Plautus, Mostellaria, 4, Scaena II. Pinacium Phaniscus
| 1 | PIN. Mane tu atque adsiste ilico, |
| 2 | Phanisce. etiam respicis? |
| 3 | PHAN. Mihi molestus ne sies. |
| 4 | PIN. Vide ut fastidit simia. |
| 5 | manesne ilico, impure parasite? PHAN. *** |
| 6 | qui parasitus sum? PIN. Ego enim dicam: cibo perduci potis es quovis. |
| 7 | PHAN. Mihi sum, libet esse. quid id curas? |
| 8 | PIN. Ferocem facis, quia te erus amat. PHAN. Vah, |
| 9 | oculi dolent. PIN. Cur? PHAN. Quia fumus molestust. |
| 10 | PIN. Tace sis, faber, qui cudere soles plumbeos nummos. |
| 11 | PHAN. Non potes tu cogere me, ut tibi male dicam. |
| 12 | novit erus me. |
| 13 | PIN. Suam quidem pol culcitulam oportet. |
| 14 | PHAN. Si sobrius sis, male non dicas. PIN. Tibi obtemperem, cum tu mihi nequeas? |
| 15 | PHAN. At tu mecum, pessime, ito adversus; quaeso hercle abstine |
| 16 | iam sermonem de istis rebus. PIN. Faciam, et pultabo fores. |
| 17 | heus, ecquis hic est, maximam qui his iniuriam |
| 18 | foribus defendat? ecquis has aperit foris? |
| 19 | nemo hinc quidem foras exit. |
| 20 | ut esse addecet nequam homines, ita sunt. sed eo magis cauto est opus, ne huc |
| 21 | exeat qui male me mulcet. |