Plautus, Mostellaria, 5, Scaena II. Theopropides Tranio Lorarii
| 1 | TH. Ilico intra limen isti astate, ut, cum extemplo vocem, |
| 2 | continuo exiliatis. manicas celeriter conectite. |
| 3 | ego illum ante aedis praestolabor ludificatorem meum, |
| 4 | cuius ego hodie ludificabor corium, si vivo, probe. |
| 5 | TR. Res palam est. nunc te videre meliust quid agas, Tranio. |
| 6 | TH. Docte atque astu mihi captandumst cum illo, ubi huc advenerit. |
| 7 | non ego illi extemplo hamum ostendam, sensim mittam lineam. |
| 8 | dissimulabo me horum quicquam scire. TR. O mortalem malum, |
| 9 | alter hoc Athenis nemo doctior dici potest. |
| 10 | verba illi non magis dare hodie quisquam quam lapidi potest. |
| 11 | adgrediar hominem, appellabo. TH. Nunc ego ille huc veniat velim. |
| 12 | TR. Siquidem pol me quaeris, adsum praesens praesenti tibi. |
| 13 | TH. Euge, Tranio, quid agitur? TR. Veniunt rure rustici. |
| 14 | Philolaches iam hic aderit. TH. Edepol mi opportune advenerit. |
| 15 | nostrum ego hunc vicinum opinor esse hominem audacem et malum. |
| 16 | TR. Quidum? TH. Quia negat novisse vos. TR. Negat? TH. Nec vos sibi |
| 17 | nummum umquam argenti dedisse. TR. Abi, ludis me, credo haud negat. |
| 18 | TH. Quid iam? TR. Scio, iocaris nunc tu. nam ille quidem <edepol> haud negat. |
| 19 | TH. Immo edepol negat profecto, neque se hasce aedis Philolachi |
| 20 | vendidisse. TR. Eho, an negavit sibi datum argentum, obsecro? |
| 21 | TH. Quin ius iurandum pollicitust dare se, si vellem, mihi, |
| 22 | neque se hasce aedis vendidisse neque sibi argentum datum [est]. |
| 23 | TH. Dixi ego istuc idem illi. TR. Quid ait? TH. Servos pollicitust dare |
| 24 | suos mihi omnes quaestioni. TR. Nugas. numquam edepol dabit. |
| 25 | TH. Dat profecto. TR. Quin i cum illo in ius. sine inveniam. TH. Mane. |
| 26 | experiar, ut opinor. certum est. TR. <Immo> mihi hominem cedo. |
| 27 | vel hominem iube aedis mancipio poscere. TH. Immo hoc primum volo, |
| 28 | quaestioni accipere servos. TR. Faciundum edepol censeo. |
| 29 | TH. Quid si igitur ego accersam homines? TR. Factum iam esse oportuit. |
| 30 | ego interim hanc aram occupabo. TH. Quid ita? TR. Nullam rem sapis. |
| 31 | ne enim illi huc confugere possint, quaestioni quos dabit. |
| 32 | hic ego tibi praesidebo, ne interbitat quaestio. |
| 33 | TH. Surge. TR. Minime. TH. Ne occupassis, obsecro, aram. TR. Cur? TH. Scies. |
| 34 | quia enim id maxime volo, ut illi istoc confugiant. sine: |
| 35 | tanto apud iudicem hunc argenti condemnabo facilius. |
| 36 | TR. Quod agas id agas. quid tu porro serere vis negotium? |
| 37 | nescis quam metuculosa res sit ire ad iudicem? |
| 38 | TH. Surgedum huc igitur. consulere quiddam est quod tecum volo. |
| 39 | TR. Sic tamen hinc consilium dedero. nimio plus sapio sedens. |
| 40 | tum consilia firmiora sunt de divinis locis. |
| 41 | TH. Surge, ne nugare. aspicedum contra me. TR. Aspexi. TH. Vides? |
| 42 | TR. Video. huc si quis intercedat tertius, pereat fame. |
| 43 | TH. Quidum? TR. Quia nil <illi> quaesti sit. mali hercle ambo sumus. |
| 44 | TH. Perii. TR. Quid tibi est? TH. Dedisti verba. TR. Qui tandem? TH. Probe |
| 45 | med emunxti. TR. Vide sis, satine recte: num mucci fluont? |
| 46 | TH. Immo etiam cerebrum quoque omne e capite emunxti meo. |
| 47 | nam omnia male facta vestra repperi radicitus, |
| 48 | non radicitus quidem hercle, verum etiam exradicitus. |
| 49 | TR. Numquam edepol hodie <hinc, si vivo,> invitus desistam tibi. |
| 50 | TH. Iam iubebo ignem et sarmenta, carnifex, circumdari. |
| 51 | TR. Ne faxis, nam elixus esse quam assus soleo suavior. |
| 52 | TH. Exempla edepol faciam ego in te. TR. Quia placeo, exemplum expetis? |
| 53 | TH. Loquere: quoius modi reliqui, quom hinc abibam, filium? |
| 54 | TR. Cum pedibus, manibus, cum digitis, auribus, oculis, labris. |
| 55 | TH. Aliud te rogo. TR. Aliud ergo nunc tibi respondeo. |
| 56 | sed eccum tui gnati sodalem video huc incedere |
| 57 | Callidamatem: illo praesente mecum agito, si quid voles. |