Plautus, Miles Gloriosus, 4, Scaena III. Pyrgopolinices Palaestrio
| 1 | PYRG. Quid nunc mi es auctor ut faciam, Palaestrio, |
| 2 | de concubina? nam nullo pacto potest |
| 3 | prius haec in aedis recipi quam illam amiserim. |
| 4 | PAL. Quid me consultas quid agas? dixi equidem tibi |
| 5 | quo id pacto fieri possit clementissime. |
| 6 | aurum atque vestem muliebrem omnem habeat sibi, |
| 7 | quae illi instruxisti: sumat, habeat, auferat; |
| 8 | dicasque tempus maxume esse, ut eat domum: |
| 9 | sororem geminam adesse et matrem dicito, |
| 10 | quibus concomitata recte deveniat domum. |
| 11 | PYRG. Qui tu scis eas adesse? PAL. Quia oculis meis |
| 12 | vidi hic sororem esse eius. PYRG. Convenitne eam? |
| 13 | PAL. Convenit. PYRG. Ecquid fortis visast? PAL. Omnia |
| 14 | vis optinere. PYRG. Ubi matrem esse aiebat soror? |
| 15 | PAL. Cubare in navi lippam atque oculis turgidis |
| 16 | nauclerus dixit, qui illas advexit, mihi. |
| 17 | is ad hos nauclerus hospitio devortitur. |
| 18 | PYRG. Quid is? ecquid fortis? PAL. Abi sis hinc, nam tu quidem |
| 19 | ad equas fuisti scitus admissarius, |
| 20 | qui consectare qua maris qua feminas. |
| 21 | hoc age nunc. PYRG. Istuc quod das consilium mihi, |
| 22 | te cum illa verba facere de ista re volo; |
| 23 | nam cum illa sane congruos sermo tibi. |
| 24 | PAL. Qui potius quam tute adeas, tuam rem tute agas? |
| 25 | dicas uxorem tibi necessum ducere; |
| 26 | cognatos persuadere, amicos cogere. |
| 27 | PYRG. Itan tu censes? PAL. Quid ego ni ita censeam? |
| 28 | PYRG. Ibo igitur intro. tu hic ante aedis interim |
| 29 | speculare, ut, ubi illaec prodeat, me provoces. |
| 30 | PAL. Tu modo istuc cura quod agis. PYRG. Curatum id quidemst. |
| 31 | quin si voluntate nolet, vi extrudam foras. |
| 32 | PAL. Istuc cave faxis; quin potius per gratiam |
| 33 | bonam abeat abs te. atque illaec quae dixi dato, |
| 34 | aurum, ornamenta quae illi instruxisti ferat. |
| 35 | PYRG. Cupio hercle. PAL. Credo te facile impetrassere. |
| 36 | sed abi intro. noli stare. PYRG. Tibi sum oboediens. - |
| 37 | PAL. Numquid videtur demutare alio atque uti |
| 38 | dixi esse vobis dudum hunc moechum militem? |
| 39 | nunc ad me ut veniat usust Acroteleutium aut |
| 40 | ancillula eius aut Pleusicles. pro Iuppiter, |
| 41 | satine ut Commoditas usquequaque me adiuvat? |
| 42 | nam quos videre exoptabam me maxume, |
| 43 | una exeuntis video hinc e proxumo. |