Plautus, Persa, 1, Scaena III. Saturio
| 1 | SAT. Veterem atque antiquom quaestum maiorum meum |
| 2 | servo atque obtineo et magna cum cura colo. |
| 3 | nam numquam quisquam meorum maiorum fuit, |
| 4 | quin parasitando paverint ventres suos: |
| 5 | pater, avos, proavos, abavos, atavos, tritavos |
| 6 | quasi mures semper edere alienum cibum, |
| 7 | neque edacitate eos quisquam poterat vincere; |
| 8 | atque eis cognomentum erat duris Capitonibus. |
| 9 | unde ego hunc quaestum optineo et maiorum locum. |
| 10 | neque quadrupulari me volo, neque enim decet |
| 11 | sine meo periclo ire aliena ereptum bona, |
| 12 | neque illi qui faciunt mihi placent. planen loquor? |
| 13 | nam publicae rei causa quicumque id facit |
| 14 | magis quam sui quaesti, animus induci potest, |
| 15 | eum esse civem et fidelem et bonum. |
| 16 | sed * * * |
| 17 | si legirupam qui damnet, det in publicum |
| 18 | dimidium; atque etiam in ea lege adscribier: |
| 19 | ubi quadrupulator quempiam iniexit manum, |
| 20 | tantidem ille illi rursus iniciat manum, |
| 21 | ut aequa parti prodeant ad tris viros: |
| 22 | si id fiat, ne isti faxim nusquam appareant, |
| 23 | qui hic albo rete aliena oppugnant bona. |
| 24 | sed sumne ego stultus, qui rem curo publicam, |
| 25 | ubi sint magistratus, quos curare oporteat? |
| 26 | nunc huc intro ibo, visam hesternas reliquias, |
| 27 | quierintne recte necne, num afuerit febris, |
| 28 | opertaen fuerint, ne quis obreptaverit. |
| 29 | sed aperiuntur aedes, remorandust gradus. |