monumenta.ch > Plautus > 3 > 39 > 14 > 1 > 10 > 3 > 23 > 5 > 23 > 5 > 5 > 8 > 5 > 6 > 23 > 5 > 23 > 6 > 8 > 4 > 4 > 4 > 5 > 56 > 4 > 5 > 4 > 16 > 4 > 20 > 4 > 1 > 18 > 4 > A > 2 > 9 > 10 > 10 > 3 > 61 > 54 > 51 > 10 > 10 > 10 > 5 > 78 > 5 > 6 > 6 > 5 > 1 > 33 > 3 > 1 > 69 > 4 > 2 > 22 > 4 > 20 > 5 > 4 > 16 > 16 > 21 > 13 > 38 > 38 > 16 > 4 > 16 > 3 > 5
Plautus, Persa, 2, Scaena IV. Paegnium Sagaristio <<<    

Plautus, Persa, 2, Scaena V. Toxilus Sophoclidisca Sagaristio

1 TOX. Paratum iam esse dicito, unde argentum sit futurum,
2 iubeto habere animum bonum, dic me illam amare multum;
3 ubi se adiuvat, ibi me adiuvat. quae dixi ut nuntiares,
4 satin ea tenes? SOPH. Magis calleo quam aprugnum callum callet. -
5 TOX. Propera, abi domum. *** SAG. Nunc ego huic graphice facetus fiam.
6 subnixis alis me inferam atque amicibor gloriose.
7 TOX. Sed quis hic ansatus ambulat? SAG. Magnifice conscreabor.
8 TOX. Sagaristio hic quidemst. quid agitur, Sagaristio? ut valetur?
9 ecquid, quod mandavi tibi, estne in te speculae? SAG. Adito.
10 videbitur. factum volo. venito. promoneto.
11 TOX. Quid hoc hic in collo tibi tumet? SAG. Vomicast, pressare parce;
12 nam ubi qui mala tangit manu, dolores cooriuntur.
13 TOX. Quando istaec innatast tibi? SAG. Hodie. TOX. Secari iubeas.
14 SAG. Metuo, ne immaturam secem, ne exhibeat plus negoti.
15 TOX. Inspicere morbum tuom lubet. SAG. Ah ah, abi atque cave sis
16 a cornu. TOX. Quid iam? SAG. Quia boves bini hic sunt in crumina.
17 TOX. Emitte sodes, ne enices fame; sine ire pastum.
18 SAG. Enim metuo, ut possim reicere in bubile, ne vagentur.
19 TOX. Ego reiciam. habe animum bonum. SAG. Credetur, commodabo.
20 sequere hac sis. argentum hic inest, quod mecum dudum orasti.
21 TOX. Quid tu ais? SAG. Dominus me bovis mercatum Eretriam misit.
22 nunc mi Eretria erit haec tua domus. TOX. Nimis tu facete loquere.
23 atque ego omne argentum tibi hoc actutum incolume redigam;
24 nam iam omnes sycophantias instruxi et comparavi,
25 quo pacto ab lenone auferam hoc argentum, SAG. Tanto melior.
26 TOX. Et mulier ut sit libera atque ipse ultro det argentum.
27 sed sequere me: ad eam rem usus est tua mihi opera. - SA. Utere ut vis. -
Plautus HOME

bav1615.330 cpl1613.318

Plautus, Persa, 2, Scaena IV. Paegnium Sagaristio <<<    
monumenta.ch > Plautus > 3 > 39 > 14 > 1 > 10 > 3 > 23 > 5 > 23 > 5 > 5 > 8 > 5 > 6 > 23 > 5 > 23 > 6 > 8 > 4 > 4 > 4 > 5 > 56 > 4 > 5 > 4 > 16 > 4 > 20 > 4 > 1 > 18 > 4 > A > 2 > 9 > 10 > 10 > 3 > 61 > 54 > 51 > 10 > 10 > 10 > 5 > 78 > 5 > 6 > 6 > 5 > 1 > 33 > 3 > 1 > 69 > 4 > 2 > 22 > 4 > 20 > 5 > 4 > 16 > 16 > 21 > 13 > 38 > 38 > 16 > 4 > 16 > 3 > 5

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik