monumenta.ch > Celsus > 22 > 1 > 11 > 31 > 2 > 3 > 16 > 26 > 2
Plautus, Mostellaria, 1, Scaena I. Grumio Tranio <<<     >>> Scaena III. Philematium Scapha Philolaches

Plautus, Mostellaria, 1, Scaena II. Philolaches

1 PHIL. Recordatus multum et diu cogitavi
2 argumentaque in pectus institui multa
3 ego, atque in meo corde, si est quod mihi cor,
4 eam rem volutavi et diu disputavi,
5 hominem cuius rei, quando natus esset,
6 similem esse arbitrarer simulacrumque habere:
7 id repperi iam exemplum.
8 novarum aedium esse arbitror similem ego hominem,
9 quando natus est. ei rei argumenta dicam.
10 [atque hoc haud videtur veri simile vobis,
11 at ego id faciam esse ita ut credatis.
12 profecto ita esse ut praedico vera vincam.]
13 atque hoc vosmet ipsi, scio, proinde uti nunc
14 ego esse autumo, quando dicta audietis
15 mea, haud aliter id dicetis.
16 auscultate, argumenta dum dico ad hanc rem:
17 simul gnaruris vos volo esse hanc rem mecum.
18 aedes quom extemplo sunt paratae, expolitae,
19 factae probe examussim,
20 laudant fabrum atque aedes probant, sibi quisque inde exemplum expetunt,
21 sibi quisque similis volt suas, sumptum operam <non> parcunt suam.
22 atque ubi illo immigrat nequam homo, indiligens
23 cum pigra familia, immundus, instrenuos,
24 hic iam aedibus vitium additur, bonae cum curantur male;
25 atque illud saepe fit: tempestas venit,
26 confringit tegulas imbricesque: ibi
27 dominus indiligens reddere alias nevolt;
28 venit imber, perlavit parietes, perpluont,
29 tigna putefacit, perdit operam fabri:
30 nequior factus iam est usus aedium.
31 atque <ea> haud est fabri culpa, sed magna pars
32 morem hunc induxerunt: si quid nummo sarciri potest,
33 usque mantant neque id faciunt, donicum
34 parietes ruont: aedificantur aedes totae denuo.
35 haec argumenta ego aedificiis dixi; nunc etiam volo
36 dicere, ut homines aedium esse similis arbitremini.
37 primumdum parentes fabri liberum sunt:
38 ei fundamentum substruont liberorum;
39 extollunt, parant sedulo in firmitatem
40 et ut in usum boni et in speciem
41 poplo sint sibique, haud materiae reparcunt
42 nec sumptus ibi sumptui esse ducunt;
43 expoliunt: docent litteras, iura leges,
44 sumptu suo et labore
45 nituntur, ut alii sibi esse illorum similis expetant.
46 ad legionem cum ita <paratos mittunt>, adminiclum eis danunt
47 tum iam, aliquem cognatum suom.
48 eatenus. abeunt a fabris. unum ubi emeritum est stipendium,
49 igitur tum specimen cernitur, quo eveniat aedificatio.
50 nam ego ad illud frugi usque et probus fui,
51 in fabrorum potestate dum fui.
52 postea quom immigravi ingenium in meum,
53 perdidi operam fabrorum ilico oppido.
54 venit ignavia, ea mihi tempestas fuit,
55 mi adventu suo grandinem [imbremque] attulit;
56 haec verecundiam mi et virtutis modum
57 deturbavit detexitque a me ilico;
58 postilla optigere me neglegens fui.
59 continuo pro imbre amor advenit [in cor meum],
60 is usque in pectus permanavit, permadefecit cor meum.
61 nunc simul res, fides, fama, virtus, decus
62 deseruerunt: ego sum in usu factus nimio nequior.
63 atque edepol ita haec tigna umide <iam> putent: non videor mihi
64 sarcire posse aedes meas, quin totae perpetuae ruant,
65 cum fundamento perierint nec quisquam esse auxilio queat.
66 cor dolet, cum scio ut nunc sum atque ut fui,
67 quo neque industrior de iuventute erat
68 <quisquam nec clarior >arte gymnastica:
69 disco, hastis, pila, cursu, armis, equo
70 victitabam volup,
71 parsimonia et duritia discipulinae aliis eram,
72 optumi quique expetebant a me doctrinam sibi.
73 nunc, postquam nihili sum, id vero meopte ingenio repperi.
Plautus HOME

bav1615.177 cpl1613.47

Plautus, Mostellaria, 1, Scaena I. Grumio Tranio <<<     >>> Scaena III. Philematium Scapha Philolaches
monumenta.ch > Celsus > 22 > 1 > 11 > 31 > 2 > 3 > 16 > 26 > 2

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik