Plautus, Persa, 4, Scaena I. Toxilus
| 1 | TOX. Si quam rem accures sobrie aut frugaliter, |
| 2 | solet illa recte sub manus succedere. |
| 3 | atque edepol ferme ut quisque rem accurat suam, |
| 4 | sic ei procedit postprincipio, denique |
| 5 | si malus aut nequamst, male res vortunt quas agit, |
| 6 | sin autem frugist, eveniunt frugaliter. |
| 7 | hanc ego rem exorsus sum facete et callide, |
| 8 | igitur proventuram bene confido mihi. |
| 9 | nunc ego lenonem ita hodie intricatum dabo, |
| 10 | ut ipsus sese, qua se expediat, nesciat. |
| 11 | Sagaristio, heus, exi atque educe virginem |
| 12 | et istas tabellas, quas consignavi tibi, |
| 13 | quas tu attulisti mi ab ero meo usque e Persia. |