Plautus, Mostellaria, 2, Scaena II. Tranio Sphaerio Puer
| 1 | Homini, cui nulla in pectore est audacia, |
| 2 | [nam cuivis homini, vel optumo vel pessumo] |
| 3 | quamvis desubito facile est facere nequiter: |
| 4 | verum id videndum est, id viri docti est opus, |
| 5 | quae designata sint et facta nequiter, |
| 6 | tranquille cuncta et ut proveniant sine malo, |
| 7 | ne quid potiatur, quam ob rem pigeat vivere. |
| 8 | sicut ego efficiam, quae facta hic turbavimus, |
| 9 | profecto ut liqueant omnia et tranquilla sint |
| 10 | neque quicquam nobis pariant ex se incommodi. |
| 11 | sed quid tu egredere, Sphaerio? PUER Iamiam *** |
| 12 | TR. Optime. |
| 13 | praeceptis paruisti. PUER. Iussit maximo |
| 14 | opere orare, ut patrem aliquo absterreres modo, |
| 15 | ne intro iret ad se. TR. Quin etiam illi hoc dicito, |
| 16 | facturum <me>, ut ne etiam aspicere aedis audeat, |
| 17 | capite obvoluto ut fugiat cum summo metu. |
| 18 | clavem cedo atque abi intro atque occlude ostium, |
| 19 | et ego hinc occludam. - iube venire nunciam. |
| 20 | ludos ego hodie vivo praesenti hic seni |
| 21 | faciam, quod credo mortuo numquam fore. |
| 22 | concedam a foribus huc, hinc speculabor procul, |
| 23 | unde advenienti sarcinam imponam seni. |