Plautus, Persa, 2, Scaena IV. Paegnium Sagaristio
| 1 | PAEG. Pensum meum, quod datumst, confeci. nunc domum propero. SAG. Mane, etsi properas. |
| 2 | Paegnium, ausculta. PAEG. Emere oportet, quem tibi oboedire velis. SAG. Asta. |
| 3 | PAEG. Exhibeas molestiam, ut opinor, si quid debeam, |
| 4 | qui nunc sic tamen es molestus. SAG. Scelerate, etiam respicis? |
| 5 | PAEG. Scio ego quid sim aetatis, eo istuc maledictum impune auferes. |
| 6 | SAG. Ubi Toxilus est tuus erus? PAEG. Ubi illi libet, neque te consulit. SAG. Etiam |
| 7 | dicis ubi sit, venefice? |
| 8 | PAEG. Nescio, inquam, ulmitriba tu. |
| 9 | SAG. Male dicis maiori. PAEG. Prior promeritus perpetiare. |
| 10 | servam operam, linguam liberam erus iussit med habere. |
| 11 | SAG. Dicisne mi, ubi sit Toxilus? PAEG. Dico ut perpetuo pereas. |
| 12 | SAG. Caedere hodie tu restibus. PAEG. Tua quidem, cucule, causa! |
| 13 | non hercle, si os perciderim tibi, metuam, morticine. |
| 14 | SAG. Video ego te: iam incubitatus es. PAEG. Ita sum. quid id ad te [attinet]? |
| 15 | at non sum, ita ut tu, gratiis. SAG. Confidens. PAEG. Sum hercle vero. |
| 16 | nam ego me confido liberum fore, tu te numquam speras. |
| 17 | SAG. Potin ut molestus ne sies? PAEG. Quod dicis facere non quis. |
| 18 | SA. Abi in malam rem. PA. At tu domum: nam ibi tibi parata praestost. |
| 19 | SAG. Vadatur hic me. PAEG. Utinam vades desint, in carcere ut sis. |
| 20 | SAG. Quid hoc? PAEG. Quid est? SAG. Etiam, scelus, male loquere? PAEG. Tandem ut liceat, |
| 21 | quom servos sis, servom tibi male dicere. SAG. Itane? specta |
| 22 | quid dedero. PAEG. Nil, nam nil habes. SAG. Di deaeque me omnes perdant - |
| 23 | PAEG. Amicus sum, eveniant volo tibi quae optas. SAG. Atque id fiat, |
| 24 | nisi te hodie, si prehendero, defigam in terram colaphis. |
| 25 | PAEG. Tun me defigas? te cruci ipsum adfigent propediem alii. |
| 26 | SAG. Qui te di deaeque - scis quid hinc porro dicturus fuerim, |
| 27 | ni linguae moderari queam. potin abeas? PAEG. Abigis facile. |
| 28 | nam umbra mea iam intus vapulat. - SAG. Ut istunc di deaeque perdant. |
| 29 | tamquam proserpens bestiast bilinguis et scelestus. |
| 30 | hercle illum abiisse gaudeo. foris aperit, eccere autem |
| 31 | quem convenire maxime cupiebam egreditur intus. |