisi multa aqua usque et diu macerantur, |
| 35 | olent, salsa sunt, tangere ut non velis. |
| 36 | item nos sumus |
| 37 | [eius seminis mulieres sunt] |
| 38 | insulsae admodum atque invenustae |
| 39 | sine munditia et sumptu. |
| 40 | MIL. Coqua est haec quidem, Agorastocles, ut ego opinor: |
| 41 | scit, muriatica ut maceret. AGOR. Quid molestus? |
| 42 | AD. Soror, parce, amabo: sat est istuc alios |
| 43 | dicere nobis, ne nosmet in nostra etiam vitia loquamur. |
| 44 | ANT. Quiesco. AD. Ergo amo te. sed hoc nunc responde |
| 45 | mihi: sunt hic omnia, |
| 46 | quae ad deum pacem oportet adesse? ANT. Omnia accuravi. |
| 47 | AGOR. Diem pulchrum et celebrem et venustatis plenum, |
| 48 | dignum Venere pol, quoi sunt Aphrodisia hodie. |
| 49 | MIL. Ecquid gratiae, quom huc foras te evocavi? |
| 50 | iam num me decet donari |
| 51 | cado vini veteris? dic dare. nil respondes? |
| 52 | lingua huic excidit, ut ego opinor. |
| 53 | quid hic, malum, astans opstipuisti? AGOR. Sine amem, ne opturba ac tace. |
| 54 | MIL. Taceo. AGOR. Si tacuisses, iam istuc taceo non gnatum foret. |
| 55 | ANT. Eamus, mea soror. AD. Eho amabo, quid illo nunc properas? ANT. Rogas? |
| 56 | quia erus nos apud aedem Veneris mantat. AD. Maneat pol. mane. |
| 57 | turba est nunc apud aram. an te ibi vis inter istas versarier |
| 58 | prosedas, pistorum amicas, reliquias alicarias, |
| 59 | miseras schoeno delibutas servolicolas sordidas, |
| 60 | quae tibi olant stabulum statumque, sellam et sessibulum merum, |
| 61 | quas adeo hau quisquam umquam liber tetigit neque duxit domum, |
| 62 | servolorum sordidulorum scorta diobolaria? |
| 63 | MIL. I in malam crucem. tun audes etiam servos spernere, |
| 64 | propudium? quasi bella sit, quasi eampse reges ductitent, |
| 65 | monstrum mulieris, tantilla tanta verba funditat, |
| 66 | quoius ego nebulai cyatho septem noctes non emam. |
| 67 | AGOR. Di immortales omnipotentes, quid est apud vos pulchrius? |
| 68 | quid habetis qui mage immortales vos credam esse quam ego siem, |
| 69 | qui haec tanta oculis bona concipio? nam Venus non est Venus: |
| 70 | hanc equidem Venerem venerabor, me ut amet posthac propitia. |
| 71 | Milphio, heus, ubi es? MIL. Assum apud te, eccum. AGOR. At ego elixus sis volo. |
| 72 | MIL. Enim vero, ere, facis delicias. AGOR. De tequidem haec didici omnia. |
| 73 | MIL. Etiamne ut ames eam quam numquam tetigeris? AGOR. Nihil id quidemst: |
| 74 | deos quoque edepol et amo et metuo, quibus tamen abstineo manus. |
| 75 | ANT. Eu ecastor, quom ornatum aspicio nostrum ambarum, paenitet |
| 76 | exornatae ut simus. AD. Immo vero sane commode; |
| 77 | nam pro erili et nostro quaestu satis bene ornatae sumus. |
| 78 | non enim potis est quaestus fieri, ni sumptus sequitur, scio, |
| 79 | et tamen quaestus non consistet, si eum sumptus superat, soror. |
| 80 | eo illud satiust, satis quod habitu, <haud satis est quod> plus quam sat est. |
| 81 | AGOR. Ita me di ament, ut illa me amet malim quam di, Milphio. |
| 82 | nam illa mulier lapidem silicem subigere, ut se amet, potest. |
| 83 | MIL. Pol id quidem hau mentire, nam tu es lapide silice stultior, |
| 84 | qui hanc ames. AGOR. At vide sis, cum illac numquam limavi caput. |
| 85 | MIL. Curram igitur aliquo ad piscinam aut ad lacum, limum petam. |
| 86 | AGOR. Quid eo opust? MIL. Ego dicam: ut illi et tibi limem caput. |
| 87 | AGOR. I in malam rem. MIL. Ibi sum equidem. AGOR. Perdis. MIL. Taceo. AGOR. At perpetuo volo. |
| 88 | MIL. Enim vero, ere, meo me lacessis ludo et delicias facis. |
| 89 | ANT. Satis nunc lepide ornatam credo, soror, te tibi viderier; |
| 90 | sed ubi exempla conferentur meretricum aliarum, ibi tibi |
| 91 | erit cordolium, si quam ornatam melius forte aspexeris. |
| 92 | AD. Invidia in me numquam innatast neque malitia, mea soror. |
| 93 | bono med esse ingenio ornatam quam auro multo mavolo: |
| 94 | aurum, id fortuna invenitur, natura ingenium bonum. |
| 95 | [bonam ego quam beatam me esse nimio dici mavolo.] |
| 96 | meretricem pudorem gerere magis decet quam purpuram: |
| 97 | [magisque meretricem pudorem quam aurum gerere condecet.] |
| 98 | pulchrum ornatum turpes mores peius caeno conlinunt, |
| 99 | lepidi mores turpem ornatum facile factis comprobant. |
| 100 | AGOR. Eho tu, vin tu facinus facere lepidum et festivom? MIL. Volo. |
| 101 | AGOR. Potesne mi auscultare? MIL. Possum. AGOR. Abi domum ac suspende te. |
| 102 | MIL. Quam ob rem? AGOR. Quia iam numquam audibis verba tot tam suavia. |
| 103 | quid tibi opust vixisse? ausculta mihi modo ac suspende te. |
| 104 | MIL. Siquidem tu es mecum futurus pro uva passa pensilis. |
| 105 | AGOR. At ego amo hanc. MIL. At ego esse et bibere. AD. Eho tu, quid ais? ANT. Quid rogas? |
| 106 | AD. Viden tu? pleni oculi sorderum qui erant, iam splendent mihi. |
| 107 | ANT. Immo etiam in medio oculo paullum sordest. AD. Cedo sis dexteram. |
| 108 | AGOR. Ut quidem tu huius oculos inlutis manibus tractes aut teras? |
| 109 | ANT. Nimia nos socordia hodie tenuit. AD. Qua de re, obsecro? |
| 110 | ANT. Quia non iam dudum ante lucem ad aedem Veneris venimus, |
| 111 | primae ut inferremus ignem in aram. AD. Aha, non factost opus: |
| 112 | quae habent nocturna ora, noctu sacruficatum ire occupant. |
| 113 | prius quam Venus expergiscatur, prius deproperant sedulo |
| 114 | sacruficare; nam vigilante Venere si veniant eae, |
| 115 | ita sunt turpes, credo ecastor Venerem ipsam e fano fugent. |
| 116 | AGOR. Milphio. MIL. Edepol Milphionem miserum. quid nunc vis tibi? |
| 117 | AGOR. Opsecro hercle, ut mulsa loquitur. MIL. Nil nisi laterculos, |
| 118 | sesumam papaveremque, triticum et frictas nuces. |
| 119 | AGOR. Ecquid amare videor? MIL. Damnum, quod Mercurius minime amat. |
| 120 | AGOR. Namque edepol lucrum amare nullum amatorem addecet. |
| 121 | ANT. Eamus, mea germana. AD. Age sis, ut lubet. ANT. Sequere hac. AD. Sequor. |
| 122 | MIL. Eunt hae. AGOR. Quid si adeamus? MIL. Adeas. AGOR. Primum |
| 123 | prima salva sis, et secunda tu secundo salve in pretio; tertia |
| 124 | salve extra pretium. ANC. Tum pol ego et oleum et operam perdidi. |
| 125 | AGOR. Quo te agis? AD. Egone? in aedem Veneris. AGOR. Quid eo? AD. Ut Venerem propitiem. |
| 126 | AGOR. Eho, an irata est? propitia hercle est. vel ego pro illa spondeo. |
| 127 | quid tu ais? AD. Quid mihi molestus, opsecro? AGOR. Aha, tam saeviter. |
| 128 | AD. Mitte, amabo. AGOR. Quid festinas? turba nunc illi est. AD. Scio. |
| 129 | sunt illi aliae quas spectare ego, et me spectari volo. |
| 130 | AGOR. Qui lubet spectare turpes, pulchram spectandam dare? |
| 131 | AD. Quia apud aedem Veneris hodie est mercatus meretricius: |
| 132 | eo conveniunt mercatores, ibi ego me ostendi volo. |
| 133 | AGOR. Invendibili merci oportet ultro emptorem adducere: |
| 134 | proba mers facile emptorem reperit, tam etsi in abstruso sitast. |
| 135 | quid ais tu? quando illi apud me mecum caput et corpus copulas? |
| 136 | AD. Quo die Orcus Acherunte mortuos amiserit. |
| 137 | AGOR. Sunt mihi intus nescio quot nummi aurei lymphatici. |
| 138 | AD. Deferto ad me, faxo actutum constiterit lymphaticum. |
| 139 | MIL. Bellula hercle. AGOR. I dierecte in maxumam malam crucem. |
| 140 | MIL. Quam magis aspecto, tam magis est nimbata et nugae merae. |
| 141 | AD. Segrega sermonem. taedet. AGOR. Age, sustolle hoc amiculum. |
| 142 | AD. Pura sum, comperce amabo me attrectare, Agorastocles. |
| 143 | AGOR. Quid agam nunc? AD. Si sapias, curam hanc facere compendi potes. |
| 144 | AGOR. Quid? ego non te curem? quid ais, Milphio? MIL. Ecce odium meum. |
| 145 | quid me vis? AGOR. Cur mi haec irata est? MIL. Cur haec irata est tibi? |
| 146 | cur ego id curem? namque istaec magis meast curatio. |
| 147 | AGOR. Iam hercle tu periisti, nisi illam mihi tam tranquillam facis |
| 148 | quam mare olimst, quom ibi alcedo pullos educit suos. |
| 149 | MIL. Quid faciam? AGOR. Exora, blandire, expalpa. MIL. Faciam sedulo. |
| 150 | sed vide sis, ne tu oratorem hunc pugnis pectas postea. |
| 151 | AGOR. Non faciam. AD. Non aequos in me es, sed morare et male facis. |
| 152 | bene promittis multa ex multis: omnia in cassum cadunt. |
| 153 | liberare iuravisti me haud semel, sed centiens: |
| 154 | dum te exspecto, neque ego usquam aliam mihi paravi copiam |
| 155 | neque istuc usquam apparet; ita nunc servio nihilo minus. |
| 156 | i, soror. apscede tu a me. AGOR. Perii. ecquid agis, Milphio? |
| 157 | MIL. Mea voluptas, mea delicia, mea vita, mea amoenitas, |
| 158 | meus ocellus, meum labellum, mea salus, meum savium, |
| 159 | meum mel, meum cor, mea colustra, meus molliculus caseus - |
| 160 | AGOR. Mene ego illaec patiar praesente dici? discrucior miser, |
| 161 | nisi ego illum iubeo quadrigis cursim ad carnificem rapi. |
| 162 | MIL. Noli, amabo, suscensere ero meo, causa mea. |
| 163 | ego faxo, si non irata es, ninnium pro te dabit |
| 164 | atque te faciet ut sis civis Attica atque libera. |
| 165 | quin adire sinis? quin tibi qui bene volunt, bene vis item? |
| 166 | si ante quid mentitust, nunciam dehinc erit verax tibi. |
| 167 | sine te exorem, sine prehendam auriculis, sine dem savium. |
| 168 | AD. Apscede hinc sis, sycophanta par ero. MIL. At scin quo modo? |
| 169 | iam hercle ego faciam ploratillum, nisi te facio propitiam, |
| 170 | atque hic ne me verberetillum faciat, nisi te propitio, |
| 171 | male formido: novi ego huius mores morosi malos. |
| 172 | quam ob rem amabo, mea voluptas, sine te hoc exorarier. |
| 173 | AGOR. Non ego homo trioboli sum, nisi ego illi mastigiae |
| 174 | exturbo oculos atque dentes. em voluptatem tibi, |
| 175 | em mel, em cor, em labellum, em salutem, em savium. |
| 176 | MIL. Impias, ere, te: oratorem verberas. AGOR. Iam istoc magis: |
| 177 | [etiam ocellum addam et labellum et linguam. MIL. Ecquid facies modi? |
| 178 | AGOR.] sicine ego te orare iussi? MIL. Quo modo ergo orem? AGOR. Rogas? |
| 179 | sic enim diceres, sceleste: huius voluptas, te opsecro, |
| 180 | huius mel, huius cor, huius labellum, huius lingua, huius savium, |
| 181 | huius delicia, huius salus amoena, huius festivitas: |
| 182 | [huius colustra, huius dulciculus caseus, mastigia, |
| 183 | huius cor, huius studium, huius savium, mastigia] |
| 184 | omnia illa, quae dicebas tua, esse ea memorares mea. |
| 185 | MIL. Opsecro hercle te, voluptas huius atque odium meum, |
| 186 | huius amica mammeata, mea inimica et malevola, |
| 187 | oculus huius, lippitudo mea, mel huius, fel meum, |
| 188 | ut tu huic irata ne sis aut, si id fieri non potest, |
| 189 | capias restim ac te suspendas cum ero et vostra familia. |
| 190 | nam mihi iam video propter te victitandum sorbilo, |
| 191 | itaque iam quasi ostreatum tergum ulceribus gestito |
| 192 | propter amorem vestrum. AD. Amabo, men prohibere postulas |
| 193 | ne te verberet magis quam ne mendax me advorsum siet? |
| 194 | ANT. Aliquid huic responde, amabo, commode, ne incommodus |
| 195 | nobis sit. nam detinet nos de nostro negotio. |
| 196 | AD. Verum. etiam tibi hanc amittam noxiam unam, Agorastocles. |
| 197 | non sum irata. AGOR. Non es? AD. Non sum. AGOR. Da ergo, ut credam, savium. |
| 198 | AD. Mox dabo, quom ab re divina rediero. AGOR. I ergo strenue. |
| 199 | AD. Sequere me, soror. AGOR. Atque audin etiam? Veneri dicito |
| 200 | multam meis verbis salutem. AD. Dicam. AGOR. Atque hoc audi. AD. Quid est? |
| 201 | AGOR. Paucis verbis rem divinam facito. atque audin? respice. |
| 202 | respexit. idem edepol Venerem credo facturam tibi. |