Plautus, Mostellaria, 2, Scaena I. Tranio Philolaches Callidamates Delphium Philematium
| 1 | TR. Iuppiter supremus summis opibus atque industriis |
| 2 | me periisse et Philolachetem cupit erilem filium. |
| 3 | occidit Spes nostra, nusquam stabulum est Confidentiae, |
| 4 | nec Salus nobis saluti iam esse, si cupiat, potest: |
| 5 | ita mali, maeroris montem maximum ad portum modo |
| 6 | conspicatus sum: erus advenit peregre, periit Tranio. |
| 7 | ecquis homo est, qui facere argenti cupiat aliquantum lucri, |
| 8 | qui hodie sese excruciari meam vicem possit pati? |
| 9 | ubi sunt isti plagipatidae, ferritribaces viri, |
| 10 | vel isti qui hosticas trium nummum causa subeunt sub falas, |
| 11 | ubi quinis aut denis hastis corpus transfigi solet? |
| 12 | ego dabo ei talentum, primus qui in crucem excucurrerit; |
| 13 | sed ea lege, ut offigantur bis pedes, bis bracchia. |
| 14 | ubi id erit factum, a me argentum petito praesentarium. |
| 15 | sed ego - sumne infelix, qui non curro curriculo domum? |
| 16 | PHILOL. <Adest> adest opsonium. eccum Tranio a portu redit. |
| 17 | TR. Philolaches. PHILOL. Quid est? TR. <Et> ego et tu - PHILOL. Quid |
| 18 | et ego et tu? TR. Periimus. |
| 19 | PHILOL. Quid ita? TR. Pater adest. PHILOL. Quid ego ex te audio? TR. Absumpti sumus. |
| 20 | pater inquam tuos venit. PHILOL. Ubi is est, obsecro? TR. *** adest. |
| 21 | PHILOL. Quis id ait? quis vidit? TR. Egomet inquam vidi. PHILOL. Vae mihi. |
| 22 | quid ego ago? TR. Nam quid tu, malum, me rogitas quid agas? accubas. |
| 23 | PHILOL. Tutin vidisti? TR. Egomet, inquam. PHILOL. Certe? TR. <Certe> inquam. PHILOL. Occidi, |
| 24 | si tu vera memoras. TR. Quid mihi sit boni, si mentiar? |
| 25 | PHILOL. Quid ego nunc faciam? TR. Iube haec hinc omnia amolirier. |
| 26 | quis istic dormit? PHILOL. Callidamates. TR. Suscita istum, Delphium. |
| 27 | DEL. Callidamates, Callidamates, vigila. CALL. Vigilo, cedo [ut] bibam. |
| 28 | DEL. Vigila. pater advenit peregre Philolachis. CALL. Valeat pater. |
| 29 | PHILOL. Valet ille quidem, atque <ego> disperii. CALL. Bis periisti? qui potest? |
| 30 | PHILOL. Quaeso edepol, exsurge; pater advenit. CALL. Tuos venit pater? |
| 31 | iube abire rursum. quid illi reditio etiam huc fuit? |
| 32 | PHILOL. Quid ego agam? pater iam hic me offendet miserum adveniens ebrium, |
| 33 | aedis plenas convivarum et mulierum. miserum est opus, |
| 34 | igitur demum fodere puteum, ubi sitis fauces tenet; |
| 35 | sicut ego adventu patris nunc quaero quid faciam miser. |
| 36 | TR. Ecce autem <iterum> hic deposivit caput et dormit. suscita. |
| 37 | PHILOL. Etiam vigilas? pater, inquam, aderit iam hic meus. CALL. Ain tu, pater? |
| 38 | cedo soleas mihi, ut arma capiam. iam pol ego occidam patrem. |
| 39 | PHILOL. Perdis rem. DEL. Tace, amabo. TR. Abripite hunc intro actutum inter manus. |
| 40 | CALL. Iam hercle ego vos pro matula habebo, nisi mihi matulam datis. |
| 41 | PHILOL. Perii. TR. Habe bonum animum: ego istum lepide medicabo metum. |
| 42 | PHILOL. Nullus sum. TR. Taceas: ego qui istaec sedem meditabor tibi. |
| 43 | satin habes, si ego advenientem ita patrem faciam tuom, |
| 44 | non modo ne intro eat, verum etiam ut fugiat longe ab aedibus? |
| 45 | vos modo hinc abite intro atque haec hinc propere amolimini. |
| 46 | PHILOL. Ubi ego ero? TR. Ubi maxime esse vis: cum hac, cum istac eris. |
| 47 | DEL. Quid si igitur abeamus hinc nos? TR. Non hoc longe, Delphium. |
| 48 | nam intus potate hau tantillo hac quidem causa minus. |
| 49 | PHILOL. Ei mihi, quam istaec blanda dicta quo evenant madeo metu. |
| 50 | TR. Potin animo ut sis quieto et facias quod iubeo? PHILOL. Potest. |
| 51 | TR. Omnium primum, Philematium, intro abi, et tu, Delphium. |
| 52 | DEL. Morigerae tibi erimus ambae. - TR. Ita ille faxit Iuppiter. |
| 53 | animum advorte nunciam tu quae volo accurarier. |
| 54 | omnium primumdum aedes iam face occlusae sient; |
| 55 | intus cave muttire quemquam siveris. PHILOL. Curabitur. |
| 56 | TR. Tamquam si intus natus nemo in aedibus habitet. PHILOL. Licet. |
| 57 | TR. Neu quisquam responset, quando hasce aedis pultabit senex. |
| 58 | PHILOL. Numquid aliud? TR. Clavem mi harunc aedium Laconicam |
| 59 | iam iube efferri intus: hasce ego aedis occludam hinc foris. |
| 60 | PHILOL. In tuam custodelam meque et meas spes trado, Tranio. - |
| 61 | TR. Pluma haud interest, |
| 62 | patronus an cliens probior siet. |