Plautus, Mostellaria, 4, Scaena V. Theopropides Simo
| 1 | TH. Perii hercle! Quid opust verbis? Ut verba audio, |
| 2 | non equidem in Aegyptum hinc modo vectus fui, |
| 3 | sed etiam in terras solas orasque ultumas |
| 4 | sum circumvectus, ita ubi nunc sim nescio. |
| 5 | verum iam scibo, nam eccum unde aedis filius |
| 6 | meus emit. quid agis tu? SI. A foro incedo domum. |
| 7 | TH. Numquid processit ad forum hodie novi? |
| 8 | SI. Etiam. TH. Quid tandem? SI. Vidi efferri mortuom. TH. Hem. |
| 9 | SI. [Novom unum: vidi mortuom efferri foras.] |
| 10 | modo eum vixisse aiebant. TH. Vae capiti tuo. |
| 11 | SI. Quid tu otiosus res novas requiritas? |
| 12 | TH. Quia hodie adveni peregre. SI. Promisi foras, |
| 13 | ad cenam ne me te vocare censeas. |
| 14 | TH. Haud postulo edepol. SI. Verum cras, nisi <quis> prius |
| 15 | vocaverit me, vel apud te cenavero. |
| 16 | TH. Ne istuc quidem edepol postulo. nisi quid magis |
| 17 | es occupatus, operam mihi da. SI. Maxime. |
| 18 | TH. Minas quadraginta accepisti, quod sciam, |
| 19 | a Philolachete? SI. Numquam nummum, quod sciam. |
| 20 | TH. Quid, a Tranione servo? SI. Multo <hercle> id minus. |
| 21 | TH. Quas arraboni tibi dedit? SI. Quid somnias? |
| 22 | TH. Egone? at quidem tu, qui istoc te speras modo |
| 23 | potesse dissimulando infectum hoc reddere. |
| 24 | SI. Quid autem? TH. Quod me apsente hic tecum filius |
| 25 | negoti gessit. SI. Mecum ut ille hic gesserit, |
| 26 | dum tu hinc abes, negoti? |
| 27 | quidnam aut quo die? |
| 28 | TH. Minas tibi octoginta argenti debeo. |
| 29 | SI. Non mihi quidem hercle. verum, si debes, cedo. |
| 30 | fides servanda est, ne ire infitias postules. |
| 31 | TH. Profecto non negabo debere, et dabo; |
| 32 | tu cave quadraginta accepisse hinc te neges. |
| 33 | SI. Quaeso edepol huc me aspecta, et responde mihi. |
| 34 | <quadraginta istas cur mih>i argenti minas |
| 35 | filius, ut ais, debebat? TH.> Ego dicam tibi. |
| 36 | talentis duobus, Tranio ut dixit> mihi, |
| 37 | de te aedis <emit. SI. De me> ille aedis emerit? |
| 38 | SI. Te velle uxorem aiebat tuo nato dare, |
| 39 | ideo aedificare hic velle aiebat in tuis. |
| 40 | TH. Hic aedificare volui? SI. Sic dixit mihi. |
| 41 | TH. Ei mihi, disperii. vocis non habeo satis. |
| 42 | vicine, perii, interii. SI. Numquid Tranio |
| 43 | turbavit? TH. Immo exturbavit omnia. |
| 44 | deludificatust me hodie indignis modis. |
| 45 | SI. Quid tu ais? TH. Haec res sic est ut narro tibi: |
| 46 | deludificatust me hodie in perpetuom modum. |
| 47 | nunc te obsecro, ut me bene iuves operamque des. |
| 48 | SI. Quid vis? TH. I mecum <hinc>, obsecro, <ad te> una simul. |
| 49 | SI. Fiat. TH. Servorumque operam et lora mihi cedo. |
| 50 | SI. Sume. TH. Eademque opera haec tibi narravero, |
| 51 | quis med exemplis hodie ludificatus est. |