Plautus, Persa, 1, Scaena IV. Toxilus Saturio
| 1 | TOX. Omnem rem inveni, ut sua sibi pecunia |
| 2 | hodie illam faciat leno libertam suam. |
| 3 | sed eccum parasitum, quoius mi auxilio est opus. |
| 4 | simulabo quasi non videam: ita alliciam virum. |
| 5 | curate istic vos atque adproperate ocius, |
| 6 | ne mihi morae sit quicquam, ubi ego intro advenero. |
| 7 | commisce mulsum, struthea coluthequam appara, |
| 8 | bene ut in scutris concaleat, et calamum inice. |
| 9 | iam pol ille hic aderit, credo, congerro meus. |
| 10 | SAT. Me dicit, euge. TOX. Lautum credo e balineis |
| 11 | iam hic adfuturum. SAT. Ut ordine omnem rem tenet. |
| 12 | TOX. Collyrae facite ut madeant et colyphia, |
| 13 | ne mihi incocta detis. SAT. Rem loquitur meram. |
| 14 | nihili sunt crudae, nisi quas madidas gluttias; |
| 15 | tum nisi cremore crassost ius collyricum, |
| 16 | nihilist, macrum illud epicrocum pellucidum: |
| 17 | quasi iuream esse ius decet collyricum. |
| 18 | nolo in vesicam quod eat, in ventrem volo. |
| 19 | TOX. Prope me hic nescio quis loquitur. SAT. O mi Iuppiter |
| 20 | terrestris, te coepulonus compellat tuos. |
| 21 | TOX. O Saturio, opportune advenisti mihi. |
| 22 | SAT. Mendacium edepol dicis, atque haud te decet: |
| 23 | nam essurio venio, non advenio saturio. |
| 24 | TOX. At edes, nam iam intus ventris fumant focula. |
| 25 | calefieri iussi reliquias. SAT. Pernam quidem |
| 26 | ius est adponi frigidam postridie. |
| 27 | TOX. Ita fieri iussi. SAT. Ecquid hallecis? TOX. Vah, rogas? |
| 28 | SAT. Sapis multum ad genium. TOX. Sed <tu>, ecquid meministi, here |
| 29 | qua de re ego tecum mentionem feceram? |
| 30 | SAT. Memini: ut murena et conger ne calefierent; |
| 31 | nam nimio melius oppectuntur frigida. |
| 32 | sed quid cessamus proelium committere? |
| 33 | dum mane est, omnis esse mortalis decet. |
| 34 | TOX. Nimis paene manest. SAT. Mane quod tu occeperis |
| 35 | negotium agere, id totum procedit diem. |
| 36 | TOX. Quaeso animum advorte hoc. iam heri narravi tibi |
| 37 | tecumque oravi, ut nummos sescentos mihi |
| 38 | dares utendos mutuos. SAT. Memini et scio, |
| 39 | et te me orare et mihi non esse quod darem. |
| 40 | nihili parasitus est, cui argentum domi est: |
| 41 | lubido extemplo coeperest convivium, |
| 42 | tuburcinari de suo, si quid domi est. |
| 43 | cynicum esse egentem oportet parasitum probe: |
| 44 | ampullam, strigilem, scaphium, soccos, pallium, |
| 45 | marsuppium habeat, inibi paullum praesidi, |
| 46 | qui familiarem suam vitam oblectet modo. |
| 47 | TOX. Iam nolo argentum: filiam utendam tuam |
| 48 | mihi da. SAT. Numquam edepol cuiquam etiam utendam dedi. |
| 49 | TOX. Non ad istuc quod tu insimulas. SAT. Quid eam vis? TOX. Scies. |
| 50 | quia forma lepida et liberali est. SAT. Res itast. |
| 51 | TOX. Hic leno neque te novit neque gnatam tuam. |
| 52 | SAT. Me ut quisquam norit, nisi ille qui praebet cibum? |
| 53 | TOX. Ita est. hoc tu mihi reperire argentum potes. |
| 54 | SAT. Cupio hercle. TOX. Tum tu me sine illam vendere. |
| 55 | SAT. Tun illam vendas? TOX. Immo alium adlegavero |
| 56 | qui vendat, qui esse se peregrinum praedicet. |
| 57 | sicut istic leno non sex menses Megaribus |
| 58 | huc est cum commigravit. SAT. Pereunt reliquiae. |
| 59 | posterius istuc tamen potest. TOX. Scin quam potest? |
| 60 | numquam hercle hodie hic prius edes, ne frustra sis, |
| 61 | quam te hoc facturum quod rogo adfirmas mihi; |
| 62 | atque nisi gnatam tecum huc iam quantum potest |
| 63 | adducis, exigam hercle ego te ex hac decuria. |
| 64 | quid nunc? quid est? quin dicis quid facturus sis? |
| 65 | SAT. Quaeso hercle me quoque etiam vende, si lubet, |
| 66 | dum saturum vendas. TOX. Hoc, si facturus, face. |
| 67 | SAT. Faciam equidem quae vis. TOX. Bene facis. propera, abi domum; |
| 68 | praemonstra docte, praecipe astu filiae, |
| 69 | quid fabuletur: ubi se natam praedicet, |
| 70 | qui sibi parentes fuerint, unde surpta sit. |
| 71 | sed longe ab Athenis esse se gnatam autumet; |
| 72 | et ut adfleat, cum ea memoret. SAT. Etiam tu taces? |
| 73 | ter tanto peior ipsa est quam illam tu esse vis. |
| 74 | TOX. Lepide hercle dicis. sed scin quid facias? cape |
| 75 | tunicam atque zonam, et chlamydem adferto et causeam, |
| 76 | quam ille habeat qui hanc lenoni huic vendat. SAT. Eu, probe. |
| 77 | TOX. Quasi sit peregrinus. SAT. Laudo. TOX. Et tu gnatam tuam |
| 78 | ornatam adduce lepide in peregrinum modum. |
| 79 | SAT. Pothen ornamenta? TOX. Abs chorago sumito; |
| 80 | dare debet: praebenda aediles locaverunt. |
| 81 | SAT. Iam faxo hic aderunt. sed ego nihil horunc scio. |
| 82 | TOX. Nihil hercle vero. nam ubi ego argentum accepero, |
| 83 | continuo tu illam a lenone adserito manu. |
| 84 | SAT. Sibi habeat, si non extemplo ab eo abduxero. - |
| 85 | TOX. Abi et istuc cura. interibi ego puerum volo |
| 86 | mittere ad amicam meam, ut habeat animum bonum, |
| 87 | me esse effecturum <hoc> hodie. nimis longum loquor. - |