Plautus, Persa, 4, Scaena VI. Dordalus Sagaristio Toxilus Virgo
| 1 | DOR. Probae hic argenti sunt sexaginta minae, |
| 2 | duobus nummis minus est. SAG. Quid ei nummi sciunt? |
| 3 | DOR. Cruminam hanc emere aut facere uti remigret domum. |
| 4 | SAG. Ne non sat esses leno, id metuebas miser, |
| 5 | impure, avare, ne crumillam amitteres? |
| 6 | TOX. Sine quaeso. quando lenost, nil mirum facit. |
| 7 | DOR. Lucro faciundo ego auspicavi in hunc diem: |
| 8 | nil mihi tam parvist, quin me id pigeat perdere. |
| 9 | age, accipe hoc sis. SAG. Hunc in collum, nisi piget, |
| 10 | impone. DOR. Vero fiat. SAG. Numquid ceterum |
| 11 | me voltis? TOX. Quid tam properas? SAG. Ita negotiumst: |
| 12 | mandatae quae sunt, volo deferre epistulas; |
| 13 | geminum autem fratrem servire audivi hic meum, |
| 14 | eum ego ut requiram atque uti redimam volo. |
| 15 | TOX. Atque edepol tu me commonuisti hau male. |
| 16 | videor vidisse hic forma persimilem tui, |
| 17 | eadem statura. SAG. Quippe qui frater siet. |
| 18 | DOR. Quid est tibi nomen? TOX. *** quod ad te attinet. |
| 19 | DOR. Quid attinet non scire? SAG. Ausculta ergo, ut scias: |
| 20 | Vaniloquidorus Virginesvendonides |
| 21 | Nugiepiloquides Argentumexterebronides |
| 22 | [Tedigniloquides Nugides Palponides] |
| 23 | Quodsemelarripides Numquameripides. em tibi. |
| 24 | DOR. Eu hercle, nomen multimodis scriptumst tuom. |
| 25 | SAG. Ita sunt Persarum mores, longa nomina, |
| 26 | contortiplicata habemus. numquid ceterum |
| 27 | voltis? DOR. Vale. SAG. Et vos, nam animus iam in navist meus. |
| 28 | TOX. Cras ires potius, hodie hic cenares. SAG. Vale. - |