Plautus, Persa, 4, Scaena IX. Saturio Virgo Dordalus
| 1 | SAT. Nisi ego illum hominem perdo, perii. atque optume |
| 2 | eccum ipsum ante aedes. VIR. Salve multum, mi pater. |
| 3 | SAT. Salve, mea gnata. DOR. Ei, Persa me pessum dedit. |
| 4 | VIR. Pater hic meus est. DOR. Hem, quid? pater? perii oppido. |
| 5 | quid ego igitur cesso infelix lamentarier |
| 6 | minas sexaginta? SAT. Ego pol te faciam, scelus, |
| 7 | te quoque etiam ipsum ut lamenteris. DOR. Occidi. |
| 8 | SAT. Age ambula in ius, leno. DOR. Quid me in ius vocas? |
| 9 | SAT. Illi apud praetorem dicam. sed ego in ius voco. |
| 10 | DOR. Nonne antestaris? SAT. Tuan ego causa, carnufex, |
| 11 | cuiquam mortali libero auris atteram, |
| 12 | qui hic commercaris civis homines liberos? |
| 13 | DOR. Sine dicam. SAT. Nolo. DOR. Audi. SAT. Surdus sum. ambula. |
| 14 | sequere hac, sceleste, feles virginaria. |
| 15 | sequere hac, mea gnata, me usque ad praetorem. - VIR. Sequor. - |