Plautus, Mostellaria, 5, Scaena III. Callidamates Theopropides Tranio
| 1 | CALL. Ubi somno sepelivi omnem atque edormivi crapulam, |
| 2 | Philolaches venisse <dixit> mihi suom peregre huc patrem |
| 3 | quoque modo hominem advenientem servos ludificatus sit, |
| 4 | ait se metuere in conspectum sui patris procedere. |
| 5 | nunc ego de sodalitate solus sum orator datus, |
| 6 | qui a patre eius conciliarem pacem. atque eccum optime. |
| 7 | iubeo te salvere et salvos cum advenis, Theopropides, |
| 8 | peregre, gaudeo. hic apud nos hodie cenes, sic face. |
| 9 | TH. Callidamates, dei te ament. de cena facio gratiam. |
| 10 | CALL. Quin venis? TR. Promitte: ego ibo pro te, si tibi non libet. |
| 11 | TH. Verbero, etiam inrides? TR. Quian me pro te ire ad cenam autumo? |
| 12 | TH. Non enim ibis. ego ferare faxo, ut meruisti, in crucem. |
| 13 | CALL. Age mitte ista ac te ad me ad cenam dic venturum. TR. Quid taces? |
| 14 | CALL. Sed tu, istuc quid confugisti in aram? TR. Inscitissimus |
| 15 | adveniens perterruit me. loquere nunc quid fecerim: |
| 16 | nunc utrisque disceptator eccum adest, age disputa. |
| 17 | TH. Filium corrupisse aio te meum. TR. Ausculta modo. |
| 18 | fateor potavisse, amicam liberasse absente te, |
| 19 | faenore argentum sumpsisse; id esse absumptum praedico. |
| 20 | numquid aliud fecit nisi quod [faciunt] summis gnati generibus? |
| 21 | TH. Hercle mihi tecum cavendum est, nimis qui es orator catus. |
| 22 | CALL. Sine me dum istuc iudicare. surge, ego isti adsedero. |
| 23 | TH. Maxime, accipito hanc <tute> ad te litem. TR. Enim istic captio est. |
| 24 | fac ego ne metuam *** ut tu meam timeas vicem. |
| 25 | TH. Iam minoris omnia alia facio, prae quam quibus modis |
| 26 | me ludificatust. TR. Bene hercle factum, et factum gaudeo: |
| 27 | sapere istac aetate oportet, qui sunt capite candido. |
| 28 | TH. Quid ego nunc faciam? TR. Si amicus Diphilo aut Philemoni es, |
| 29 | dicito eis, quo pacto tuos te servos ludificaverit: |
| 30 | optumas frustrationes dederis in comoediis. |
| 31 | CALL. Tace parumper, sine vicissim me loqui, ausculta. TH. Licet. |
| 32 | CALL. Omnium primum sodalem me esse scis gnato tuo. |
| 33 | is adiit me, nam eum prodire pudet in conspectum tuom |
| 34 | propterea quia fecit quae te scire scit. nunc te obsecro, |
| 35 | stultitiae adulescentiaeque eius ignoscas: tuost; |
| 36 | scis solere illanc aetatem tali ludo ludere. |
| 37 | quidquid fecit, una nobiscum fecit: nos deliquimus. |
| 38 | faenus, sortem sumptumque omnem, qui amica <empta> est, omnia |
| 39 | nos dabimus, nos conferemus, nostro sumptu, non tuo. |
| 40 | TH. Non potuit venire orator magis ad me impetrabilis |
| 41 | quam tu; neque <iam> illi sum iratus neque quicquam suscenseo. |
| 42 | immo me praesente amato bibito, facito quod lubet: |
| 43 | si hoc pudet, fecisse sumptum, supplici habeo satis. |
| 44 | CALL. Dispudet. TR. <Post> istam veniam quid me fiet nunciam? |
| 45 | TH. Verberibus caedere multum pendens. TR. Tamen etsi pudet? |
| 46 | TH. Interimam hercle ego <te>, si vivo. CALL. Fac istam cunctam gratiam: |
| 47 | Tranioni amitte quaeso hanc noxiam causa mea. |
| 48 | TH. Aliud quidvis impetrari perferam a me facilius, |
| 49 | quam ut non ego istum pro suis factis pessumis pessum premam. |
| 50 | CALL. Mitte quaeso. TH. Istumne <ut mittam>? viden ut astat furcifer? |
| 51 | CALL. Tranio, quiesce, si sapis. TH. Tu quiesce hanc rem modo |
| 52 | petere: ego illum, ut sit quietus, verberibus subegero. |
| 53 | TR. Nihil opust profecto. CALL. Age iam, sine te <hoc> exorarier. |
| 54 | TH. Nolo ores. CALL. Quaeso hercle. TH. Nolo, inquam, ores. CALL. Nequiquam nevis. |
| 55 | hanc modo noxiam unam, quaeso, <missam> fac causa mea. |
| 56 | TR. Quid gravaris? quasi non cras iam commeream aliam noxiam: |
| 57 | ibi utrumque, et hoc et illud, poteris ulcisci probe. |
| 58 | CALL. Sine te exorem. TH. Age abi, abi impune. em huic habeto gratiam. |
| 59 | spectatores, fabula haec est acta, vos plausum date. |