monumenta.ch > Plinius Minor > 26 > 28 > 8 > 3 > 19 > 1 > 5 > 3 > 2 > 34 > 3 > 12 > 13 > 13 > 6 > 3 > 10 > 73 > 7 > 35 > 4 > 11 > 65 > 14 > 2 > 14 > 26 > 8 > 2 > 15 > 3 > 19 > 6 > 16 > 3 > 1 > 24 > 7 > 2 > 38 > 1 > 20 > 9 > 3 > 22 > 17 > 24 > 1 > 71 > 10 > 14 > 28 > 14 > 10 > 5 > 5 > 15 > 1 > 1 > 15 > 1 > 1 > 4 > 1 > 1 > 51 > 1 > 15 > 1 > 1 > 1
>>> Plautus, Persa, 2, Scaena II. Toxilus Paegnium Sophoclidisca

Plautus, Persa, 2, Scaena I. Sophoclidisca Lemniselenis

1 SOPH. Satis fuit indoctae, immemori, insipienti dicere totiens.
2 nimis tandem me quidem pro barda et pro rustica reor habitam esse aps te.
3 quamquam ego vinum bibo, at mandata non consuevi simul bibere una.
4 me quidem iam satis tibi spectatam censebam esse et meos mores.
5 nam equidem te iam sector quintum hunc annum, quom interea, credo,
6 ovis si in ludum iret, potuisset iam fieri ut probe litteras sciret,
7 quom interim tu meum ingenium fans atque infans nondum etiam edidicisti.
8 potin ut taceas? potin ne moneas?
9 memini et scio et calleo et commemini.
10 amas pol misera: id tuos scatit animus.
11 ego istuc placidum tibi ut sit faciam.
12 LEMN. Miser est qui amat. - SOPH. Certo is quidem nihilist,
13 qui nil amat: quid ei homini opus vita est?
14 ire decet me, ut erae opsequens fiam, libera ea opera ocius ut sit.
15 conveniam hunc Toxilum: eius auris, quae mandata sunt, onerabo.
Plautus HOME

bav1615.327 cpl1613.313