Plautus, Miles Gloriosus, 4, Scaena VIII. Palaestrio Philocomasium Pyrgopolinices Pleusicles
| 1 | PAL. Quid modi flendo quaeso hodie facies? PHIL. Quid ego ni fleam? |
| 2 | ubi pulcherrume egi aetatem, abeo. PAL. Em hominem tibi, |
| 3 | qui a matre et sorore venit. PHIL. Video. PYRG. Audin, Palaestrio? |
| 4 | PAL. Quid vis? PYRG. Quin tu iubes ecferri omnia quae isti dedi? |
| 5 | PLEUS. Philocomasium, salve. PHIL. Et tu salve. PLEUS. Materque et soror |
| 6 | tibi salutem me iusserunt dicere. PHIL. Salvae sient. |
| 7 | PLEUS. Orant te, ut eas, ventus operam dum dat, ut velum explicent; |
| 8 | nam matri oculi si valerent, mecum venissent simul. |
| 9 | PHIL. Ibo; quamquam invita facio, impietas sit nisi eam. PLEUS. Sapis. |
| 10 | PYRG. Si non mecum aetatem egisset, hodie stulta viveret. |
| 11 | PHIL. Istuc crucior, a viro me tali abalienarier, |
| 12 | nam tu quemvis potis es facere ut afluat facetiis; |
| 13 | et quia tecum eram, propterea animo eram ferocior: |
| 14 | eam nobilitatem amittendam video. PYRG. Ne fle. PHIL. Non queo, |
| 15 | quom te video. PYRG. Habe bonum animum. PHIL. Scio ego quid doleat mihi. |
| 16 | PAL. Nam nil miror, si libenter, Philocomasium, hic eras, |
| 17 | <si> forma huius, mores, virtus, animum attinuere hic tuom, |
| 18 | quom ego servos quando aspicio hunc, lacrumo quia diiungimur. |
| 19 | PHIL. Obsecro licet complecti prius quam proficisco? PYRG. Licet. |
| 20 | PHIL. O mi ocule, o mi anime. PAL. Obsecro, tene mulierem, |
| 21 | ne adfligatur. PYRG. Quid istuc quaesost? PAL. Quia abs te abit, animo male |
| 22 | factum est huic repente miserae. PYRG. Curre intro atque ecferto aquam. |
| 23 | PAL. Nihil aquam moror, quiescat malo. ne interveneris, |
| 24 | quaeso, dum resipiscit. PYRG. Capita inter se nimis nexa hisce habent. |
| 25 | non placet. labra ab labellis aufer, nauta, cave malo. |
| 26 | PLEUS. Temptabam spiraret an non. PYRG. Aurem admotam oportuit. |
| 27 | PLEUS. Si magis vis, eam omittam. PYRG. Nolo, retine. PLEUS. At ultro misero. |
| 28 | PYRG. Exite atque ecferte huc intus omnia quae isti dedi. |
| 29 | PAL. Etiam nunc saluto te, <Lar> familiaris, prius quam eo. |
| 30 | conservi conservaeque omnis, bene valete et vivite, |
| 31 | bene quaeso inter vos dicatis mi med absenti tamen. |
| 32 | PYRG. Age, Palaestrio, bono animo es. PAL. Eheu, nequeo quin fleam, |
| 33 | quom abs te abeam. PYRG. Fer aequo animo. PAL. Scio ego quid doleat mihi. |
| 34 | PHIL. Sed quid hoc? quae res? quid video? lux, salve * |
| 35 | PLEUS. Iam resipisti? * PHIL. Obsecro, quem amplexa sum |
| 36 | hominem? perii. sumne ego apud me? PLEUS. Ne time, voluptas mea. |
| 37 | PYRG. Quid istuc est negoti? PAL. Animus hanc modo hic reliquerat. |
| 38 | metuoque ut timeo, ne hoc tandem propalam fiat nimis. |
| 39 | PYRG. Quid id est? PAL. Nos secundum ferri nunc per urbem haec omnia, |
| 40 | ne quis tibi hoc vitio vortat. PYRG. Mea, non illorum dedi: |
| 41 | parvi ego illos facio. agite, ite cum dis benevolentibus. |
| 42 | PAL. Tua ego hoc causa dico. PYRG. Credo. PAL. Iam vale. PYRG. Et tu bene vale. |
| 43 | PAL. Ite cito, iam ego adsequar vos: cum ero pauca volo loqui. - |
| 44 | quamquam alios fideliores semper habuisti tibi |
| 45 | quam me, tamen tibi habeo magnam gratiam rerum omnium; |
| 46 | et, si ita sententia esset, tibi servire malui |
| 47 | multo, quam alii libertus esse. PYRG. Habe bonum animum. |
| 48 | PAL. Eheu, quom venit mi in mentem, ut mores mutandi sient, |
| 49 | muliebris mores discendi, obliscendi stratiotici. |
| 50 | PYRG. Fac sis frugi. PAL. Iam non possum, amisi omnem lubidinem. |
| 51 | PYRG. I, sequere illos, ne morere. PAL. Bene vale. PYRG. Et tu bene vale. |
| 52 | PAL. Quaeso memineris, si forte liber fieri occeperim |
| 53 | (mittam nuntium ad te), ne me deseras. PYRG. Non est meum. |
| 54 | PAL. Cogitato identidem, tibi quam fidelis fuerim. |
| 55 | si id facies, tum demum scibis, tibi qui bonus sit, qui malus. |
| 56 | PYRG. Scio et perspexi saepe. PAL. Verum cum antehac, hodie maxume |
| 57 | scies: immo hodie me tuom factum faxo post dices magis. |
| 58 | PYRG. Vix reprimor quin te manere iubeam. PAL. Cave istuc feceris: |
| 59 | dicent te mendacem nec verum esse, fide nulla esse te, |
| 60 | dicent servorum praeter me esse <hic> fidelem neminem. |
| 61 | nam si honeste censeam te facere posse, suadeam; |
| 62 | verum non potest. cave faxis. Pyr. Abi iam. PAL. Patiar quidquid est. |
| 63 | PYRG. Bene vale igitur. PAL. Ire meliust strenue. - PYRG. Etiam nunc vale. |
| 64 | ante hoc factum hunc sum arbitratus semper servom pessumum: |
| 65 | eum fidelem mi esse invenio. cum egomet mecum cogito, |
| 66 | stulte feci qui hunc amisi. ibo hinc intro nunciam |
| 67 | ad amores meos. sed, sensi, hinc sonitum fecerunt foris. |