Plautus, Persa, 4, Scaena IV. Sagaristio Toxilus Virgo Dordalus
| 1 | SAG. Satin Athenae tibi sunt visae fortunatae atque opiparae? |
| 2 | VIR. Urbis speciem vidi, hominum mores perspexi parum. |
| 3 | TOX. Numquid in principio cessavit verbum docte dicere? |
| 4 | DOR. Hau potui etiam in primo verbo perspicere sapientiam. |
| 5 | SAG. Quid id quod vidisti? ut munitum muro tibi visum oppidumst? |
| 6 | VIR. Si incolae bene sunt morati, pulchre munitum arbitror. |
| 7 | perfidia et peculatus ex urbe et avaritia si exulant, |
| 8 | quarta invidia, quinta ambitio, sexta obtrectatio, |
| 9 | septimum periurium, TOX. Euge. VIR. Octava indiligentia, |
| 10 | nona iniuria, decimum, quod pessimum adgressust, scelus: |
| 11 | haec unde aberunt, ea urbs moenita muro sat erit simplici; |
| 12 | ubi ea aderunt, centumplex murus rebus servandis parumst. |
| 13 | TOX. Quid ais tu? DOR. Quid vis? TOX. Tu in illis es decem sodalibus: |
| 14 | te in exilium ire hinc oportet. DOR. Quid iam? TOX. Quia periurus es. |
| 15 | D. Verba quidem haud indocte fecit. T. Ex tuo, inquam, usust: eme hanc. |
| 16 | D. Edepol qui cum hanc magis contemplo, magis placet. T. Si hanc emeris, |
| 17 | di immortales, nullus leno te alter erit opulentior. |
| 18 | evortes tuo arbitratu homines fundis, familiis; |
| 19 | cum optimis viris rem habebis, gratiam cupient tuam: |
| 20 | venient ad te comissatum. DOR. At ego intro mitti votuero. |
| 21 | TOX. At enim illi noctu occentabunt ostium, exurent fores: |
| 22 | proin tu tibi iubeas concludi aedis foribus ferreis, |
| 23 | ferreas aedis commutes, limina indas ferrea, |
| 24 | ferream seram atque anellum; ne sis ferro parseris: |
| 25 | ferreas tute tibi impingi iubeas crassas compedis. |
| 26 | DOR. I sis in malum cruciatum. TOX. I sane tu, [hanc eme atque] ausculta mihi. |
| 27 | DOR. Modo uti sciam, quanti indicet. TOX. Vin huc vocem? DOR. Ego illo accessero. |
| 28 | TOX. Quid agis, hospes? SAG. Venio, adduco hanc ad te, ut dudum dixeram. |
| 29 | nam heri in portum noctu navis venit. veniri hanc volo, |
| 30 | si potest; si non potest, iri hinc volo quantum potest. |
| 31 | DOR. Salvos sis, adulescens. SAG. Siquidem hanc vendidero pretio suo. |
| 32 | TOX. At qui aut hoc emptore vendes pulchre, aut alio non potis. |
| 33 | SAG. Esne tu huic amicus? TOX. Tam quam di omnes qui caelum colunt. |
| 34 | DOR. Tum tu mi es inimicus certus. nam generi lenonio |
| 35 | numquam ullus deus tam benignus fuit, qui fuerit propitius. |
| 36 | SAG. Hoc age. opusnest hac tibi empta? DOR. Si tibi venissest opus, |
| 37 | mihi quoque emptast; si tibi subiti nihil est, tantumdemst mihi. |
| 38 | SAG. Indica, fac pretium. DOR. Tua mers est, tua indicatiost. |
| 39 | TOX. Aequom hic orat. SAG. Vin bene emere? DOR. Vin tu pulchre vendere? |
| 40 | TOX. Ego scio hercle utrumque velle. DOR. Age, indica prognariter. |
| 41 | SAG. Prius dico: hanc mancupio nemo tibi dabit. iam scis? DOR. Scio. |
| 42 | indica, minimo daturus qui sis, qui duci queat. |
| 43 | TOX. Tace, tace. nimis tu quidem hercle homo stultus es pueriliter. |
| 44 | DOR. Quid ita? TOX. Quia enim te ex puella prius percontari volo |
| 45 | quae ad rem referunt. DOR. Atque hercle tu me monuisti hau male. |
| 46 | vide sis, ego ille doctus leno paene in foveam decidi, |
| 47 | ni hic adesses. quantum est adhibere hominem amicum, ubi quid geras. |
| 48 | TOX. Quo genere aut qua in patria nata sit aut quibus parentibus, |
| 49 | ne temere hanc te emisse dicas suasu atque impulsu meo, |
| 50 | volo te percontari. DOR. Quin laudo, inquam, consilium tuom. |
| 51 | TOX. Nisi molestum est, percontari hanc paucis hic volt. SAG. Maxime, |
| 52 | suo arbitratu. TOX. Quid stas? adi sis tute atque ipse itidem roga, |
| 53 | ut tibi percontari liceat quae velis; etsi mihi |
| 54 | dixit dare potestatem eius; sed ego te malo tamen, |
| 55 | eumpse adire, ut ne contemnat te ille. DOR. Satis recte mones. |
| 56 | hospes, volo ego hanc percontari. SAG. A terra ad caelum, quid lubet. |
| 57 | DOR. Iube dum eam hoc accedat ad me. SAG. I sane ac morem illi gere. |
| 58 | percontare, exquire quid vis. TOX. Age, age nunc tu, in proelium |
| 59 | vide ut ingrediare auspicato. VIR. Liquidumst auspicium, tace. |
| 60 | curabo ut praedati pulchre ad castra convertamini. |
| 61 | TOX. Concede istuc, ego illam adducam. DOR. Age, ut rem esse in nostram putas. |
| 62 | TOX. Ehodum huc, virgo. vide sis quid agas. VIR. Taceas, curabo ut voles. |
| 63 | TOX. Sequere me. adduco hanc, si quid vis ex hac percontarier. |
| 64 | DOR. Enim volo te adesse. TOX. Hau possum quin huic operam dem hospiti, |
| 65 | quoi erus iussit. quid si hic non volt me adesse una? SAG. Immo i modo. |
| 66 | TOX. Do tibi ego operam. DOR. Tibi ibidem das, ubi tu tuom amicum adiuvas. |
| 67 | TOX. Exquire. heus tu, advigila. VIR. Satis est dictum: quamquam ego serva sum, |
| 68 | scio ego officium meum, ut quae rogiter vera, ut accepi, eloquar. |
| 69 | TOX. Virgo, hic homo probus est. VIR. Credo. TOX. Non diu apud hunc servies. |
| 70 | VIR. Ita pol spero, si parentes facient officium suom. |
| 71 | DOR. Nolo ego te mirari, si nos ex te percontabimur |
| 72 | aut patriam tuam aut parentes. VIR. Quor ego id mirer, mi homo? |
| 73 | servitus mea mi interdixit, ne quid mirer meum malum. |
| 74 | DOR. Noli flere. TOX. Ah, di istam perdant, ita catast et callida. |
| 75 | ut sapiens habet cor, quam dicit quod opust! DOR. Quid nomen tibist? |
| 76 | TOX. Nunc metuo ne peccet. VIR. Lucridi nomen in patria fuit. |
| 77 | TOX. Nomen atque omen quantivis iam est preti. quin tu hanc emis? |
| 78 | nimis pavebam, ne peccaret. expedivit. DOR. Si te emam, |
| 79 | mihi quoque Lucridem confido fore te. TOX. Tu si hanc emeris, |
| 80 | numquam hercle hunc mensem vortentem, credo, servibit tibi. |
| 81 | DOR. Ita velim quidem hercle. TOX. Optata ut evenant, operam addito. |
| 82 | nihil adhuc peccavit etiam. DOR. Ubi tu nata es? VIR. Ut mihi |
| 83 | mater dixit, in culina, in angulo ad laevam manum. |
| 84 | TOX. Haec erit tibi fausta meretrix: natast in calido loco, |
| 85 | ubi rerum omnium bonarum copiast saepissume. |
| 86 | tactust leno; qui rogaret, ubi nata esset diceret, |
| 87 | lepide lusit. DOR. At ego patriam te rogo quae sit tua. |
| 88 | VIR. Quae mihi sit, nisi haec ubi nunc sum? DOR. At ego illam quaero quae fuit. |
| 89 | VIR. Omne ego pro nihilo esse duco quod fuit, quando fuit: |
| 90 | tamquam hominem, quando animam ecflavit, quid eum quaeras qui fuit? |
| 91 | TOX. Ita me di bene ament, sapienter. atque equidem miseret tamen. |
| 92 | sed tamen, virgo, quae patriast tua, age mi actutum expedi. |
| 93 | quid taces? VIR. Dico equidem: quando hic servio, haec patriast mea. |
| 94 | TOX. Iam de istoc rogare omitte (non vides nolle eloqui?) |
| 95 | ne suarum se miseriarum in memoriam inducas. DOR. Quid est? |
| 96 | captusne est pater? VIR. Non captus, sed quod habuit perdidit. |
| 97 | TOX. Haec erit bono genere nata: nil scit nisi verum loqui. |
| 98 | DOR. Quis fuit? dic nomen. VIR. Quid illum miserum memorem qui fuit? |
| 99 | nunc et illum miserum et me miseram aequom est nominarier. |
| 100 | DOR. Quoius modi is <suo> in populo habitust? VIR. Nemo quisquam acceptior: |
| 101 | servi liberique amabant. TOX. Hominem miserum praedicas, |
| 102 | quom et ipsus prorsus perditust et benevolentis perdidit. |
| 103 | DOR. Emam, opinor. TOX. Etiam opinor? summo genere esse arbitror; |
| 104 | divitias tu ex istac facies. DOR. Ita di faxint. TOX. Eme modo. |
| 105 | VIR. Iam hoc tibi dico: [iam] actutum ecastor meus pater, ubi me sciet |
| 106 | veniisse, ipse aderit et me abs te redimet. TOX. Quid nunc? DOR. Quid est? |
| 107 | TOX. Audin quid ait? VIR. Nam etsi res sunt fractae, amici sunt tamen. |
| 108 | DOR. Ne sis plora; libera eris actutum, si crebro cades. |
| 109 | vin mea esse? VIR. Dum quidem ne nimis diu tua sim, volo. |
| 110 | TOX. Satin ut meminit libertatis? dabit haec tibi grandis bolos. |
| 111 | age si quid agis. ego ad hunc redeo. sequere. redduco hanc tibi. |
| 112 | DOR. Adulescens, vin vendere istanc? SAG. Magis libet quam perdere. |
| 113 | DOR. Tum tu pauca in verba confer: qui datur, tanti indica. |
| 114 | SAG. Faciam ita ut te velle video, ut emas. habe centum minis. |
| 115 | DOR. Nimiumst. SAG. Octoginta. DOR. Nimiumst. SAG. Nummus abesse hinc non potest, |
| 116 | quod nunc dicam. DOR. Quid id est ergo? eloquere actutum atque indica. |
| 117 | SAG. Tuo periclo sexaginta haec dabitur argenti minis. |
| 118 | DOR. Toxile, quid ago? TOX. Di deaeque te agitant irati, scelus, |
| 119 | qui hanc non properes destinare. DOR. Habeto. TOX. Eu, praedatus probe. |
| 120 | non edepol minis trecentis carast. fecisti lucri. |
| 121 | SAG. Heus tu, etiam pro vestimentis huc decem accedent minae. |
| 122 | DOR. Abscedent enim, non accedent. TOX. Tace sis, non tu illum vides |
| 123 | quaerere ansam, infectum ut faciat? abin atque argentum petis? |
| 124 | *** atque ut dignust perit. |
| 125 | DOR. Heus tu serva istum. TOX. Quin tu is intro? DOR. Abeo atque argentum affero. - |