Plautus, Miles Gloriosus, 4, Scaena VII. Pleusicles Palaestrio Pyrgopolinices
| 1 | PLEUS. Alium alio pacto propter amorem ni sciam |
| 2 | fecisse multa nequiter, verear magis |
| 3 | me amoris causa hoc ornatu incedere. |
| 4 | verum quom multos multa admisse acceperim |
| 5 | inhonesta propter amorem atque aliena a bonis: |
| 6 | mitto iam, ut occidi Achilles civis passus est - |
| 7 | sed eccum Palaestrionem, stat cum milite: |
| 8 | oratio alio mihi demutandast mea. |
| 9 | mulier profecto natast ex ipsa Mora; |
| 10 | nam quaevis alia quae morast aeque, mora |
| 11 | minor ea videtur quam quae propter mulieremst. |
| 12 | hoc adeo fieri credo consuetudine. |
| 13 | nam ego hanc accerso Philocomasium. sed fores |
| 14 | pultabo. heus, ecquis hic est? PAL. Adulescens, quid est? |
| 15 | quid vis? quid pultas? PLEUS. Philocomasium quaerito. |
| 16 | a matre illius venio. si iturast, eat. |
| 17 | omnis moratur: navim cupimus solvere. |
| 18 | PYRG. Iam dudum res paratast. i, Palaestrio, |
| 19 | aurum, ornamenta, vestem, pretiosa omnia |
| 20 | duc adiutores tecum ad navim qui ferant. |
| 21 | omnia conposita sunt quae donavi: auferat. |
| 22 | PAL. Eo. - PLEUS. Quaeso hercle propera. PYRG. Non morabitur. |
| 23 | quid istuc, quaeso? quid oculo factumst tuo? |
| 24 | PLEUS. Habeo equidem hercle oculum. PYRG. At laevom dico. PLEUS. Eloquar. |
| 25 | maris causa hercle hoc ego oculo utor minus, |
| 26 | nam si abstinuissem amare, tamquam hoc uterer. |
| 27 | sed nimis morantur me diu. PYRG. Eccos exeunt. |