Plautus, Persa, 4, Scaena III. Dordalus Toxilus
| 1 | DOR. Quoi homini di propitii sunt, aliquid obiciunt lucri; |
| 2 | nam ego hodie compendi feci binos panes in dies. |
| 3 | ita ancilla mea quae fuit hodie, sua nunc est: argento vicit; |
| 4 | iam hodie alienum cenabit, nil gustabit de meo. |
| 5 | sumne probus, sum lepidus civis, qui Atticam hodie civitatem |
| 6 | maximam maiorem feci atque auxi civi femina? |
| 7 | sed ut ego hodie fui benignus, ut ego multis credidi, |
| 8 | nec satis a quiquam homine accepi: ita prosum credebam omnibus; |
| 9 | nec metuo, quibus credidi hodie, ne quis mi in iure abiurassit: |
| 10 | bonus volo iam ex hoc die esse - quod neque fiet neque fuit. |
| 11 | TOX. Hunc hominem ego hodie in trasennam doctis deducam dolis, |
| 12 | itaque huic insidiae paratae sunt probe. adgrediar virum. |
| 13 | quid agis? DOR. Credo. TOX. Unde agis te, Dordale? DOR. Credo tibi. |
| 14 | di dent, quae velis. TOX. Eho, an iam manu emisisti mulierem? |
| 15 | DOR. Credo edepol, credo, inquam, tibi. TOX. Iam liberta auctus? DOR. Enicas. |
| 16 | quin tibi me dico credere. |
| 17 | TOX. Dic bona fide: iam liberast? DOR. Olim. |
| 18 | i, i ad forum ad praetorem, exquire, siquidem mihi credere non vis. |
| 19 | libera, inquam, est: ecquid audis? TOX. At tibi di bene faciant omnes. |
| 20 | numquam enim posthac tibi nec tuorum quoiquam quod nolis volam. |
| 21 | DOR. Abi, ne iura, satis credo. |
| 22 | TOX. Ubi nunc tua libertast? DOR. Apud te. TOX. Ain, apud mest? DOR. Aio, inquam, apud te est, inquam. |
| 23 | TOX. Ita me di ament, ut ob istam rem tibi multa bona instant a me. |
| 24 | nam est res quaedam, quam occultabam tibi dicere: nunc eam narrabo, |
| 25 | unde tu pergrande lucrum facias: faciam, ut mei memineris, dum vitam |
| 26 | vivas. DOR. Bene dictis tuis bene facta aures meae auxilium exposcunt. |
| 27 | TOX. Tuom promeritumst, merito ut faciam. et ut me scias esse ita facturum, |
| 28 | tabellas tene has, pellege. DOR. Istae quid ad me? TOX. Immo ad te attinent et tua refert. |
| 29 | nam ex Persia sunt haec allatae mihi a meo ero. DOR. Quando? TOX. Haud dudum. |
| 30 | DOR. Quid istae narrant? TOX. Percontare ex ipsis. ipsae tibi narrabunt. |
| 31 | DOR. Cedo sane [mihi]. TOX. At clare recitato. DOR. Tace, dum pellego. |
| 32 | TOX. Hau verbum faciam |
| 33 | DOR. Salutem dicit Toxilo Timarchides |
| 34 | et familiae omni. si valetis, gaudeo. |
| 35 | ego valeo recte et rem gero et facio lucrum, |
| 36 | neque istoc redire his octo possum mensibus, |
| 37 | itaque hic est quod me detinet negotium. |
| 38 | Chrysopolim Persae cepere urbem in Arabia, |
| 39 | plenam bonarum rerum atque antiquom oppidum: |
| 40 | ea comportatur praeda, ut fiat auctio |
| 41 | publicitus; ea res me domo expertem facit. |
| 42 | operam atque hospitium ego isti praehiberi volo, |
| 43 | qui tibi tabellas adfert. cura quae is volet, |
| 44 | nam is mihi honores suae domi habuit maxumos. |
| 45 | Quid id ad me aut ad meam rem refert, Persae quid rerum gerant |
| 46 | aut quid erus tuos? TOX. Tace, stultiloque; nescis quid te instet boni |
| 47 | neque quam tibi Fortuna faculam lucrifera adlucere volt. |
| 48 | DOR. Quae istaec lucrifera est Fortuna? TOX. Istas, quae norunt, roga. |
| 49 | ego tantumdem scio quantum tu, nisi quod pellegi prior. |
| 50 | sed, ut occepisti, ex tabellis nosce rem. DOR. Bene me mones. |
| 51 | fac silentium. TOX. Nunc ad illud venies quod refert tua. |
| 52 | DOR. Iste qui tabellas adfert adduxit simul |
| 53 | forma expetenda liberalem virginem, |
| 54 | furtivam, abductam ex Arabia penitissuma; |
| 55 | eam te volo accurare ut istic veneat. |
| 56 | ac suo periclo is emat qui eam mercabitur: |
| 57 | mancipio neque promittet neque quisquam dabit. |
| 58 | probum et numeratum argentum ut accipiat face. |
| 59 | haec cura, et hospes cura ut curetur. vale. |
| 60 | TOX. Quid igitur? postquam recitasti quod erat cerae creditum, |
| 61 | iam mihi credis? DOR. Ubi nunc illest hospes, qui hasce huc attulit? |
| 62 | TOX. Iam hic credo aderit: arcessivit illam a navi. DOR. Nil mi opust |
| 63 | litibus neque tricis. quam ob rem ego argentum enumerem foras? |
| 64 | nisi mancipio accipio, quid eo mi opus est mercimonio? |
| 65 | TOX. Tacen an non taces? numquam ego te tam esse matulam credidi. |
| 66 | quid metuis? DOR. Metuo hercle vero. sensi ego iam compluriens, |
| 67 | neque mi haud imperito eveniet, tali ut in luto haeream. |
| 68 | TOX. Nil pericli mihi videtur. DOR. Scio istuc, sed metuo mihi. |
| 69 | TOX. Mea quidem istuc nil refert: tua ego hoc facio gratia, |
| 70 | ut tibi recte conciliandi primo facerem copiam. |
| 71 | DOR. Gratiam habeo. sed te de aliis, |
| 72 | quam alios de te suaviust |
| 73 | fieri doctos. TOX. Ne quis vero ex Arabia penitissuma |
| 74 | persequatur. etiam tu illam destinas? DOR. Videam modo |
| 75 | mercimonium. TOX. Aequa dicis. sed optume eccum ipse advenit |
| 76 | hospes ille, qui has tabellas attulit. DOR. Hicinest? TOX. Hic est. |
| 77 | DOR. Haecine illast furtiva virgo? TOX. Iuxta tecum aeque scio, |
| 78 | nisi quia specie quidem edepol liberalist, quisquis est. |
| 79 | DOR. Sat edepol concinnast facie. TOX. Ut contemptim carnufex. |
| 80 | taciti contemplemur formam. DOR. Laudo consilium tuom. |