Plautus, Miles Gloriosus, 3, Scaena II. Palaestrio Lucrio
| 1 | PAL. quantas res turbo, quantas moveo machinas. |
| 2 | eripiam ego hodie concubinam militi, |
| 3 | si centuriati bene sunt maniplares mei. |
| 4 | sed illum vocabo. heus Sceledre, nisi negotiumst, |
| 5 | progredere ante aedis, te vocat Palaestrio. |
| 6 | LUC. Non operaest Sceledro. PAL. Quid iam? LUC. Sorbet dormiens. |
| 7 | PAL. Quid, sorbet? LUC. Illud, stertit, volui dicere. |
| 8 | sed quia consimile est, quom stertas, quasi sorbeas - |
| 9 | PAL. Eho an dormit Sceledrus intus? LUC. Non naso quidem, |
| 10 | nam eo magnum clamat. tetigit calicem clanculum, |
| 11 | dum misit nardum in amphoram, cellarius. |
| 12 | PAL. Eho tu sceleste, |
| 13 | qui illi suppromus, eho - |
| 14 | LUC. Quid vis? PAL. Qui lubitum est illi condormiscere? |
| 15 | LUC. Oculis opinor. PAL. Non te istuc rogito, scelus. |
| 16 | procede huc. periisti iam, nisi verum scio. |
| 17 | prompsisti tu illi vinum? LUC. Non prompsi. PAL. Negas? |
| 18 | LUC. Nego hercle vero, nam ille me vetuit dicere; |
| 19 | neque equidem heminas octo exprompsi in urceum |
| 20 | neque illic calidum exbibit in prandium. |
| 21 | PAL. Neque tu bibisti? LUC. Di me perdant, si bibi, |
| 22 | si bibere potui. PAL. Quid iam? LUC. Quia enim obsorbui; |
| 23 | nam nimis calebat, amburebat gutturem. |
| 24 | PAL. Alii ebrii sunt, alii poscam potitant. |
| 25 | bono subpromo et promo cellam creditam. |
| 26 | LUC. Tu hercle idem faceres, si tibi esset credita: |
| 27 | quoniam aemulari non licet, |
| 28 | nunc invides. |
| 29 | PAL. Eho an umquam prompsit antehac? responde, scelus. |
| 30 | atque ut tu scire possis, <ego> dico tibi: |
| 31 | si falsa dices, Lucrio, excruciabere. |
| 32 | LUC. Ita vero? ut tu ipse me dixisse delices, |
| 33 | post <e> sagina ego eiciar cellaria, |
| 34 | ut tibi, si promptes, alium subpromum pares. |
| 35 | PAL. Non edepol faciam. age eloquere audacter mihi. |
| 36 | LUC. Numquam edepol vidi promere. verum hoc erat: |
| 37 | mihi imperabat, ego promebam postea. |
| 38 | PAL. Hoc illi crebro capite sistebant cadi. |
| 39 | LUC. Non hercle tam istoc valide cassabant cadi; |
| 40 | sed in cella erat paulum nimis loculi lubrici, |
| 41 | ibi erat bilibris aula sic propter cados, |
| 42 | ea saepe deciens complebatur: vidi eam |
| 43 | plenam atque inanem fieri, plenam maxume; |
| 44 | ubi bacchabatur aula, cassabant cadi. |
| 45 | PAL. Abi, abi intro iam. vos in cella vinaria |
| 46 | bacchanal facitis. iam hercle ego erum adducam a foro. |
| 47 | LUC. Perii, excruciabit me erus, domum si venerit, |
| 48 | quom haec facta scibit, quia sibi non dixerim. |
| 49 | fugiam hercle aliquo atque hoc in diem extollam malum. |
| 50 | ne dixeritis, obsecro, huic, vostram fidem. |
| 51 | PAL. Quo te agis? LUC. Missus sum aliquo: iam huc revenero. |
| 52 | PAL. Quis misit? LUC. Philocomasium. PAL. Abi, actutum redi. |
| 53 | LUC. Quaeso tamen tu meam partem, infortunium |
| 54 | si dividetur, me absente accipito tamen. - |
| 55 | PAL. Modo intellexi quam rem mulier gesserit: |
| 56 | quia Sceledrus dormit, hunc subcustodem suom |
| 57 | foras ablegavit, dum ab se huc transiret. placet. |
| 58 | sed Periplectomenus quam ei mandavi mulierem |
| 59 | nimis lepida forma ducit. di hercle hanc rem adiuvant. |
| 60 | quam digne ornata incedit, haud meretricie. |
| 61 | lepide hoc succedit sub manus negotium. |