Plautus, Miles Gloriosus, 4, Scaena I. Pyrgopolinices Palaestrio
| 1 | PYRG. Volup est, quod agas, si id procedit lepide atque ex sententia; |
| 2 | nam ego hodie ad Seleucum regem misi parasitum meum, |
| 3 | ut latrones quos conduxi hinc ad Seleucum duceret, |
| 4 | qui eius regnum tutarentur, mihi dum fieret otium |
| 5 | Palaestrio Quin tu tuam rem cura potius quam Seleuci, quae tibi |
| 6 | condicio nova et luculenta fertur per me interpretem. |
| 7 | PYRG. Immo omnis res posteriores pono atque operam do tibi. |
| 8 | loquere: auris meas profecto dedo in dicionem tuam. |
| 9 | PAL. Circumspice dum, ne quis nostro hic auceps sermoni siet. |
| 10 | nam hoc negoti clandestino ut agerem mandatumst mihi. |
| 11 | PYRG. Nemo adest. PAL. Hunc arrabonem amoris primum a me accipe. |
| 12 | PYRG. Quid hic? unde est? PAL. A luculenta atque festiva femina, |
| 13 | quae te amat tuamque expetessit pulcram pulcritudinem; |
| 14 | eius nunc mi anulum ad te ancilla porro ut deferrem dedit. |
| 15 | PYRG. Quid ea? ingenuan an festuca facta e serva liberast? |
| 16 | PAL. Vah, egone ut ad te ab libertina esse auderem internuntius, |
| 17 | qui ingenuis satis responsare nequeas quae cupiunt tui? |
| 18 | PYRG. Nuptan est an vidua? |
| 19 | PAL. Et nupta et vidua. PYRG. Quo pacto potis |
| 20 | nupta et vidua esse eadem? PAL. Quia adulescens nuptast cum sene. |
| 21 | PYRG. Euge. PAL. Lepida et liberali formast. PYRG. Cave mendacium. |
| 22 | PAL. Ad tuam formam illa una dignast. PYRG. Hercle pulchram praedicas. |
| 23 | sed quis east? PAL. Senis huius uxor Periplectomeni ex proxumo; |
| 24 | ea demoritur te atque ab illo cupit abire: odit senem. |
| 25 | nunc te orare atque obsecrare iussit, ut eam copiam |
| 26 | sibi potestatemque facias. PYRG. Cupio hercle equidem, si illa volt. |
| 27 | PAL. Quae cupit? PYRG. Quid illa faciemus concubina, quae domist? |
| 28 | PAL. Quin tu illam iube abs te abire quo lubet: sicut soror |
| 29 | eius huc gemina venit Ephesum et mater, accersuntque eam. |
| 30 | PYRG. Eho tu, an venit Ephesum mater eius? PAL. Aiunt qui sciunt. |
| 31 | PYRG. Hercle occasionem lepidam, ut mulierem excludam foras. |
| 32 | PAL. Immo vin tu lepide facere? PYRG. Loquere et consilium cedo. |
| 33 | PAL. Vin tu illam actutum amovere, a te ut abeat per gratiam? |
| 34 | PYRG. Cupio. PAL. Tum te hoc facere oportet. tibi divitiarum adfatimst: |
| 35 | iube sibi aurum atque ornamenta, quae illi instruxti mulieri, |
| 36 | dono habere, auferre * abs te quo lubeat sibi. |
| 37 | PYRG. Placet ut dicis; sed ne <et> istam amittam et haec mutet fidem |
| 38 | vide modo. PAL. Vah delicatus, quae te tamquam oculos amet. |
| 39 | PYRG. Venus me amat. PAL. St tace, aperitur foris, concede huc clanculum. |
| 40 | haec celox illiust, quae hinc egreditur, internuntia, |
| 41 | [PYRG. Quae haec celox? PAL. Ancillula illiust, quae hinc egreditur foras.] |
| 42 | quae anulum istunc attulit quem tibi dedi. PYRG. Edepol haec quidem |
| 43 | bellulast. PAL. Pithecium haec est prae illa et spinturnicium. |
| 44 | viden tu illam oculis venaturam facere atque aucupium auribus? |