monumenta.ch > Plautus > 1 > 1 > 6 > > 1 > 8 > 1 > 1 > 18 > 1 > 6 > 1 > 4 > 7 > 4 > 9 > 4 > 5 > 8 > 6 > 1 > 6 > 18 > 9 > 5 > 20 > 2 > 8 > 1 > 9 > 4 > 9 > 1 > 15 > 7 > 5 > 8 > 8 > 20 > 2 > 4 > 3 > 3 > 5 > 1
>>> Plautus, Mostellaria, 3, Scaena II. Simo Theopropides Tranio

Plautus, Mostellaria, 3, Scaena I. Danista Tranio Theopropides

1 DAN. Scelestiorem ego annum argento faenori
2 numquam ullum vidi quam hic mihi annus optigit.
3 a mani ad noctem usque in foro dego diem,
4 locare argenti nemini nummum queo.
5 TR. Nunc pol ego perii plane in perpetuom modum.
6 danista adest, qui dedit <argentum faenore>,
7 qui amica est empta quoque <opus in sumptus fuit>.
8 manifesta res est, nisi quid occurro prius,
9 ne hoc senex resciscat. ibo huic obviam.
10 sed quidnam hic sese tam cito recipit domum?
11 metuo ne de hac re quippiam indaudiverit.
12 accedam atque adpellabo. ei quam timeo miser.
13 nihil est miserius quam animus hominis conscius,
14 sicut me habet. verum utut res sese habet,
15 pergam turbare porro: ita haec res postulat.
16 unde is? TH. Conveni illum unde hasce aedis emeram.
17 TR. Numquid dixisti de illo quod dixi tibi?
18 TH. Dixi hercle vero omnia. TR. Ei misero mihi,
19 metuo ne techinae meae perpetuo perierint.
20 TH. Quid tute tecum? TR. Nihil enim. sed dic mihi,
21 dixtine quaeso? TH. Dixi, inquam, ordine omnia.
22 TR. Etiam fatetur de hospite? TH. Immo pernegat.
23 TR. Negat <scelestus? TH. Negitat in>quam. TR. Cogita:
24 <non confitetur? TH.> Dicam si confessus sit.
25 quid nunc faciundum censes? TR. Egon quid censeam?
26 cape, obsecro hercle, cum eo una iudicem
27 (sed eum videto ut capias, qui credat mihi):
28 tam facile vinces quam pirum volpes comest.
29 DAN. Sed Philolachetis servom eccum Tranium,
30 qui mihi neque faenus neque sortem argenti danunt.
31 TH. Quo te agis? TR. Nec quoquam abeo. ne ego sum miser,
32 scelestus, natus dis inimicis omnibus.
33 iam illo praesente adibit. ne ego homo sum miser,
34 ita et hinc et illinc mi exhibent negotium.
35 sed occupabo adire. DAN. Hic ad me it, salvos sum,
36 spes est de argento. TR. Hilarus est: frustra est homo.
37 salvere iubeo te, Misargyrides, bene.
38 DAN. Salve et tu. quid de argentost? TR. Abi sis, belva.
39 continuo adveniens pilum iniecisti mihi.
40 DAN. Hic homo est inanis. TR. Hic homo est certe hariolus.
41 DAN. Quin tu istas mittis tricas? TR. Quin quid vis cedo.
42 DAN. Ubi Philolaches est? TR. Numquam potuisti mihi
43 magis opportunus advenire quam advenis.
44 DAN. Quid est? TR. Concede huc. <DAN. Quin mihi faenus red>ditur?
45 TR. Scio te bona esse voce, ne clama nimis.
46 DAN. Ego hercle vero clamo. TR. Ah, gere morem mihi.
47 DAN. Quid tibi ego morem vis geram? TR. Abi quaeso hinc domum.
48 DAN. Abeam? TR. Redito huc circiter meridie.
49 DAN. Reddeturne igitur faenus? TR. Reddeturne. abi.
50 DAN. Quid ego huc recursem aut operam sumam aut conteram?
51 quid si hic manebo potius ad meridie?
52 TR. Immo abi domum, verum hercle dico, abi modo.
53 DAN. Quin vos mihi faenus date. quid hic nugamini?
54 TR. Eu hercle, ne tu - abi modo, ausculta mihi.
55 DAN. Iam hercle ego illum nominabo. * * * TR. Euge strenue.
56 beatus vero es nunc, quom clamas. DAN. Meum peto.
57 multos me hoc pacto iam dies frustramini.
58 molestus si sum, reddite argentum: abiero.
59 responsiones omnes hoc verbo eripis.
60 TR. Sortem accipe. DAN. Immo faenus, id primum volo.
61 TR. Quid ais tu, omnium hominum taeterrime?
62 venisti huc te extentatum? agas quod in manu est.
63 non dat, non debet. DAN. Non debet? TR. Ne frit quidem
64 ferre hinc potes. an metuis ne quo abeat foras
65 urbe exulatum faenoris causa tui,
66 quoi sortem accipere iam licet? DAN. Quin non peto
67 sortem: illuc primum,
68 faenus, reddundum est mihi.
69 TR. Molestus ne sis. nemo dat, age quid lubet.
70 tu solus, credo, faenore argentum datas.
71 DAN. Cedo faenus, redde faenus, faenus reddite.
72 daturin estis faenus actutum mihi?
73 datur faenus mihi? TR. Faenus illic, faenus hic.
74 nescit quidem nisi faenus fabularier.
75 ultro te. neque ego taetriorem belvam
76 vidisse me umquam quemquam quam te censeo.
77 DAN. Non edepol tu nunc me istis verbis territas.
78 TH. *** calidum hoc est: etsi procul abest, urit male. ***
79 quod illuc est faenus, opsecro, quod illic petit?
80 TR. Pater eccum advenit peregre non multo prius
81 illius, is tibi et faenus et sortem dabit,
82 ne inconciliare quid nos porro postules.
83 vide num moratur. DAN. Quin feram, si quid datur.
84 TH. Quid ais tu? TR. Quid vis? TH. Quis illic est? quid illic petit?
85 quid Philolachetem gnatum compellat <meum>
86 sic et praesenti tibi facit convicium?
87 quid illi debetur? TR. Obsecro hercle, <illud> iube
88 obici illi argentum ob os impurae belvae.
89 TH. Iubeam - ? TR. Iuben homini argento os verberarier?
90 DAN. Perfacile ego ictus perpetior argenteos.
91 TR. Audin? videturne, obsecro hercle, idoneus,
92 danista qui sit, genus quod improbissimum est.
93 TH. Non ego istuc curo qui sit <quid sit> unde sit:
94 id volo mihi dici, id me scire expeto,
95 quod illud argentum est? TR. Est - huic debet Philolaches
96 paulum. TH. Quantillum? TR. Quasi - quadraginta minas;
97 ne sane id multum censeas. TH. Paulum id quidem est.
98 adeo etiam argenti faenus creditum audio.
99 TR. Quattuor quadraginta illi debentur minae,
100 et sors et faenus. DAN. Tantumst, nihilo plus peto.
101 TR. Velim quidem hercle ut uno nummo plus petas.
102 dic te daturum, ut abeat. TH. Egon dicam dare?
103 TR. Dic. TH. Egone? TR. Tu ipsus. dic modo, ausculta mihi.
104 promitte, age inquam: ego iubeo. TH. Responde mihi:
105 quid eo est argento factum? TR. Salvom est. TH. Solvite
106 vosmet igitur, si salvomst. TR. Aedis filius
107 tuos emit. TH. Aedis? TR. Aedis. TH. Euge, Philolaches
108 patrissat: iam homo in mercatura vortitur.
109 ain tu, aedis? TR. Aedis inquam. sed scin quoius modi?
110 TH. Qui scire possum? TR. Vah. TH. Quid est? TR. Ne me roga.
111 TH. Nam quid ita? TR. Speculo claras, candorem merum.
112 TH. Bene hercle factum. quid, eas quanti destinat?
113 TR. Talentis magnis totidem quot ego et tu sumus.
114 sed arraboni has dedit quadraginta minas;
115 hinc sumpsit quas ei dedimus. satin intellegis?
116 nam postquam haec aedes ita erant, ut dixi tibi,
117 continuo est alias aedis mercatus sibi.
118 TH. Bene hercle factum.
119 DAN. Heus, iam adpetit meridie.
120 TR. Absolve hunc quaeso,vomitu ne hic nos enecet.
121 TH. Adulescens, mecum rem habe. DAN. Nempe aps te petam?
122 TH. Petito cras. DAN. Abeo: sat habeo, si cras fero. -
123 TR. Malum quod isti di deaeque omnes duint,
124 ita mea consilia perturbat paenissime.
125 nullum edepol hodie genus est hominum taetrius
126 nec minus bono cum iure, quam danisticum.
127 TH. Qua in regione istas aedis emit filius?
128 TR. Ecce autem perii. TH. Dicisne hoc quod te rogo?
129 TR. Dicam. sed nomen domini quaero quid siet.
130 TH. Age comminiscere ergo. TR. Quid ego nunc agam,
131 nisi ut in vicinum hunc proximum ***,
132 eas emisse aedis huius dicam filium?
133 calidum hercle esse audivi optimum mendacium.
134 quidquid dei dicunt, id decretumst dicere.
135 TH. Quid igitur? iam commentus? TR. Di istum perduint -
136 (immo istunc potius) de vicino hoc proximo
137 tuos emit aedis filius
138 TH. Bonan fide?
139 TR. Siquidem tu argentum redditurus, tum bona,
140 si redditurus non es, non emit bona.
141 non in loco emit perbono? TH. Immo in optumo.
142 cupio hercle inspicere hasce aedis. pultadum fores
143 atque evoca aliquem intus ad te, Tranio.
144 TR. Ecce autem perii. nunc quid dicam nescio.
145 iterum iam ad unum saxum me fluctus ferunt.
146 quid nunc? non hercle quid nunc faciam reperio:
147 manufesto teneor. TH. Evocadum aliquem ocius,
148 roga circumducat. TR. Heus tu, at hic sunt mulieres:
149 videndumst primum, utrum eae velintne an non velint.
150 TH. Bonum aequomque oras. i, percontare et roga.
151 ego hic tantisper, dum exis, te opperiar foris.
152 TR. Di te deaeque omnes funditus perdant, senex,
153 ita mea consilia undique oppugnas male.
154 euge, optume eccum aedium dominus foras
155 Simo progreditur intus. huc concessero,
156 dum mihi senatum consili in cor convoco.
157 igitur tum accedam hunc, quando quid agam invenero.
Plautus HOME

bav1615.186 cpl1613.65

>>> Plautus, Mostellaria, 3, Scaena II. Simo Theopropides Tranio
monumenta.ch > Plautus > 1 > 1 > 6 > > 1 > 8 > 1 > 1 > 18 > 1 > 6 > 1 > 4 > 7 > 4 > 9 > 4 > 5 > 8 > 6 > 1 > 6 > 18 > 9 > 5 > 20 > 2 > 8 > 1 > 9 > 4 > 9 > 1 > 15 > 7 > 5 > 8 > 8 > 20 > 2 > 4 > 3 > 3 > 5 > 1

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik