Plautus, Miles Gloriosus, 4, Scaena IV. Acroteleutium Milphidippa Palaestrio Pleusicles
| 1 | ACR. Sequimini, simul circumspicite, ne quis adsit arbiter. |
| 2 | MILPH. Neminem pol video, nisi hunc quem volumus conventum. PAL. Et ego vos. |
| 3 | MILPH. Quid agis, noster architecte? PAL. Egone architectus? vah. MILPH. Quid est? |
| 4 | PAL. Quia enim non sum dignus prae te, ut figam palum in parietem. |
| 5 | ACR. Heia vero. PAL. Nimis facete nimisque facunde malast. |
| 6 | ut lepide deruncinavit militem. MILPH. At etiam parum. |
| 7 | PAL. Bono animo es: negotium omne iam succedit sub manus; |
| 8 | vos modo porro, ut occepistis, date operam adiutabilem. |
| 9 | nam ipse miles concubinam intro abiit oratum suam, |
| 10 | ab se ut abeat cum sorore et matre Athenas. PLEUS. tu, probe. |
| 11 | PAL. Quin etiam aurum atque ornamenta, quae ipse instruxit, mulieri |
| 12 | omnia dat dono, a se ut abeat: ita ego consilium dedi. |
| 13 | PLEUS. Facile istuc quidemst, si et illa volt et ille autem cupit. |
| 14 | PAL. Non tu scis, quom ex alto puteo sursum ad summum escenderis, |
| 15 | maxumum periclum inde esse ab summo ne rusum cadas? |
| 16 | nunc haec res apud summum puteum geritur: si praesenserit |
| 17 | miles, nihil ecferri poterit huius: nunc cum maxume |
| 18 | opust dolis: domi esse ad eam rem video silvai satis, |
| 19 | mulieres tres, quartus tute es, quintus ego, sextus senex; |
| 20 | quod apud nos fallaciarum sex situmst, certo scio |
| 21 | oppidum quodvis, si detur, posse expugnari dolis. |
| 22 | date modo operam. ACR. Id nos ad te, si quid velles, venimus. |
| 23 | PAL. Lepide facitis. nunc hanc tibi ego impero provinciam. |
| 24 | ACR. Impetrabis, imperator, quod ego potero, quod voles. |
| 25 | PAL. Militem lepide, et facete <et> laute ludificarier |
| 26 | volo. ACR. Voluptatem mecastor mi imperas. PAL. Scin quem ad modum? |
| 27 | ACR. Nempe ut adsimulem me amore istius differri. PAL. Tenes. |
| 28 | ACR. Quasique istius causa amoris ex hoc matrimonio |
| 29 | abierim, cupiens istius nuptiarum. PAL. Omne ordine. |
| 30 | nisi modo unum hoc: hasce esse aedis dicas dotalis tuas, |
| 31 | hinc senem aps te abiisse, postquam feceris divortium: |
| 32 | ne ille mox vereatur intro ire in alienam domum. |
| 33 | ACR. Bene mones. PAL. Sed ubi ille exierit intus, istinc te procul |
| 34 | ita volo adsimulare, prae illius forma quasi spernas tuam |
| 35 | quasique eius opulentitatem reverearis, et simul |
| 36 | formam, amoenitatem illius, faciem, pulchritudinem |
| 37 | conlaudato. satin praeceptumst? ACR. Teneo. satinest, si tibi |
| 38 | meum opus ita dabo expolitum, ut improbare non queas? |
| 39 | PAL. Sat habeo. nunc tibi vicissim quae imperabo ea discito. |
| 40 | quom extemplo hoc erit factum, ubi intro haec abierit, ibi tu ilico |
| 41 | facito uti venias ornatu huc ad nos nauclerico; |
| 42 | causeam habeas ferrugineam, et scutulam ob oculos laneam, |
| 43 | palliolum habeas ferrugineum (nam is colos thalassicust), |
| 44 | id conexum in umero laevo, exfafillato bracchio, |
| 45 | praecinctus aliqui: adsimulato quasi gubernator sies; |
| 46 | atque apud hunc senem omnia haec sunt, nam is piscatores habet. |
| 47 | PLEUS. Quid? ubi ero exornatus quin tu dicis quid facturus sim? |
| 48 | PAL. Huc venito et matris verbis |
| 49 | Philocomasium arcessito, |
| 50 | ut, si itura sit Athenas, eat tecum ad portum cito, |
| 51 | atque ut iubeat ferri in navim si quid imponi velit. |
| 52 | nisi eat, te soluturum esse navim: ventum operam dare. |
| 53 | PLEUS. Satis placet pictura. perge. PAL. Ille extemplo illam hortabitur |
| 54 | ut eat, ut properet, ne morae sit matri. PLEUS. Multimodis sapis. |
| 55 | PAL. Ego illi dicam, ut me adiutorem, qui onus feram ad portum, roget. |
| 56 | ille iubebit me ire cum illa ad portum. ego adeo, ut tu scias, |
| 57 | prorsum Athenas protinus abibo tecum. PLEUS. Atque ubi illo veneris, |
| 58 | triduom servire numquam te, quin liber sis, sinam. |
| 59 | PAL. Abi cito atque orna te. PLEUS. Numquid aliud? PAL. Haec ut memineris. |
| 60 | PLEUS. Abeo. - PAL. Et vos abite hinc intro actutum; nam illum huc sat scio |
| 61 | iam exiturum esse intus. ACR. Celebre apud nos imperium tuomst. - |
| 62 | PAL. Agite abscedite ergo. ecce autem commodum aperitur foris. |
| 63 | hilarus exit: impetravit. inhiat quod nusquam est miser. |