Plautus, Miles Gloriosus, 4, Scaena II. Milphidippa Pyrgopolinices Palaestrio
| 1 | MILPH. Iam est ante aedis circus ubi sunt ludi faciundi mihi. |
| 2 | dissimulabo, hos quasi non videam neque esse hic etiamdum sciam. |
| 3 | PYRG. Tace, subauscultemus ecquid de me fiat mentio. |
| 4 | MILPH. Numquis nam hic prope adest qui rem alienam potius curet quam suam, |
| 5 | qui aucupet me quid agam, qui de vesperi vivat suo? |
| 6 | eos nunc homines metuo, mihi ne obsint neve opstent uspiam, |
| 7 | domo si bitat, dum huc transbitat, quae huius cupiens corporist, |
| 8 | quae amat hunc hominem nimium lepidum et nimia pulchritudine, |
| 9 | militem Pyrgopolynicem. PYRG. Satin haec quoque me deperit? |
| 10 | meam laudat speciem. edepol huius sermo haud cinerem quaeritat. |
| 11 | PAL. Quo argumento? PYRG. Quia enim loquitur laute et minime sordide. |
| 12 | PAL. Quippini? istaec de te loquitur: nihil attrectat sordidi. |
| 13 | PYRG. Tum autem illa ipsa est nimium lepida nimisque nitida femina. |
| 14 | hercle vero iam adlubescit primulum, Palaestrio. |
| 15 | PAL. Priusne quam illam oculis tuis <videas>? PYRG. Video id quod credo tibi. |
| 16 | tum haec celocula autem absentem subigit me ut amem. PAL. Hercle hanc quidem |
| 17 | nil tu amassis; mi haec desponsast: tibi si illa hodie nupserit, |
| 18 | ego hanc continuo uxorem ducam. PYRG. Quid ergo hanc dubitas conloqui? |
| 19 | PAL. Sequere hac me ergo. PYRG. Pedisequos tibi sum. MILPH. Utinam cuius causa foras |
| 20 | sum egressa, <eius> conveniundi mihi potestas evenat. |
| 21 | PAL. Erit, et tibi exoptatum optinget, bonum habe animum, ne formida; |
| 22 | homo quidamst qui scit, quod quaeris ubi sit. MILPH. Quem ego hic audivi? |
| 23 | PAL. Socium tuorum conciliorum et participem consiliorum. |
| 24 | MILPH. Tum pol ego id quod celo hau celo. PAL. Immo et celas et non celas. |
| 25 | MILPH. Quo argumento? PAL. Infidos celas: ego sum tibi firme fidus. |
| 26 | MILPH. Cedo signum, si harunc Baccharum es. PAL. Amat mulier quaedam quendam. |
| 27 | MILPH. Pol istuc quidem multae. PAL. At non multae de digito donum mittunt. |
| 28 | MILPH. Enim cognovi nunc, fecisti modo mi ex proclivo planum. |
| 29 | sed hic numquis adest? PAL. Vel adest vel non. MILPH. Cedo te mihi solae solum. |
| 30 | PAL. Brevin an longinquo sermoni? MILPH. Tribus verbis. PAL. Iam ad te redeo. |
| 31 | PYRG. Quid ego? hic astabo tantisper cum hac forma et factis frustra? |
| 32 | PAL. Patere atque asta, tibi ego hanc do operam. PYRG. Propera, expectando excrucior. |
| 33 | PAL. Pedetemptim (tu hoc scis) tractari satiust hasce huius modi mercis. |
| 34 | PYRG. Age age ut tibi maxume concinnumst. PAL. Nullumst hoc stolidius saxum. |
| 35 | redeo ad te. quid me voluisti? MILPH. Quo pacto hoc Ilium accedi |
| 36 | velis, ut ferrem abs te consilium. PAL. Quasi hunc depereat - MILPH. Teneo istuc. |
| 37 | PAL. Conlaudato formam et faciem et virtutis commemorato. |
| 38 | MILPH. Ad eam rem habeo omnem aciem, tibi uti dudum iam demonstravi. |
| 39 | PAL. Tu cetera cura et contempla et de meis venator verbis. |
| 40 | PYRG. Aliquam mihi partem hodie operae des denique, tandem ades, remeligo. |
| 41 | PAL. Adsum, impera, si quid vis. PYRG. Quid illaec narrat tibi? PAL. Lamentari |
| 42 | ait illam, miseram cruciari et lacrimantem se adflictare, |
| 43 | quia tis egeat, quia te careat. ob eam rem huc ad te missast. |
| 44 | PYRG. Iube adire. PAL. At scin quid tu facias? facito fastidi plenum, |
| 45 | quasi non lubeat; me inclamato, quia sic te volgo volgem. |
| 46 | PYRG. Memini et praeceptis parebo. PAL. Vocon ergo hanc quae te quaerit? |
| 47 | PYRG. Adeat, si quid volt. PAL. Si quid vis, adi, mulier. MILPH. Pulcher, salve. |
| 48 | PYRG. Meum cognomentum commemoravit. di tibi dent quaecumque optes. |
| 49 | MILPH. Tecum aetatem exigere ut liceat - PYRG. Nimium optas. MILPH. Non me dico, |
| 50 | sed eram meam, quae te demoritur. PYRG. Multae aliae idem istuc cupiunt, |
| 51 | quibus copia non est. MILPH. Ecastor haud mirum, si te habes carum, |
| 52 | hominem tam pulchrum et praeclarum virtute et forma <et> factis. |
| 53 | deus dignior fuit quisquam homo qui esset? PAL. Non hercle humanust ergo - |
| 54 | nam volturio plus humani credo est. PYRG. Magnum me faciam |
| 55 | nunc quom illaec me sic conlaudat. PAL. Viden tu ignavum, ut sese infert? |
| 56 | quin tu huic responde, haec illaec est ab illa quam dudum <dixi>. |
| 57 | PYRG. Qua ab illarum? nam ita me occursant multae: meminisse haud possum. |
| 58 | MILPH. Ab illa quae digitos despoliat suos et tuos digitos decorat. |
| 59 | nam hunc anulum ab tui cupienti huic detuli, hic <ad te> porro. |
| 60 | PYRG. Quid nunc tibi vis, mulier? memora. MILPH. Ut quae te cupit, eam ne spernas, |
| 61 | quae per tuam nunc vitam vivit: sit necne sit, spes in te uno est. |
| 62 | PYRG. Quid nunc volt? MILPH. Te compellare et complecti et contrectare. |
| 63 | nam nisi tu illi fers suppetias, iam illa animum despondebit. |
| 64 | age, mi Achilles, fiat quod te oro, serva illam pulchram pulchre, |
| 65 | exprome benignum ex te ingenium, urbicape, occisor regum. |
| 66 | PYRG. Eu hercle odiosas res. quotiens hoc tibi, verbero, ego interdixi, |
| 67 | meam ne sic volgo pollicitere operam? PAL. Audin tu, mulier? |
| 68 | dixi hoc tibi dudum, et nunc dico: nisi huic verri adfertur merces, |
| 69 | non hic suo seminio quemquam |
| 70 | porclenam impertiturust. |
| 71 | MILPH. Dabitur quantum ipsus preti poscet. PAL. Talentum Philippi huic opus auri est; |
| 72 | minus ab nemine accipiet. MILPH. Eu ecastor nimis vilest tandem. |
| 73 | PYRG. Non mihi avaritia umquam innatast: satis habeo divitiarum, |
| 74 | plus mi auri mille est modiorum Philippi. PAL. Praeter thensauros. |
| 75 | tum argenti montes, non massas habet, Aetna mons non aeque altos. |
| 76 | MILPH. Eu ecastor hominem periurum. PAL. Ut ludo? MILPH. Quid ego? ut sublecto? |
| 77 | sed amabo, mitte me actutum. PAL. Quin tu huic respondes aliquid, |
| 78 | aut facturum aut non facturum? MILPH. Quid illam miseram animi excrucias, |
| 79 | quae numquam male de te meritast? PYRG. Iube eampse exire huc ad nos. |
| 80 | dic me omnia quae volt facturum. MILPH. Facis nunc ut <te> facere aequom, |
| 81 | quom, quae te volt, eandem tu vis, PAL. Non insulsum huic ingenium. |
| 82 | MILPH. Quomque me oratricem haud sprevisti sistique exorare ex te. |
| 83 | quid est? ut ludo? PAL. Nequeo hercle equidem risu meo moderari. MILPH. * |
| 84 | ob eam causam huc abs te avorti. PYRG. Non edepol tu scis, mulier, |
| 85 | quantum ego honorem nunc illi habeo. MILPH. Scio, et istuc illi dicam. |
| 86 | PAL. Contra auro alii hanc vendere potuit operam. MILPH. Pol istuc tibi credo. |
| 87 | PAL. Meri bellatores gignuntur, quas hic praegnatis fecit, |
| 88 | et pueri annos octingentos vivont. MILPH. Vae tibi, nugator. |
| 89 | PYRG. Quin mille annorum perpetuo vivont, ab saeclo ad saeclum. |
| 90 | PAL. Eo minus dixi, ne haec censeret me advorsum se mentiri. |
| 91 | MILPH. Perii, quot hic ipse annos vivet, cuius filii tam diu vivont? |
| 92 | PYRG. Postriduo natus sum ego, mulier, quam Iuppiter ex Ope natust. |
| 93 | PAL. Si hic pridie natus foret quam ille est, hic haberet regnum in caelo. |
| 94 | MILPH. Iam iam sat, amabo, est. sinite abeam, si possum, viva a vobis. |
| 95 | PAL. Quin ergo abis, quando responsumst? MILPH. Ibo atque illam huc adducam, |
| 96 | propter <quam> opera est mihi. numquid vis? PYRG. Ne magis sim pulcher quam sum, |
| 97 | ita me mea forma habet sollicitum. PAL. Quid hic nunc stas? quin abis? MILPH. Abeo. |
| 98 | PAL. Atque adeo, audin [tu]? dicito docte et cordate, ut cor ei saliat - |
| 99 | Philocomasio dic, si est istic, domum ut transeat: hunc hic esse. |
| 100 | MILPH. Hic cum <mea> era est, <hinc> clam nostrum hunc sermonem sublegerunt. |
| 101 | PAL. Lepide factumst: iam ex sermone hoc gubernabunt doctius porro. |
| 102 | MILPH. Remorare, abeo. - PAL. Neque te remoror neque tango neque te - taceo. |
| 103 | PYRG. Iube maturare illam exire huc. iam istic rei praevortemur. |