monumenta.ch > Celsus > 12 > 1 > 11 > 15 > 2 > 3 > 18 > 2 > 4
Plautus, Mostellaria, 4, Scaena III. Tranio Theopropides Phaniscus Pinacium <<<     >>> Scaena V. Theopropides Simo

Plautus, Mostellaria, 4, Scaena IV. Phaniscus Pinacium Theopropides

1 PHAN. Hic quidem neque convivarum sonitus, item ut antehac fuit,
2 neque tibicinam cantantem neque alium quemquam audio.
3 TH. Quae illaec res est? quid illisce homines quaerunt apud aedis meas?
4 quid volunt? quid intro spectant? PIN. Pergam pultare ostium.
5 heus, reclude, heus, Tranio, etiamne aperis? TH. Quae haec est fabula?
6 PIN. Etiamne aperis? Callidamati nostro adversum venimus.
7 TH. Heus vos, pueri, quid istic agitis? quid istas aedis frangitis?
8 PHAN. Heus senex, quid tu percontare ad te quod nihil attinet?
9 TH. Nihil ad me attinet? PHAN. Nisi forte factus praefectus novos,
10 qui res alienas procures, quaeras videas audias.
11 TH. Non sunt istae aedis, ubi statis. PHAN. Quid ais? an iam vendidit
12 aedis Philolaches? aut quidem iste nos defrustratur senex.
13 TH. Vera dico. sed quid vobis est negoti hic? PHAN. Eloquar.
14 erus hic noster potat. TH. Erus hic voster potat? PHAN. Ita loquor.
15 TH. Puere, nimium delicatus. PHAN. Ei advorsum venimus.
16 TH. Cui homini? PHAN. Ero nostro. quaeso, quotiens dicendumst tibi?
17 TH. Puere, nemo hic habitat. nam te esse arbitror puerum probum.
18 PHAN. Non hic Philolaches adulescens habitat hisce in aedibus?
19 TH. Habitavit, verum emigravit iam diu ex hisce aedibus.
20 PIN. Senex hic elleborosust certe. PHAN. Erras pervorse, pater.
21 nam nisi hinc hodie emigravit aut heri, certo scio
22 hic habitare. TH. Quin sex menses iam hic nemo habitat. PIN. Somnias.
23 TH. Egone? PIN. Tu. TH. Tu ne molestus. sine me cum puero loqui.
24 nemo habitat. PHAN. Habitat profecto, nam heri et nudius tertius,
25 quartus, quintus, sextus, usque postquam hinc peregre eius pater
26 abiit, numquam hic triduom unum desitum est potarier.
27 TH. Quid ais? PHAN. Triduom unum est haud intermissum hic esse et bibi,
28 scorta duci, pergraecari, fidicinas tibicinas
29 ducere. TH. Quis istaec faciebat? PHAN. Philolaches. TH. Qui Philolaches?
30 PHAN. Quoius patrem Theopropidem esse opinor. TH. Ei <mihi>, occidi,
31 si haec hic vera memorat. pergam porro percontarier.
32 ain tu istic potare solitum Philolachem istum, quisquis est,
33 cum ero vostro? PHAN. Hic, inquam. TH. Puere, praeter speciem stultus es.
34 vide sis, ne forte ad merendam quopiam devorteris
35 atque ibi ampliuscule quam satis fuerit biberis. PHAN. Quid est?
36 TH. Ita dico, ne ad alias aedis perperam deveneris.
37 PHAN. Scio qua me ire oportet et quo venerim novi locum.
38 Philolaches hic habitat, cuius est pater Theopropides.
39 qui, postquam pater ad mercatum hinc abiit, hic tibicinam
40 liberavit. TH. Philolachesne ergo? PHAN. Ita, Philematium quidem.
41 TH. Quanti? PHAN. Triginta. TH. Talentis? PHAN. Ma ton Apollo, sed minis.
42 TH. Liberavit? PHAN. Liberavit valide, triginta minis.
43 TH. Ain minis triginta amicam destinatam Philolachi?
44 PHAN. Aio. TH. Atque eam manu emisisse? PHAN. Aio. TH. Et, postquam eius hinc pater
45 sit profectus peregre, perpotasse assiduo, ac simul
46 tuo cum domino? PHAN. Aio. TH. Quid? is aedis emit has hinc proxumas?
47 PHAN. Non aio. TH. Quadraginta etiam dedit huic quae essent pignori?
48 PHAN. Neque istud aio. TH. Ei, perdis. PHAN. Immo suom patrem illic perdidit.
49 TH. Vera cantas. PHAN. Vana vellem. patris amicus videlicet.
50 TH. Eu edepol patrem eius miserum praedicas. PHAN. Nihil hoc quidem est,
51 triginta minae, prae quam alios dapsilis sumptus facit.
52 TH. Perdidit patrem. PHAN. Unus istic servos est sacerrimus,
53 Tranio: is vel Herculi conterere quaestum possiet.
54 edepol ne me eius patris misere miseret, qui cum istaec sciet
55 facta ita, amburet ei misero corculum carbunculus.
56 TH. Si quidem istaec vera sunt. PHAN. Quid meream, quam ob rem mentiar?
57 PIN. Heus vos, ecquis hasce aperit? PHAN. Quid istas pultas, ubi nemo intus est?
58 alio credo comissatum abiisse. abeamus nunciam
59 atque porro quaeritemus <illos>. sequere hac me. <PIN. Sequor>.
60 TH. Puere, iamne abis? PHAN. Libertas paenulast tergo tuo:
61 mihi, nisi ut erum metuam et curem, nihil est qui tergum tegam. -
Plautus HOME

bav1615.193 cpl1613.78

Plautus, Mostellaria, 4, Scaena III. Tranio Theopropides Phaniscus Pinacium <<<     >>> Scaena V. Theopropides Simo
monumenta.ch > Celsus > 12 > 1 > 11 > 15 > 2 > 3 > 18 > 2 > 4

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik