monumenta.ch > Plautus > 3 > 4 > 3 > 17 > 2 > 2 > 26 > 2 > 22 > 5 > 8 > 4 > 1 > 20 > 15 > 19 > 21 > 4 > 14 > 6 > 3 > 1 > 1 > 6 > 4 > 7 > 13 > 3 > 18 > 12 > 16 > 10 > 23 > 11 > 27 > 21 > 18 > 30 > 22 > 51 > 20 > 15 > 2 > 20 > 2 > 20 > 19 > 14 > 17 > 4 > 9 > 2 > 25 > 1 > 2 > 3 > 1 > 38 > 9 > 4 > 5 > 10 > 5 > 20 > 28 > 4 > 1 > 16 > 11 > 13 > 23 > 3 > 12 > 20 > 11 > 30 > 5 > 27 > 21 > 30 > 22 > 4 > 8 > 4 > 3 > 26 > 8 > 2 > 3 > 67 > 1 > 17 > 14 > 19 > 25 > 3 > 34 > 2 > 1
>>> Plautus, Poenulus, 1, Scaena II. Adelphasium Anterastilis Agorastocles Milphio.

Plautus, Poenulus, 1, Scaena I. Agorastocles Milphio.

1 AGORASTOCLES Saepe ego res multas tibi mandavi, Milphio,
2 dubias, egenas, inopiosas consili,
3 quas tu sapienter, docte et cordate et cate
4 mihi reddidisti opiparas opera tua.
5 quibus pro bene factis fateor deberi tibi
6 et libertatem et multas grates gratias.
7 MILPHIO Scitumst, per tempus si obviamst, verbum vetus.
8 nam tuae blanditiae mihi sunt, quod dici solet,
9 gerrae germanae, sai de lollurai lurai.
10 nunc mihi blandidicus es: heri in tergo meo
11 tris facile corios contrivisti bubulos.
12 AGOR. Amans per amorem si quid feci, Milphio,
13 ignoscere id te mi aequom est. MIL. Haud vidi magis.
14 em, nunc ego amore pereo. sine te verberem,
15 item ut tu mihi fecisti, ob nullam noxiam:
16 post id locorum tu mihi amanti ignoscito.
17 AGOR. Si tibi lubido est aut voluptati, sino:
18 suspende, vinci, verbera; auctor sum, sino.
19 MIL. Si auctoritatem postea defugeris,
20 ubi dissolutus tu sies, ego pendeam.
21 AGOR. Egone istuc ausim facere, praesertim tibi?
22 quin si feriri video te, extemplo dolet.
23 MIL. Mihi quidem hercle. AGOR. Immo mihi. MIL. Istuc mavelim.
24 sed quid nunc tibi vis? AGOR. Cur ego apud te mentiar?
25 amo immodeste. MIL. Meae istuc scapulae sentiunt.
26 AGOR. At ego hanc vicinam dico Adelphasium meam,
27 lenonis huius meretricem maiusculam.
28 MIL. Iam pridem equidem istuc ex te audivi. AGOR. Differor
29 cupidine eius. sed lenone istoc Lyco,
30 illius domino, non lutumst lutulentius.
31 MIL. Vin tu illi nequam dare nunc? AGOR. Cupio. MIL. Em me dato.
32 AGOR. Abi dierectus. MIL. Dic mihi vero serio:
33 vin dare malum illi? AGOR. Cupio. MIL. Em, eundem me dato:
34 utrumque faxo habebit, et nequam et malum.
35 AGOR. Iocare. MIL. Vin tu illam hodie sine [damno et] dispendio
36 tuo tuam libertam facere? AGOR. Cupio, Milphio.
37 MIL. Ego faciam ut facias. sunt tibi intus aurei
38 trecenti nummi Philippi? AGOR. Sescenti quoque.
39 MIL. Satis sunt trecenti. AGOR. Quid iis facturus? MIL. Tace.
40 totum lenonem tibi cum tota familia
41 dabo hodie dono. AGOR. Qui id facturus? MIL. Iam scies.
42 tuos Collybiscus nunc in urbest vilicus;
43 eum hic non novit leno. satin intellegis?
44 AGOR. Intellego hercle, sed quo evadas nescio.
45 MIL. Non scis? AGOR. Non hercle. MIL. At ego iam faxo scies.
46 ei dabitur aurum, ut ad lenonem deferat
47 dicatque se peregrinum esse, ex alio oppido:
48 se amare velle atque obsequi animo suo;
49 locum sibi velle liberum praeberier,
50 ubi nequam faciat clam, ne quis sit arbiter.
51 leno ad se accipiet auri cupidus ilico:
52 celabit hominem et aurum. AGOR. Consilium placet.
53 MIL. Rogato, servos veneritne ad eum tuos.
54 ille me censebit quaeri: continuo tibi
55 negabit. quid tu dubitas, quin extempulo
56 dupli tibi auri et hominis fur leno siet?
57 neque id unde efficiat habet: ubi in ius venerit,
58 addicet praetor familiam totam tibi.
59 ita decipiemus fovea lenonem Lycum.
60 AGOR. Placet consilium. MIL. Immo etiam, ubi expolivero,
61 magis hoc tum demum dices: nunc etiam rudest.
62 AGOR. Ego in aedem Veneris eo, nisi quid vis, Milphio.
63 Aphrodisia hodie sunt. MIL. Scio. AGOR. Oculos volo
64 meos delectare munditiis meretriciis.
65 MIL. Hoc primum agamus quod consilium cepimus.
66 abeamus intro, ut Collybiscum vilicum
67 hanc perdoceamus ut ferat fallaciam.
68 AGOR. Quamquam Cupido in corde vorsatur, tamen
69 tibi auscultabo. - MIL. Faciam ut facto gaudeas.
70 inest amoris macula huic homini in pectore,
71 sine damno magno quae elui ne utiquam potest.
72 itaque hic scelestus est homo leno Lycus,
73 quoi iam infortuni intenta ballistast probe,
74 quam ego haud multo post mittam e ballistario.
75 sed Adelphasium eccam exit atque Anterastilis.
76 haec est prior, quae meum erum dementem facit.
77 sed evocabo. heus, i foras, Agorastocles,
78 si vis videre ludos iucundissimos.
79 AGORASTOCLES Quid istuc tumultist, Milphio? MIL. Em amores tuos,
80 si vis spectare. AGOR. O multa tibi di dent bona,
81 quom hoc mi optulisti tam lepidum spectaculum.
Plautus HOME

bav1615.294 cpl1613.263

>>> Plautus, Poenulus, 1, Scaena II. Adelphasium Anterastilis Agorastocles Milphio.
monumenta.ch > Plautus > 3 > 4 > 3 > 17 > 2 > 2 > 26 > 2 > 22 > 5 > 8 > 4 > 1 > 20 > 15 > 19 > 21 > 4 > 14 > 6 > 3 > 1 > 1 > 6 > 4 > 7 > 13 > 3 > 18 > 12 > 16 > 10 > 23 > 11 > 27 > 21 > 18 > 30 > 22 > 51 > 20 > 15 > 2 > 20 > 2 > 20 > 19 > 14 > 17 > 4 > 9 > 2 > 25 > 1 > 2 > 3 > 1 > 38 > 9 > 4 > 5 > 10 > 5 > 20 > 28 > 4 > 1 > 16 > 11 > 13 > 23 > 3 > 12 > 20 > 11 > 30 > 5 > 27 > 21 > 30 > 22 > 4 > 8 > 4 > 3 > 26 > 8 > 2 > 3 > 67 > 1 > 17 > 14 > 19 > 25 > 3 > 34 > 2 > 1

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik