Plautus, Poenulus, 0, III. PROLOGUS
| 1 | Achillem Aristarchi mihi commentari lubet: |
| 2 | inde mihi principium capiam, ex ea tragoedia. |
| 3 | sileteque et tacete atque animum advortite, |
| 4 | audire iubet vos imperator - histricus, |
| 5 | bonoque ut animo sedeate in subselliis, |
| 6 | et qui esurientes et qui saturi venerint: |
| 7 | qui edistis, multo fecistis sapientius, |
| 8 | qui non edistis, saturi fite fabulis; |
| 9 | nam cui paratumst quod edit, nostra gratia |
| 10 | nimia est stultitia sessum impransum incedere. |
| 11 | Exsurge, praeco, fac populo audientiam; |
| 12 | iam dudum exspecto, si tuom officium scias: |
| 13 | exerce vocem, quam per vivisque et colis. |
| 14 | nam nisi clamabis, tacitum te obrepet fames. |
| 15 | age nunc reside, duplicem ut mercedem feras. |
| 16 | Bonum factum esse, edicta ut servetis mea. |
| 17 | scortum exoletum ne quis in proscaenio |
| 18 | sedeat, neu lictor verbum aut virgae muttiant, |
| 19 | neu dissignator praeter os obambulet |
| 20 | neu sessum ducat, dum histrio in scaena siet. |
| 21 | diu qui domi otiosi dormierunt, decet |
| 22 | animo aequo nunc stent, vel dormire temperent. |
| 23 | servi ne obsideant, liberis ut sit locus, |
| 24 | vel aes pro capite dent; si id facere non queunt, |
| 25 | domum abeant, vitent ancipiti infortunio, |
| 26 | ne et hic varientur virgis et loris domi, |
| 27 | si minus curassint, quom eri reveniant domum. |
| 28 | nutrices pueros infantis minutulos |
| 29 | domi ut procurent neu quae spectatum adferat, |
| 30 | ne et ipsae sitiant et pueri pereant fame |
| 31 | neve esurientes hic quasi haedi obvagiant. |
| 32 | matronae tacitae spectent, tacitae rideant, |
| 33 | canora hic voce sua tinnire temperent, |
| 34 | domum sermones fabulandi conferant, |
| 35 | ne et hic viris sint et domi molestiae. |
| 36 | Quodque ad ludorum curatores attinet, |
| 37 | ne palma detur quoiquam artifici iniuria |
| 38 | neve ambitionis causa extrudantur foras, |
| 39 | quo deteriores anteponantur bonis. |
| 40 | et hoc quoque etiam, quod paene oblitus fui: |
| 41 | dum ludi fiunt, in popinam, pedisequi, |
| 42 | inruptionem facite; nunc dum occasio est, |
| 43 | nunc dum scriblitae aestuant, occurrite. |
| 44 | Haec quae imperata sunt pro imperio histrico, |
| 45 | bonum hercle factum pro se quisque ut meminerit. |
| 46 | Ad argumentum nunc vicissatim volo |
| 47 | remigrare, ut aeque mecum sitis gnarures. |
| 48 | eius nunc regiones, limites, confinia |
| 49 | determinabo: ei rei ego finitor factus sum. |
| 50 | sed nisi molestumst, nomen dare vobis volo |
| 51 | comoediai; sin odiost, dicam tamen, |
| 52 | siquidem licebit per illos quibus est in manu. |
| 53 | Carchedonius vocatur haec comoedia, |
| 54 | latine Plautus Patruus Pultiphagonides. |
| 55 | nomen iam habetis. nunc rationes ceteras |
| 56 | accipite; nam argumentum hoc hic censebitur: |
| 57 | locus argumentost suom sibi proscaenium, |
| 58 | vos iuratores estis. quaeso, operam date. |
| 59 | Carthaginienses fratres patrueles duo |
| 60 | fuere, summo genere et summis ditiis; |
| 61 | eorum alter vivit, alter est emortuos. |
| 62 | propterea apud vos dico confidentius, |
| 63 | quia mihi pollictor dixit qui eum pollinxerat. |
| 64 | sed illi seni qui mortuost, <ei> filius, |
| 65 | unicus qui fuerat, ab divitiis a patre |
| 66 | puer septuennis surripitur Carthagine, |
| 67 | sexennio prius quidem quam moritur pater. |
| 68 | Quoniam periisse sibi videt gnatum unicum, |
| 69 | conicitur ipse in morbum ex aegritudine: |
| 70 | facit illum heredem fratrem patruelem suom, |
| 71 | ipse abit ad Acheruntem sine viatico. |
| 72 | ille qui surripuit puerum Calydonem avehit, |
| 73 | vendit eum domino hic diviti quoidam seni, |
| 74 | cupienti liberorum, osori mulierum. |
| 75 | emit hospitalem is filium imprudens senex |
| 76 | puerum illum eumque adoptat sibi pro filio |
| 77 | eumque heredem fecit, quom ipse obiit diem. |
| 78 | is illic adulescens habitat in illisce aedibus. |
| 79 | Revertor rursus denuo Carthaginem: |
| 80 | si quid mandare voltis aut curarier, |
| 81 | argentum nisi qui dederit, nugas egerit; |
| 82 | [verum] qui dederit, magis maiores nugas egerit. |
| 83 | Sed illi patruo huius, qui vivit senex, |
| 84 | Carthaginiensi duae fuere filiae, |
| 85 | altera quinquennis, altera quadrimula: |
| 86 | cum nutrice una periere a Magaribus. |
| 87 | eas qui surripuit, in Anactorium devehit, |
| 88 | vendit eas omnis, et nutricem et virgines, |
| 89 | praesenti argento homini, si leno est homo, |
| 90 | quantum hominum terra sustinet sacerrumo. |
| 91 | vosmet nunc facite coniecturam ceterum, |
| 92 | quid id sit hominis, cui Lyco nomen siet. |
| 93 | is ex Anactorio, ubi prius habitaverat, |
| 94 | huc commigravit in Calydonem hau diu, |
| 95 | sui quaesti causa. is in illis habitat aedibus. |
| 96 | Earum hic adulescens alteram efflictim perit, |
| 97 | suam sibi cognatam, imprudens, neque scit quae siet |
| 98 | neque eam umquam tetigit, ita eum leno macerat: |
| 99 | [neque quicquam cum ea fecit etiamnum stupri |
| 100 | neque duxit umquam, neque ille voluit mittere] |
| 101 | quia amare cernit, tangere hominem volt bolo. |
| 102 | illam minorem in concubinatum sibi |
| 103 | volt emere miles quidam, qui illam deperit. |
| 104 | Sed pater illarum Poenus, postquam eas perdidit, |
| 105 | mari terraque usquequaque quaeritat. |
| 106 | ubi quamque in urbem est ingressus, ilico |
| 107 | omnes meretrices, ubi quisque habitant, invenit; |
| 108 | dat aurum, ducit noctem, rogitat postibi |
| 109 | unde sit, quoiatis, captane an surrupta sit, |
| 110 | quo genere gnata, qui parentes fuerint. |
| 111 | ita docte atque astu filias quaerit suas. |
| 112 | et is omnis linguas scit, sed dissimulat sciens |
| 113 | se scire: Poenus plane est. quid verbis opust? |
| 114 | Is heri huc in portum navi venit vesperi, |
| 115 | pater harunc; idem huic patruos adulescentulo est: |
| 116 | iamne hoc tenetis? si tenetis, ducite; |
| 117 | cave dirumpatis, quaeso, sinite transigi. |
| 118 | ehem, paene oblitus sum relicuom dicere. |
| 119 | ille qui adoptavit hunc sibi pro filio, |
| 120 | is illi Poeno huius patruo hospes fuit. |
| 121 | is hodie huc veniet reperietque hic filias |
| 122 | et hunc sui fratris filium, ut quidem didici ego. |
| 123 | Ego ibo, ornabor; vos aequo animo noscite. |
| 124 | hic qui hodie veniet, reperiet suas filias |
| 125 | et hunc sui fratris filium. dehinc ceterum |
| 126 | valete, adeste. ibo, alius nunc fieri volo: |
| 127 | quod restat, restant alii qui faciant palam. |
| 128 | valete atque adiuvate, ut vos servet Salus. |