Plautus, Miles Gloriosus, 3, Scaena III. Periplectomenus Acroteleutium Palaestrio
| 1 | PER. Rem omnem tibi, Acroteleutium, tibique una, Milphidippa, |
| 2 | domi demonstravi in ordine. hanc fabricam fallaciasque |
| 3 | minus si tenetis, denuo volo percipiatis plane; |
| 4 | satis si intellegitis, aliud est quod potius fabulemur. |
| 5 | ACR. Stultitia atque insipientia mea istaec sit, <mi patrone,> |
| 6 | me ire in opus alienum aut ibi meam operam pollicitari, |
| 7 | si ea in opificina nesciam aut mala esse aut fraudulenta. |
| 8 | PER. At melius est monerier. ACR. Meretricem commoneri, |
| 9 | quam sane magni referat, nihil clam est. quin egomet ultro, |
| 10 | postquam adbibere auris meae tuae oram orationis, |
| 11 | tibi dixi, miles quem ad modum potis sit deasciari. |
| 12 | PER. At nemo solus satis sapit. nam ego multos saepe vidi |
| 13 | regionem fugere consili prius quam repertam haberent. |
| 14 | ACR. Si quid faciendum est mulieri male atque malitiose, |
| 15 | ea sibi immortalis memoriast meminisse et sempiterna; |
| 16 | sin bene quid aut fideliter faciundum eisdem veniat, |
| 17 | obliviosae extempulo fiunt, meminisse nequeunt. |
| 18 | PER. Ergo istuc metuo, quom venit vobis faciundum utrumque: |
| 19 | nam id proderit mihi, militi male quod facietis ambae. |
| 20 | ACR. Dum nescientes quod bonum faciamus, ne formida. |
| 21 | PER. Mala mulier mers est. |
| 22 | ACR. Ne pave, peioribus conveniunt. |
| 23 | PER. Ita vos decet. consequimini. PAL. Cesso ego illis obviam ire? |
| 24 | venire salvom gaudeo, lepide hercle ornatus incedis. |
| 25 | PER. Bene opportuneque obviam es, Palaestrio. em tibi adsunt |
| 26 | quas me iussisti adducere et quo ornatu. PAL. eu, noster esto. |
| 27 | Palaestrio Acroteleutium salutat. ACR. Quis hic amabo est, |
| 28 | qui tam pro nota nominat me? PER. Hic noster architectust. |
| 29 | ACR. Salve, architecte. PAL. Salva sis. sed dic mihi, ecquid hic te |
| 30 | oneravit praeceptis? PER. Probe meditatam utramque duco. |
| 31 | PAL. Audire cupio, quem ad modum; ne quid peccetis paveo. |
| 32 | PER. Ad tua praecepta de meo nihil his novom adposivi. |
| 33 | ACR. Nempe ludificari militem tuom erum vis? PAL. Exlocuta es. |
| 34 | ACR. Lepide et sapienter, commode et facete res paratast. |
| 35 | PAL. Atque huius uxorem volo <te esse> adsimulare. ACR. Fiet. |
| 36 | PAL. Quasi militi animum adieceris, simulare. ACR. Sic futurum est. |
| 37 | PAL. Quasique ea res per me interpretem et tuam ancillam ei curetur. |
| 38 | ACR. Bonus vates poteras esse, nam quae sunt futura dicis. |
| 39 | PAL. Quasique anulum hunc ancillula tua abs te detulerit ad me, |
| 40 | quem ego militi <porro> darem tuis verbis. ACR. Vera dicis. |
| 41 | PER. Quid istis nunc memoratis opust quae commeminere? ACR. Meliust. |
| 42 | nam, mi patrone, hoc cogitato, ubi probus est architectus, |
| 43 | bene lineatam si semel carinam conlocavit, |
| 44 | facile esse navem facere, ubi fundata, constitutast. |
| 45 | nunc haec carina satis probe fundata, bene statutast, |
| 46 | atque architecto adsunt fabri ad eam rem haud imperiti. |
| 47 | si non nos materiarius remoratur, quod opus qui det |
| 48 | (novi indolem nostri ingeni), cito erit parata navis. |
| 49 | PAL. Nempe tu novisti militem meum erum? ACR. Rogare mirumst. |
| 50 | populi odium quidni noverim, magnidicum, cincinnatum, |
| 51 | moechum unguentatum. PAL. Num ille te nam novit? ACR. Numquam vidit: |
| 52 | qui noverit me quis ego sim? PAL. Nimis lepide fabulare; |
| 53 | eo potiverim lepidius pol fieri. ACR. Potin ut hominem |
| 54 | mihi des, quiescas cetera? ni ludificata lepide |
| 55 | ero, culpam omnem in me imponito. PAL. Age igitur intro abite, |
| 56 | insistite hoc negotium sapienter. ACR. Alia cura. |
| 57 | PAL. Age, Periplectomene, has nunciam duc intro; ego ad forum illum |
| 58 | conveniam atque illi hunc anulum dabo, atque praedicabo |
| 59 | a tua uxore mihi datum esse eamque illum deperire. |
| 60 | hanc ad nos, quom extemplo a foro veniemus, mittitote, |
| 61 | quasi clanculum ad <eum> missa sit. PER. Faciemus. alia cura. |
| 62 | PAL. Vos modo curate, ego illum probe iam oneratum huc acciebo. - |
| 63 | PER. Bene ambula, bene rem geras. egone hoc si efficiam plane, |
| 64 | ut concubinam militis meus hospes habeat hodie |
| 65 | atque hinc Athenas avehat, <si> hodie hunc dolum dolamus, |
| 66 | quid tibi ego mittam muneris! |
| 67 | ACR. Datne ab se mulier operam? |
| 68 | PER. Lepidissume et compsissume. ACR. Confido confuturum. |
| 69 | ubi facta erit conlatio nostrarum malitiarum, |
| 70 | haud vereor ne nos subdola perfidia pervincamur. |
| 71 | PER. Abeamus ergo intro, haec uti meditemur cogitate, |
| 72 | ut accurate et commode hoc quod agendumst exsequamur, |
| 73 | ne quid, ubi miles venerit, titubetur. ACR. Tu morare. - |