Plautus, Mostellaria, 4, Scaena III. Tranio Theopropides Phaniscus Pinacium
| 1 | TH. *** totus gaudeo. |
| 2 | TR. Num nimio emptae tibi videntur? TH. Numquam edepol ego me scio |
| 3 | vidisse usquam abiectas aedes, nisi modo hasce. TR. Ecquid placent? |
| 4 | TH. Ecquid placeant me rogas? immo hercle vero perplacent. |
| 5 | TR. Cuius modi gynaeceum? quid porticum? TH. Insanum bonam. |
| 6 | non equidem ullam in publico esse maiorem hac existimo. |
| 7 | TR. Quin ego ipse et Philolaches in publico omnis porticus |
| 8 | sumus commensi. TH. Quid igitur? TR. Longe omnium longissima est. |
| 9 | TH. Di immortales, mercimoni lepidi. <si> hercle nunc ferat |
| 10 | sex talenta magna argenti pro istis praesentaria, |
| 11 | numquam accipiam. TR. Si hercle accipere cupies, ego numquam sinam. |
| 12 | TH. Bene res nostra conlocata est istoc mercimonio. |
| 13 | TR. Me suasore atque impulsore id factum audacter dicito, |
| 14 | qui subegi, faenore argentum ab danista ut sumeret, |
| 15 | quod isti dedimus arraboni. TH. Servavisti omnem ratem. |
| 16 | nempe octoginta debentur huic minae? TR. Hau nummo amplius. |
| 17 | TH. Hodie accipiat. TR. Ita enim vero, ne qua causa subsiet. |
| 18 | vel mihi denumerato, ego illi porro denumeravero. |
| 19 | TH. At enim ne quid captioni mihi sit, si dederim tibi. |
| 20 | TR. Egone te ioculo modo ausim dicto aut facto fallere? |
| 21 | TH. Egone aps te ausim non cavere, ne quid committam tibi? |
| 22 | TR. Quid? tibi umquam quicquam, postquam tuos sum, verborum dedi? |
| 23 | TH. Ego enim cavi recte: eam mihi des gratiam atque animo meo. |
| 24 | sat sapio, si aps te modo uno caveo. TR. Tecum sentio. |
| 25 | TH. Nunc abi rus, dic me advenisse filio. TR. Faciam, ut iubes. |
| 26 | TH. Curriculo iube in urbem veniat iam simul tecum. |
| 27 | TR. Licet. |
| 28 | nunc ego me illac per posticum ad congerrones conferam. |
| 29 | dicam ut hic res sint quietae atque hunc ut hinc amoverim. - |