Plautus, Miles Gloriosus, 4, Scaena VI. Milphidippa Acroteleutium Palaestrio
| 1 | MILPH. Era, eccum praesto militem. ACR. Ubi est? MILPH. Ad laevam. ACR. Video. |
| 2 | MILPH. Aspicito limis [oculis], ne ille nos se sentiat videre. |
| 3 | ACR. Video. edepol nunc nos tempus est malas peioris fieri. |
| 4 | MILPH. Tuomst principium. ACR. Obsecro, tute ipsum convenisti? |
| 5 | ne parce vocem, ut audiat. MILPH. Cum ipso pol sum locuta, |
| 6 | placide, ipsi dum libitum est mihi, otiose, meo arbitratu [ut volui]. |
| 7 | PYRG. Audin quae loquitur? PAL. Audio. quam laeta est, quia ted adiit. |
| 8 | ACR. O, fortunata mulier es. PYRG. Ut amari videor. PAL. Dignus. |
| 9 | ACR. Permirum ecastor praedicas, te adiisse atque exorasse; |
| 10 | per epistulam aut per nuntium, quasi regem, adiri eum aiunt. |
| 11 | MILPH. Namque edepol vix fuit copia adeundi atque impetrandi. |
| 12 | PAL. Ut tu inclitus apud mulieres. PYRG. Patiar, quando ita Venus volt. |
| 13 | ACR. Veneri pol habeo gratiam, eandemque et oro et quaeso, |
| 14 | ut eius mihi sit copia quem amo quemque expetesso |
| 15 | benignusque erga me <ut> siet, quod cupiam ne gravetur. |
| 16 | MILPH. Spero ita futurum, quamquam illum multae sibi expetessunt: |
| 17 | ille illas spernit segregat ab se omnis, extra te unam. |
| 18 | ACR. Ergo iste metus me macerat, quod ille fastidiosust, |
| 19 | ne oculi eius sententiam mutent, ubi viderit me, |
| 20 | atque eius elegantia meam extemplo speciem spernat. |
| 21 | MILPH. Non faciet, bonum animum habe. PYRG. Ut ipsa se contemnit. |
| 22 | ACR. Metuo, ne praedicatio tua nunc meam formam exsuperet. |
| 23 | MILPH. Istuc curavi, ut opinione illius pulchrior sis. |
| 24 | ACR. Si pol me nolet ducere uxorem, genua amplectar |
| 25 | atque obsecrabo; alio modo, si non quibo impetrare, |
| 26 | consciscam letum: vivere sine illo scio me non posse. |
| 27 | PYRG. Prohibendam mortem mulieri video. adibon? PAL. Minime; |
| 28 | nam tu te vilem feceris, si te ultro largiere: |
| 29 | sine ultro veniat; quaeritet, desideret, exspectet |
| 30 | sine: perdere istam gloriam vis, quam habes? cave sis faxis. |
| 31 | nam nulli mortali scio obtigisse hoc, nisi duobus, |
| 32 | tibi et Phaoni Lesbio, tam mulier se ut amaret. |
| 33 | ACR. Eo intro, aut tu illum huc evoca foras, mea Milphidippa. |
| 34 | MILPH. Immo opperiamur, dum exeat aliquis. ACR. Durare nequeo, |
| 35 | quin eam intro. MILPH. Occlusae sunt foris. ACR. Exfringam. MILPH. Sana non es. |
| 36 | ACR. Si amavit umquam aut si parem sapientiam habet ac formam, |
| 37 | per amorem si quid fecero, clementi animo ignoscet. |
| 38 | PAL. Ut, quaeso, amore perditast tuo misera. PYRG. Mutuom fit. |
| 39 | PAL. Tace, ne audiat. MILPH. Quid astitisti obstupida? cur non pultas? |
| 40 | ACR. Quia non est intus quem ego volo. MILPH. Qui scis? ACR. Scio pol ego, olfacio; |
| 41 | nam odore nasum sentiat, si intus sit. PAL. Hariolatur. |
| 42 | PYRG. Quia me amat, propterea Venus fecit eam ut divinaret. |
| 43 | ACR. Nescio ubi hic prope adest quem expeto videre: olet profecto. |
| 44 | PYRG. Naso pol iam haec quidem plus videt quam oculis. PAL. Caeca amore est. |
| 45 | ACR. Tene me obsecro. MILPH. Quor? ACR. Ne cadam. MILPH. Quid ita? |
| 46 | ACR. Quia stare nequeo,ita animus per oculos meos <meus> defit. MILPH. Militem pol |
| 47 | tu aspexisti. ACR. Ita. MILPH. Non video. ubi est? ACR. Videres pol, si amares. |
| 48 | MILPH. Non edepol tu illum magis amas, quam ego amem, si per te liceat. |
| 49 | PAL. Omnes profecto mulieres te amant, ut quaeque aspexit. |
| 50 | PYRG. Nescio, tu ex me hoc audiveris an non: nepos sum Veneris. |
| 51 | ACR. Mea Milphidippa, adi obsecro et congredere. PYRG. Ut me veretur. |
| 52 | PAL. Illa ad nos pergit. MILPH. Vos volo. PYRG. Et nos te. MILPH. Ut iussisti, |
| 53 | eram meam eduxi foras. PYRG. Video. MILPH. Iube ergo adire. |
| 54 | PYRG. Induxi in animum, ne oderim item ut alias, quando orasti. |
| 55 | MILPH. Verbum edepol facere non potis, si accesserit prope ad te. |
| 56 | dum te obtuetur, interim linguam oculi praeciderunt. |
| 57 | PYRG. Levandum morbum mulieri video. MILPH. Ut tremit atque extimuit, |
| 58 | postquam te aspexit. PYRG. Viri quoque armati idem istuc faciunt, |
| 59 | ne tu mirere eius mulierem. sed quid <illa> volt me facere? |
| 60 | MILPH. Ad se ut eas: tecum vivere volt atque aetatem exigere. |
| 61 | PYRG. Egon ad illam eam, quae nupta sit? vir eius me deprehendat. |
| 62 | MILPH. Quin tua causa exegit virum ab se. PYRG. Qui id facere potuit? |
| 63 | MILPH. Quia aedis dotalis huius sunt. PYRG. Itane? MILPH. Ita pol.. |
| 64 | PYRG. Iube domum ire.iam ego illi ero. MILPH. Vide ne sies in exspectatione, |
| 65 | ne illam animi excrucies. PYRG. Non ero profecto. abite. MILPH. Abimus. - |
| 66 | PYRG. Sed quid ego video? PAL. Quid vides? PYRG. Nescio quis eccum incedit |
| 67 | ornatu quidem thalassico. PAL. It ad nos, volt te profecto. |
| 68 | nauclerus hic quidem est. PYRG. Videlicet accersit hanc iam. PAL. Credo. |