monumenta.ch > Plautus > 1 > 1 > 6 > > 1 > 8 > 1 > 1 > 18 > 1 > 6 > 1 > 4 > 7 > 4 > 9 > 4 > 5 > 8 > 6 > 1 > 6 > 18 > 9 > 5 > 20 > 2 > 8 > 1 > 9 > 4 > 9 > 1 > 15 > 7 > 5 > 8 > 8 > 20 > 2 > 4 > 3 > 3 > 5 > 1 > 4 > 20 > 3 > 4 > 15 > 4 > 4 > 5
Plautus, Miles Gloriosus, 4, Scaena IV. Acroteleutium Milphidippa Palaestrio Pleusicles <<<     >>> Scaena VI. Milphidippa Acroteleutium Palaestrio

Plautus, Miles Gloriosus, 4, Scaena V. Pyrgopolinices Palaestrio

1 PYRG. Quod volui ut volui impetravi, per amicitiam et gratiam,
2 a Philocomasio. PAL. Quid tam intus fuisse te dicam diu?
3 PYRG. Numquam ego me tam sensi amari quam nunc ab illa muliere.
4 PAL. Quid iam? PYRG. Ut multa verba feci, ut lenta materies fuit.
5 verum postremo impetravi ut volui: donavi dedi
6 quae voluit, quae postulavit; <te> quoque <ei> dono dedi.
7 PAL. Etiam me? quo modo ego vivam sine te? PYRG. Age, animo bono <es>,
8 eidem ego te illim liberabo. nam si possem ullo modo
9 impetrare ut abiret, ne te abduceret, operam dedi;
10 verum oppressit. PAL. Deos sperabo teque. postremo tamen
11 etsi istuc mi acerbumst, quia ero te carendum est optimo,
12 saltem id volup est, quom ex virtute formae evenit tibi
13 mea opera super hac vicina, quam ego nunc concilio tibi.
14 PYRG. Quid opust verbis? libertatem tibi ego et divitias dabo,
15 si impetras. PAL. Reddam impetratum. PYRG. At gestio. PAL. At modice decet:
16 moderare animo, ne sis cupidus. sed eccam ipsam, egreditur foras.
Plautus HOME

bav1615.243 cpl1613.170

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik