Plautus, Persa, 2, Scaena II. Toxilus Paegnium Sophoclidisca
| 1 | TOX. Satin haec tibi sunt plana et certa? satin haec meministi et tenes? |
| 2 | PAEG. Melius quam tu qui docuisti. TOX. Ain vero, verbereum caput? |
| 3 | PAEG. Aio enim vero. TOX. Quid ergo dixi? PAEG. Ego recte apud illam dixero. |
| 4 | TOX. Non edepol scis. PAEG. Da hercle pignus, ni omnia memini et scio, |
| 5 | et quidem si scis tute, quot hodie habeas digitos in manu. |
| 6 | TOX. Egon dem pignus tecum? PAEG. Audacter, si lubido est perdere. |
| 7 | TOX. Bona pax sit potius. PAEG. Tum tu igitur sine me ire. TOX. Et iubeo et sino; |
| 8 | sed ita volo te ire, ut domi sis, cum ego te esse illi censeam. |
| 9 | PAEG. Faciam. TOX. Quo ergo is nunc? PAEG. Domum: uti domi sim, quom illi censeas. |
| 10 | TOX. Scelus tu pueri es, atque ob istanc rem ego aliqui te peculiabo. |
| 11 | PAEG. Scio fide hercle erili ut soleat impudicitia opprobrari |
| 12 | nec subigi queantur umquam, ut pro ea fide habeant iudicem. |
| 13 | TOX. Abi modo. PAEG. Ego laudabis faxo. TOX. Sed has tabellas, Paegnium, |
| 14 | ipsi Lemniseleni fac des et quae iussi nuntiato. |
| 15 | SOPH. Cesso ire ego quo missa sum? |
| 16 | PAEG. Eo ego. TOX. I sane. ego domum ibo. face rem hanc cum cura geras. |
| 17 | vola curriculo. - PAEG. Istuc marinus passer per circum solet. |
| 18 | illic hinc abiit intro huc. sed quis haec est quae med advorsum incedit? |
| 19 | SOPH. Paegnium hic quidem est. PAEG. Sophoclidisca haec peculiarest eius |
| 20 | quo ego sum missus. SOPH. Nullus esse hodie hoc puero peior perhibetur. |
| 21 | PAEG. Compellabo. SOPH. Commorandust. PAEG. Standumst apud hanc obieci * |
| 22 | SOPH. Paegnium, deliciae pueri, salve. quid agis? ut vales? |
| 23 | PAEG. Sophoclidisca, di me amabunt. SOPH. Quid me? PAEG. Utrum hercle <di volent>; |
| 24 | sed si ut digna es faciant, odio hercle habeant et faciant male. |
| 25 | SOPH. Mitte male loqui. PAEG. Quom ut digna es dico, bene, non male loquor. |
| 26 | SOPH. Quid agis? PAEG. Feminam scelestam te astans contra contuor. |
| 27 | SOPH. Certe equidem puerum peiorem quam te novi neminem. |
| 28 | PAEG. Quid male facio aut quoi male dico? SOPH. Quoi pol cumque occasio est. |
| 29 | PAEG. Nemo homo umquam ita arbitratust. SOPH. At pol multi esse ita sciunt. |
| 30 | PAEG. Heia. SOPH. Beia. PAEG. Tuo ex ingenio mores alienos probas. |
| 31 | SOPH. Fateor ego profecto me esse ut decet lenonis familiae. |
| 32 | PAEG. Satis iam dictum habeo. SOPH. Sed quid tu? confitere ut te autumo? |
| 33 | PAEG. Fatear, si ita sim. SOPH. Iam abi, vicisti. PAEG. Abi nunciam ergo. SOPH. Hoc mi expedi, |
| 34 | quo agis? PAEG. Quo tu? SOPH. Dic tu. <PAEG. Dic tu. SOPH.> Prior rogavi. PAEG. At post scies. |
| 35 | SOPH. Eo ego hinc haud longe. PAEG. Et quidem ego haud longe <hinc eo>. SOPH. Quo ergo <is>, scelus? |
| 36 | PAEG. Nisi sciero prius ex te, tu ex me numquam hoc quod rogitas scies. |
| 37 | SOPH. Numquam ecastor hodie scibis prius quam ex te audivero. |
| 38 | PAEG. Itane est? SOPH. Itane est. PAEG. Mala es. SOPH. Scelestus. |
| 39 | PAEG. Decet me. SOPH. Me quidem addecet. PAEG. Quid ais? certumnest celare, quo iter facias, pessuma? |
| 40 | SOPH. Offirmastin occultare quo te immittas, pessume? |
| 41 | PAEG. Par pari respondes dicto. abi iam, quando ita certa res. |
| 42 | nihili facio scire. valeas. SOPH. Asta. PAEG. At propero. SOPH. Et pol ego item. |
| 43 | PAEG. Ecquid habes? SOPH. Ecquid tu? PAEG. Nil equidem. SOPH. Cedo manum ergo. PAEG. Estne haec manus? |
| 44 | SO. Ubi illa altera est furtifica laeva? PA. Domi eccam. huc nullam attuli. |
| 45 | SOPH. Habes nescio quid. PAEG. Ne me attrecta, subigitatrix. SOPH. Sin te amo? |
| 46 | PAEG. Male operam locas. SOPH. Qui? PAEG. Quia enim nihil amas, quom ingratum amas. |
| 47 | SOPH. Temperi hanc vigilare oportet formulam atque aetatulam, |
| 48 | ne, ubi versicapillus fias, foede semper servias. |
| 49 | tu quidem haud etiam es octoginta pondo. PAEG. At confidentia |
| 50 | illa militia militatur multo magis quam pondere. |
| 51 | atque ego hanc [nunc] operam perdo. SOPH. Quid iam? PAEG. Quia peritae praedico. |
| 52 | sed ego cesso. SOPH. Mane. PAEG. Molesta es. SOPH. Ergo <ero> quoque, nisi scio, |
| 53 | quo agas te. PAEG. Ad vos. SOPH. Et pol ego ad vos. PAEG. Quid eo? SOPH. Quid id ad te attinet? |
| 54 | PA. Enim non ibis nunc, vicissim nisi scio. SO. Odiosus. PA. Lubet. |
| 55 | numquam hercle istuc exterebrabis, tu ut sis peior quam ego siem. |
| 56 | SOPH. Malitia certare tecum miseria est. PAEG. Mers tu mala es. |
| 57 | SO. Quid est quod metuas? PA. Idem istuc quod tu. SO. Dic ergo *** |
| 58 | [ne hoc cuiquam homini edicerem, omnes muti ut loquerentur prius.] |
| 59 | PA. Edictum est magno opere mihi, ne quoiquam hoc homini crederem, |
| 60 | omnes muti ut eloquerentur prius hoc quam ego. SO. At tu hoc face: |
| 61 | fide data credamus. PAEG. Novi: omnes sunt lenae levifidae, |
| 62 | neque tippulae levius pondust, quam fides lenonia. |
| 63 | SO. Dic amabo. PA. Dic amabo. SO. Nolo ames. PA. Facile impetras. |
| 64 | SOPH. Tecum habeto. PAEG. Et tu hoc taceto. SOPH. Tacitum erit. PAEG. Celabitur. |
| 65 | SOPH. Toxilo has fero tabellas tuo ero. PAEG. Abi, eccillum domi. |
| 66 | at ego hanc ad Lemniselenem tuam eram opsignatam abietem. |
| 67 | SOPH. Quid istic scriptum? PAEG. Iuxta tecum, si tu nescis, nescio; |
| 68 | nisi fortasse blanda verba. SOPH. Abeo. PAEG. Et ego abiero. - |
| 69 | SOPH. Ambula. - |