Plautus, Mostellaria, 1, Scaena III. Philematium Scapha Philolaches
| 1 | PHILEM. Iam pridem ecastor frigida non lavi magis lubenter |
| 2 | nec quom me melius, mea Scapha, rear esse deficatam. |
| 3 | SC. Eventus rebus omnibus, velut horno messis magna |
| 4 | fuit. PHILEM. Quid ea messis attinet ad meam lavationem? |
| 5 | SC. Nihilo plus quam lavatio tua ad messim. PHILOL. O Venus venusta, |
| 6 | haec illa est tempestas mea, mihi quae modestiam omnem |
| 7 | detexit, tectus qua fui; tum mihi Amor et Cupido |
| 8 | in pectus perpluit meum, neque iam umquam optigere possum: |
| 9 | madent iam in corde parietes, periere haec oppido aedis. |
| 10 | PHILEM. Contempla, amabo, mea Scapha, satin haec me vestis deceat. |
| 11 | volo me placere Philolachi, meo ocello, meo patrono. |
| 12 | SC. Quin tu te exornas moribus lepidis, quom lepida tute es? |
| 13 | non vestem amatores amant [mulieris], sed vestis fartim. |
| 14 | PHILOL. Ita me di ament, lepidast Scapha, sapit scelesta multum. |
| 15 | ut lepide omnes mores tenet sententiasque amantum. |
| 16 | PHILEM. Quid nunc? SC. Quid est? PHILEM. Quin me aspice et contempla, |
| 17 | ut haec me deceat. SC. Virtute formae id evenit, te ut deceat quidquid habeas. |
| 18 | PHILOL. Ergo ob istuc verbum te, Scapha, donabo ego hodie aliqui, |
| 19 | neque patiar te istanc gratiis laudasse, quae placet mi. |
| 20 | PHILEM. Nolo ego te adsentari mihi. SC. Nimis tu quidem stulta es mulier. |
| 21 | eho, mavis vituperarier falso quam vero extolli? |
| 22 | equidem pol vel falso tamen laudari multo malo, |
| 23 | quam vero culpari, |
| 24 | aut meam speciem alios inridere. |
| 25 | PHILEM. Ego verum amo, verum volo dici mihi: mendacem odi. |
| 26 | SC. Ita tu me ames, ita Philolaches tuos te amet, ut venusta es. |
| 27 | PHILOL. Quid ais, scelesta? quo modo adiurasti? ita ego istam amarem? |
| 28 | quid istaec me, id cur non additum est? infecta dona facio. |
| 29 | periisti: quod promiseram tibi donum, perdidisti. |
| 30 | SC. Equidem pol miror tam catam, tam docilem te et bene doctam |
| 31 | nunc stultam stulte facere. PHILEM. Quin mone quaeso, si quid erro. |
| 32 | SC. Tu ecastor erras, quae quidem illum expectes unum atque illi |
| 33 | morem praecipue sic geras atque alios asperneris. |
| 34 | matronae, non meretricium est unum inservire amantem. |
| 35 | PHILOL. Pro Iuppiter, nam quod malum versatur meae domi illud? |
| 36 | di deaeque me omnes pessumis exemplis interficiant, |
| 37 | nisi ego illam anum interfecero siti fameque atque algu. |
| 38 | PHILEM. Nolo ego mihi male te, Scapha, praecipere. SC. Stulta es plane, |
| 39 | quae illum tibi aeternum putes fore amicum et benevolentem. |
| 40 | moneo ego te: te ille deseret aetate et satietate. |
| 41 | PHILEM. Non spero. SC. Insperata accidunt magis saepe quam quae speres. |
| 42 | postremo, si dictis nequis perduci, ut vera haec credas |
| 43 | mea dicta, ex factis nosce rem. vides quae sim; et quae fui ante. |
| 44 | nihilo ego quam nunc tu *** amata sum; atque uni modo gessi morem: |
| 45 | qui pol me, ubi aetate hoc caput colorem commutavit, |
| 46 | reliquit deseruitque me. tibi idem futurum credo. |
| 47 | PHILOL. Vix comprimor, quin involem illi in oculos stimulatrici. |
| 48 | PHILEM. Solam ille me soli sibi suo <sumptu> liberavit: |
| 49 | illi me soli censeo esse oportere opsequentem. |
| 50 | PHILOL. Pro di immortales, mulierem lepidam et pudico ingenio. |
| 51 | bene hercle factum et gaudeo mihi nihil esse huius causa. |
| 52 | SC. Inscita ecastor tu quidem es. PHILEM. Quapropter? SC. Quae istuc <cures>, |
| 53 | ut te ille amet. PHILEM. Cur obsecro non curem? SC. Libera es iam. |
| 54 | tu iam quod quaerebas habes: ille te nisi amabit ultro, |
| 55 | id pro tuo capite quod dedit perdiderit tantum argenti. |
| 56 | PHILOL. Perii hercle, ni ego illam pessumis exemplis enicasso. |
| 57 | illa hanc corrumpit mulierem malesuada vitilena. |
| 58 | PHILEM. Numquam ego illi possum gratiam referre ut meritust de me. |
| 59 | Scapha, id tu mihi ne suadeas, ut illum minoris pendam. |
| 60 | SC. At hoc unum facito cogites: si illum inservibis solum |
| 61 | dum tibi nunc haec aetatulast, in senecta male querere. |
| 62 | PHILOL. In anginam ego nunc me velim verti, ut veneficae illi |
| 63 | fauces prehendam atque enicem scelestam stimulatricem. |
| 64 | PHILEM. Eundem animum oportet nunc mihi esse gratum, ut impetravi, |
| 65 | atque olim, prius quam id extudi, quom illi subblandiebar. |
| 66 | PHILOL. Divi me faciant quod volunt, ni ob istam orationem |
| 67 | te liberasso denuo et ni Scapham enicasso. |
| 68 | SC. Si tibi sat acceptum est fore tibi victum sempiternum |
| 69 | atque illum amatorem tibi proprium futurum in vita, |
| 70 | soli gerundum censeo morem et capiundas crines. |
| 71 | PHILEM. Ut fama est homini, exin solet pecuniam invenire. |
| 72 | ego si bonam famam mihi servasso, sat ero dives. |
| 73 | PHILOL. Siquidem hercle vendundust pater, venibit multo potius, |
| 74 | quam te me vivo umquam sinam egere aut mendicare. |
| 75 | SC. Quid illis futurum est ceteris qui te amant? PHILEM. Magis amabunt, |
| 76 | quom <me> videbunt gratiam referre <bene mere>nti. |
| 77 | PHILOL. Utinam nunc meus emortuos pater ad me nuntietur, |
| 78 | ut ego exheredem meis bonis me faciam atque haec sit heres. |
| 79 | SC. Iam ista quidem absumpta res erit: dies noctesque estur bibitur, |
| 80 | neque quisquam parsimoniam adhibet: sagina plane est. |
| 81 | PHILOL. In te hercle certumst principe ut sim parcus experiri, |
| 82 | nam neque edes quicquam neque bibes apud me his decem diebus. |
| 83 | PHILEM. Si quid tu in illum bene voles loqui, id loqui licebit: |
| 84 | nec recte si illi dixeris, iam ecastor vapulabis. |
| 85 | PHILOL. Edepol si summo Iovi bovi eo argento sacruficassem, |
| 86 | pro illius capite quod dedi, numquam aeque id bene locassem. |
| 87 | videas eam medullitus me amare. oh, probus homo sum: |
| 88 | quae pro me causam diceret, patronum liberavi. |
| 89 | SC. Video te nihili pendere prae Philolache omnis homines. |
| 90 | nunc, ne eius causa vapulem, tibi potius adsentabor. |
| 91 | [si acceptum sat habes, tibi fore illum amicum sempiternum.] |
| 92 | PHILEM. Cedo mi speculum et cum ornamentis arculam actutum, Scapha, |
| 93 | ornata ut sim, quom huc adveniat Philolaches voluptas mea. |
| 94 | SC. Mulier quae se suamque aetatem spernit, speculo ei usus est: |
| 95 | quid opust speculo tibi, quae tute speculo speculum es maxumum? |
| 96 | PHILOL. Ob istuc verbum, ne nequiquam, Scapha, tam lepide dixeris, |
| 97 | dabo aliquid hodie peculi tibi, Philematium mea. |
| 98 | PHILEM. Suo quique loco (viden?) capillus satis compositust commode. |
| 99 | SC. Ubi tu commoda es, capillum commodum esse credito. |
| 100 | PHILOL. Vah, quid illa pote peius quicquam muliere memorarier? |
| 101 | nunc adsentatrix scelesta est, dudum adversatrix erat. |
| 102 | PHILEM. Cedo cerussam. SC. Quid cerussa opust nam? PHILEM. Qui malas oblinam. |
| 103 | SC. Una opera ebur atramento candefacere postules. |
| 104 | PHILOL. Lepide dictum de atramento atque ebore. euge, plaudo Scaphae. |
| 105 | PHILEM. Tum tu igitur cedo purpurissum. SC. Non do. scita es tu quidem. |
| 106 | nova pictura interpolare vis opus lepidissimum? |
| 107 | non istanc aetatem oportet pigmentum ullum attingere, |
| 108 | neque cerussam neque melinum, neque aliam ullam offuciam. |
| 109 | PHILEM. Cape igitur speculum. PHILOL. Ei mihi misero, savium speculo dedit. |
| 110 | nimis velim lapidem, qui ego illi speculo diminuam caput. |
| 111 | SC. Linteum cape atque exterge tibi manus. PHILEM. Quid ita, obsecro? |
| 112 | SC. Ut speculum tenuisti, metuo ne olant argentum manus: |
| 113 | ne usquam argentum te accepisse suspicetur Philolaches. |
| 114 | PHILOL. Non videor vidisse lenam callidiorem ullam alteras. |
| 115 | ut lepide atque astute in mentem venit de speculo malae. |
| 116 | PHILEM. Etiamne unguentis unguendam censes? SC. Minime feceris. |
| 117 | PHILEM. Quapropter? SC. Quia ecastor mulier recte olet, ubi nihil olet. |
| 118 | nam istae veteres, quae se unguentis unctitant, interpoles, |
| 119 | vetulae, edentulae, quae vitia corporis fuco occulunt, |
| 120 | ubi sese sudor cum unguentis consociavit, ilico |
| 121 | itidem olent, quasi cum una multa iura confudit cocus. |
| 122 | quid olant nescias, nisi id unum, ni male olere intellegas. |
| 123 | PHILOL. Ut perdocte cuncta callet. nihil hac docta doctius. |
| 124 | verum illud esse maxima adeo pars vestrorum intellegit, |
| 125 | quibus anus domi sunt uxores, quae vos dote meruerunt. |
| 126 | PHILEM. Agedum contempla aurum et pallam, satin haec <me> deceat, Scapha. |
| 127 | SC. Non me istuc curare oportet. PHILEM. Quem obsecro igitur? SC. Eloquar: |
| 128 | Philolachem, is ne quid emat |
| 129 | nisi quod sibi placere censeat. |
| 130 | [nam amator meretricis mores sibi emit auro et purpura.] |
| 131 | quid opust, quod suom esse nolit, ei ultro ostentarier? |
| 132 | [purpura aetati occultandaest, aurum turpi mulieri.] |
| 133 | pulchra mulier nuda erit quam purpurata pulchrior: |
| 134 | [poste nequiquam exornata est bene, si morata est male. |
| 135 | pulchrum ornatum turpes mores peius caeno conlinunt.] |
| 136 | nam si pulchra est, nimis ornata est. PHILOL. Nimis diu abstineo manum. |
| 137 | quid hic vos agitis? PHILEM. Tibi me exorno ut placeam. PHILOL. Ornata es satis. |
| 138 | abi tu hinc intro atque ornamenta haec aufer. sed, voluptas mea, |
| 139 | mea Philematium, potare tecum conlibitum est mihi. |
| 140 | PHILEM. Et edepol mihi tecum, nam quod tibi libet idem mihi libet, |
| 141 | mea voluptas. PHILOL. Em istuc verbum vile est viginti minis. |
| 142 | PHILEM. Cedo, amabo, decem: bene emptum tibi dare hoc verbum volo. |
| 143 | PHILOL. Etiam nunc decem minae apud te sunt; vel rationem puta. |
| 144 | triginta minas pro capite tuo dedi. PHILEM. Cur exprobras? |
| 145 | PHILOL. Egone id exprobrem, qui mihimet cupio id opprobrarier? |
| 146 | nec quicquam argenti locavi iam diu usquam aeque bene. |
| 147 | PHILEM. Certe ego, quod te amo, operam nusquam melius potui ponere. |
| 148 | PHILOL. Bene igitur ratio accepti atque expensi inter nos convenit: |
| 149 | tu me amas, ego te amo; merito id fieri uterque existimat. |
| 150 | haec qui gaudent, gaudeant perpetuo suo semper bono; |
| 151 | qui invident, ne umquam eorum quisquam invideat prosus commodis. |
| 152 | PHILEM. Age accumbe igitur. cedo aquam manibus, puere, appone hic mensulam. |
| 153 | vide, tali ubi sint. vin unguenta? PHILOL. Quid opust? cum stacta accubo. |
| 154 | sed estne hic meus sodalis, qui huc incedit cum amica sua? |
| 155 | is est, Callidamates cum amica incedit. euge, oculus meus, |
| 156 | conveniunt manuplares eccos: praedam participes petunt. |