Plautus, Persa, 3, Scaena I. Saturio Virgo
| 1 | SAT. Quae res bene vortat mi et tibi et ventri meo |
| 2 | perennitatique adeo huic, perpetuo cibus |
| 3 | ut mihi supersit, suppetat, superstitet: |
| 4 | sequere hac, mea gnata, me, cum dis volentibus. |
| 5 | quoi rei opera detur scis, tenes, intellegis; |
| 6 | communicavi tecum consilia omnia. |
| 7 | ea causa ad hoc exemplum te exornavi ego. |
| 8 | venibis tu hodie, virgo. VIR. Amabo, mi pater, |
| 9 | quamquam libenter escis alienis studes, |
| 10 | tuin ventris causa filiam vendas tuam? |
| 11 | SAT. Mirum quin regis Philippi causa aut Attali |
| 12 | te potius vendam quam mea, quae sis mea. |
| 13 | VIR. Utrum tu pro ancilla me habes an pro filia? |
| 14 | SAT. Utrum hercle magis in ventris rem videbitur. |
| 15 | meum, opino, imperiumst in te, non in me tibi. |
| 16 | VIR. Tua istaec potestas est, pater. verum tamen, |
| 17 | quamquam res nostrae sunt, pater, pauperculae, |
| 18 | modice et modeste meliust vitam vivere; |
| 19 | nam ad paupertatem si admigrant infamiae, |
| 20 | gravior paupertas fit, fides sublestior. |
| 21 | SAT. Enim vero odiosa es. VIR. Non sum, neque me esse arbitror, |
| 22 | quom parva natu recte praecipio patri. |
| 23 | nam inimici famam non ita ut natast ferunt. |
| 24 | SAT. Ferant eantque maximam malam crucem; |
| 25 | neque ego inimicitias omnes pluris existimo, |
| 26 | quam mensa inanis nunc si apponatur mihi. |
| 27 | VIR. Pater, hominum immortalis est infamia; |
| 28 | etiam tum vivit, cum esse credas mortuam. |
| 29 | SAT. Quid? metuis, ne te vendam? VIR. Non metuo, pater. |
| 30 | verum insimulari nolo. SAT. At nequiquam nevis. |
| 31 | meo modo istuc potius fiet quam tuo |
| 32 | fiat. quae hae res sunt? VIR. Cogita hoc verbum, pater: |
| 33 | erus si minatus est malum servo suo, |
| 34 | tametsi id futurum non est, ubi captumst flagrum, |
| 35 | dum tunicas ponit, quanta adficitur miseria! |
| 36 | ego nunc quod non futurumst formido tamen. |
| 37 | SAT. Virgo atque mulier nulla erit quin sit mala, |
| 38 | quae praeter sapiet quam placet parentibus. |
| 39 | VIR. Virgo atque mulier nulla erit quin sit mala, |
| 40 | quae reticet, si quid fieri pervorse videt. |
| 41 | SAT. Malo cavere meliust te. VIR. At si non licet |
| 42 | cavere, quid agam? nam ego tibi cautum volo. |
| 43 | SAT. Malusne ego sum? VIR. Non es, neque me dignumst dicere, |
| 44 | verum ei rei operam do, ne alii dicant, quibus licet. |
| 45 | SAT. Dicat quod quisque volt; ego de hac sententia |
| 46 | non demovebor. VIR. At, meo si liceat modo, |
| 47 | sapienter potius facias quam stulte. SAT. Lubet. |
| 48 | VIR. Lubere per me tibi licere intellego; |
| 49 | verum lubere hau lubeat, si liceat mihi. |
| 50 | SAT. Futura es dicto oboediens an non patri? |
| 51 | VIR. Futura. SAT. Scis iam tibi quae praecepi? VIR. Omnia. |
| 52 | SAT. Et ut surrupta fueris? VIR. Docte calleo. |
| 53 | SAT. Et qui parentes fuerint? VIR. Habeo in memoria. |
| 54 | necessitate me mala ut fiam facis. |
| 55 | verum videto, me ubi voles nuptum dare, |
| 56 | ne haec fama faciat repudiosas nuptias. |
| 57 | SAT. Tace, stulta. non tu nunc hominum mores vides? |
| 58 | quoivis modi hic cum [mala] fama facile nubitur: |
| 59 | dum dos sit, nullum vitium vitio vortitur. |
| 60 | VIR. Ergo istuc facito ut veniat in mentem tibi, |
| 61 | me esse indotatam. SAT. Cave sis tu istuc dixeris. |
| 62 | pol deum virtute dicam et maiorum meum, |
| 63 | ne te indotatam dicas, quoi dos sit domi: |
| 64 | librorum eccillum habeo plenum soracum. |
| 65 | si hoc adcurassis lepide, cui rei operam damus, |
| 66 | dabuntur dotis tibi inde sescenti logi, |
| 67 | atque Attici omnes; nullum Siculum acceperis: |
| 68 | cum hac dote poteris vel mendico nubere. |
| 69 | VIR. Quin tu me ducis, si quo ducturus, pater? |
| 70 | vel tu me vende vel face quid tibi lubet. |
| 71 | SAT. Bonum aequomque oras. sequere hac. - VIR. Dicto sum audiens. - |