Plautus, Persa, 2, Scaena III. Sagaristio
| 1 | SAG. Iovi opulento, incluto, |
| 2 | Ope gnato, supremo, valido, viripotenti, |
| 3 | opes, spes bonas, copias commodanti |
| 4 | *** lubens vitulorque merito, |
| 5 | quia meo amico amiciter hanc commoditatis copiam |
| 6 | danunt, argenti mutui ut ei egenti opem adferam; |
| 7 | quod ego non magis somniabam neque opinabar neque censebam, |
| 8 | eam fore mihi occasionem, ea nunc quasi decidit de caelo; |
| 9 | nam erus meus me Eretriam misit, domitos boves ut sibi mercarer, |
| 10 | dedit argentum, nam ibi mercatum dixit esse die septumi: |
| 11 | stultus, qui hoc mihi daret argentum, cuius ingenium noverat. |
| 12 | nam hoc argentum alibi abutar: boves, quos emerem, non erant; |
| 13 | nunc et amico prosperabo et genio meo multa bona faciam, |
| 14 | diu quo bene erit, die uno absolvam: tux tax tergo erit meo. non curo. |
| 15 | nunc amico homini boves domitos mea ex crumina largiar. |
| 16 | nam id demum lepidumst, triparcos homines, vetulos, avidos, aridos |
| 17 | bene admordere, qui salinum servo obsignant cum sale. |
| 18 | virtus, ubi occasio admonet, dispicere. quid faciet mihi? |
| 19 | verberibus caedi iusserit, compedes impingi? vapulet, |
| 20 | ne sibi me credat supplicem fore: vae illi, nil iam mihi novi |
| 21 | offerre potest, quin sim peritus. sed *** Toxili |
| 22 | puerum Paegnium eccum. |