Plautus, Mostellaria, 4, Scaena I. Phaniscus
| 1 | PHAN. Servi qui, quom culpa carent, tamen malum metuont, |
| 2 | ei solent esse eris utibiles. |
| 3 | nam illi qui nil metuont postquam sunt malum meriti, |
| 4 | stulta sibi expetunt consilia: |
| 5 | exercent sese ad cursuram, [fugiunt] sed ei si reprehensi sunt, |
| 6 | faciunt de malo peculium quod nequeunt <de bono>. |
| 7 | augent ex pauxillo. |
| 8 | *** de parant. |
| 9 | mihi in pectore consili *** malam rem prius |
| 10 | quam ut meum *** |
| 11 | ut adhuc fuit, mihi corium esse oportet, |
| 12 | sincerum atque ut votem verberari. |
| 13 | si huic imperabo, probe tectum habebo, |
| 14 | malum quom impluit ceteris, ne impluat mi. |
| 15 | nam ut servi volunt esse erum, ita solet *** |
| 16 | boni sunt: <bonust>; improbi sunt, malus fit. |
| 17 | nam nunc domi nostrae tot pessimi vivont, |
| 18 | peculi sui prodigi, plagigeruli. |
| 19 | ubi adversum ut eant vocantur ero: 'non eo, molestus ne sis. |
| 20 | scio quo properas: gestis aliquo; iam hercle ire vis, mula, foras pastum.' |
| 21 | bene merens hoc preti inde abstuli. abii foras. |
| 22 | solus nunc eo advorsum. |
| 23 | ero ex plurimis servis. |
| 24 | hoc die crastini quom erus resciverit, |
| 25 | mane castigabit eos bubulis exuviis. |
| 26 | postremo minoris pendo tergum illorum, quam meum: |
| 27 | illi erunt bucaedae multo potius, quam ego sim restio. |